af Tycho Brahe (1597)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1927)  
næste

||MEDICAMENTA TRIA PRO GRAVISSIMIS MORBIS HUMANUM CORPUS INFESTANTIBUS, EAQUE UNIVERSALIA, QUÆ IN IPSIUS LIBRUM MEDICINALEM DOMINO HENRICO RANZOVIO, PRODUCI CYMBRICO, SUO AFFINI ET AMICO HONORANDO ET DILECTISSIMO TYCHO BRAHE OTTHONIDES HOSPES HOSPITI WANDESBURGI MEMORIÆ ET GRATITUDINIS ERGO COMMUNICAVIT ET PROPRIA MANU INSCRIPSIT.

|1. PRO MORBO EPIDEMICO PESTILENTIALI VEL ALIIS CONTAGIIS VENENATIS TAM QUOAD PRÆSERVATIONEM QUAM CURATIONEM.

ACCIPITUR pro corpore et fundamento Theriacæ optimæ Venetæ seu potius Alexandrinæ libra una. Huic superinfundatur Spiritus Vini ter vel quater destillatus in vitro oblongo et maiusculo, ita ut extet ad minimum sex digitis, clausoque vitro quam optime, ne respiret, imponatur in Balneum M. tepidum per dies plus minus 14. donec spiritus ille vini in se attraxerit omnem tenuiorem et præstantiorem essentiam Theriacæ, residentibus in fundo fæcibus et crassiore materia, quæ filtratione per papyrum bibulam sunt separanda, idque quod in papyro remanet seponendum. Quod vero liquidum et coloratum defluxit peculiari vitro oblongo exceptum, imposito et bene conglutinato Alembico et anteposito Recipiente maiusculo itidem conglutinato, destilletur inde spiritus vini in balneo mediocriter calente non fervido, donec essentia in fundo remaneat instar picis liquidæ. Hæc per se conservetur in vitro bene obturato et spiritus per se in altero. Potest autem spiritus ille vini vel denuo usui esse in ulteriore eiusmodi extractione semel atque iterum, sicque redditur præstantior, ut reservetur loco Aquæ vitæ præservativæ et conservativæ in talibus morbis, præsertim si ter vel quater dicto modo exaltata fuerit. |Essentia vero quamvis per se efficax et multo plus quam ipsa Theriaca, tamen ut universalis sit in omnibus morbis contagiosis et Epidemicis præsertim pestilentialibus, sic graduanda.

Accipiatur sulphuris e colchotare puro quater sublimati quarta libræ pars. Huic superinfundatur in vitro (ut prius) tantum de oleo iuniperi puro destillato, ut etiam tribus vel quatuor extet digitis, ponaturque in fornace cinerum tepido digerendum ad octiduum, donec maximam par|tem sulphuris sublimati in se oleum resolverit tinctura rubicundissima. Separentur ut prius, et de residuo essentia nimirum sulphuris addatur priori Theriacæ extracto portio eius duodecima, ita ut Theriacæ essentia tot vicibus exsuperet. Oleum vero iuniperi residuum et aliquatenus separatum per destillationem reservetur in plurimos usus longe efficacius quam antea. Postea addatur de extractione Angelicæ, Absinthij, præsertim salis Karabes albi quasi vigesima quarta pars, ijsque simul iunctis et adunitis digerantur omnia denuo in tepido calore balnei per octiduum, superaddita, si lubet, aliqua parte de spiritu vini prius extracto, ut promptius misceantur et uniantur, qui sicuti antea per novam filtrationem et destillationem inde separari potest, donec liquida remaneat materia omni auro in sua quantitate et pondere præstantior, quam si tamen adhuc magis exaltare libet et adhibere ad plures morbos humanum corpus infestantes, debilitantes et de|struentes, quotquot sudorifico confortativo propelli possunt, qualis est dimidia ferme omnium eorum pars, sic agendum.

Accipiatur antimonij Regulizati in reverberatorio fixati, postquam instar Alcohol per cucurbitam terream inclinatam forti igne transivit. Figi autem debet in reverberatorio clauso successive aucto calore, donec volatilitatem et Mercurialem corrosionem amiserit ignemque candentem sustinere poterit absque fumo. Tunc amplius sensibiliter non purgat neque per sedes neque per vomitum, nec ullam movet nauseam aut corpus quoquo modo debilitat, sed solummodo lenem (ubi opus fuerit) ciet sudorem, obstructiones aperit, febres omnes pellit ante paroxysmos sumptum, omnem sanguinis immunditiem tollit et morbos ex hac prognatos, superatque multis modis Panacæam nunc toties decantatam, estque omnino innoxium per se medicamentum atque instar sacchari assumi potest etiam in magna dosi. At non opus est in dictis morbis nisi 7. 9. vel 12. grana dare in conveniente liquore, et sudorem (si natura volet) procurare, purgato prius antecedentibus diebus corpore, si nimis scateat humoribus, idque levi solutivo, ne medicina tam præstans in ijs submergatur. In Epidemicis vero, de quibus nunc agitur, addatur eius pars decima sexta vel vicesima priori essentiæ, et misceantur quam dlligentissime. |Possunt insuper addi hæc confortativa excellentissima.

Tincturæ auri non corrosivæ scrupulus dimidius
Argenti resoluti sine corrosionescrupulus unus
Margaritarum resolutarum et dulcium scrupuli duo
Tincturæ Corallorum tantundem.

Hisque cum prioribus simul mixtis et bene incorporatis, additaque fragmentorum sapphiri resolutione (si haberi queat) in guttis solum|modo 12. vel 16. evadit medicamentum contra morbos antedictos multosque alios adeo præstans, ut vix habeat quod illi conferri possit, et in parva dosi tam præservat quam curat absque omni detrimento, non debilitando naturam sed confortando.

2. PRO MORBIS EPIDEMICIS ET HUC PERTINENTIBUS.

Sumatur pro corpore Vitrioli Ungarici magna copia, utpote librarum circiter 20. Exsiccetur, depuretur per aliquot continuas solutiones et exsiccationes, donec maximam partem fæcum terrestrium, quibus scatet, amiserit. Postea indantur cucurbitæ terreæ lutatæ, quæ ignem sustinere queat, tres vel quatuor libræ, prout cucurbita ferre potest, et apposito maximo recipiente impellantur successive in Athanore spiritus non saltem humidi, sed et sicci, donec colchotar in fundo remanens nullos amplius emittat. Refundantur ijdem spiritus tam humidi quam sicci super idem colchotar prius contusum, et in nova cucurbita denuo ut prius fiat spirituum in Recipiens magnum impulsio, idque repetatur ter vel quater. Postea liquor in Recipiente remanens infun|datur vitro oblongo, et simul affuso eius quantitatis spiritu vini optimo, qui phlegmate careat, fiat digestio conclusa vel in fimo equino calido vel etiam in balneo per spatium mensis, ut liquor vitriolatus suas interiores fæces deponat, spiritumque vini imbibat et assumat. Quibus per filtrationem separatis et destillato inde in balneo lento spiritu vini, manet in fundo essentia vitrioli præstans, quæ tamen, quo hæc quæ dixi de spiritu vini sæpius reiterantur, eo præstantior evadit. Nam ipse spiritus vini amittit suam virtutem et phlegmaticus redditur tribuendo eam essentiæ vitrioli illamque corrigendo, purgando et maturando. Hic liquor vitrioli depuratus non admodum acris et amarus (ut alias) sed subdulcis in parva dosi et convenienti liquore assumptus emendat et sanat morbos istos, de quibus dictum, tum quoque pene omnes alios cerebrum graviter infestantes undecunque tandem obortos. Corroborat etiam stomachum et principalia membra non parum, morbisque mulierum præsenter succurrit sive ex palpitatione aut huic connata suffocatione obortis. Potest autem exaltari et universalior reddi, si ipsi addantur hæ Extractiones atque Essentiæ: Corallorum rubeorum, Margaritarum Cranij Microcosmi recentis, quod terram non attigit, Spodij, Rasuræ Eboris, Sandalorum, Ligni Aloës, Visci Quercini, Pœoniæ Seminum et Radicum, Spiritus Camphoræ, Extracti Hypericonis atque similium, quæ ex specifica natura huc conducunt, ita ut extracta depurata et simul iuncta pro tertia parte cum supradicto Vitrioli liquore iungantur, misceantur et per aliquot septimanas digerantur. Postmodum abiectis fæcibus subsidentibus reservetur liquor sive essentia incomparabilis, quæ in parva dosi curat omnes morbos, |qui vel Epilepsiæ vel Apoplexiæ aut Paralysis aliorumque similium nomine veniunt. |Si additus fuerit ad digerendum liquor ☾ sive argenti viridis aut cæruleus pro centesima saltem parte totius liquoris extracti et depurati, credi vix potest, quantum augeatur virtus medicamenti non solum in dictis morbis sed omnibus insuper cerebri affectibus. Potest etiam ex ipso vitriolo optimo Romano vel Ungarico, aut quod magis præstaret Cyprio et Persico (modo haberi queat) parari liquor præstantissimus, sive oleum quoddam subdulce, suave et odoriferum atque pellucidum, quod non saltem hos morbos, de quibus nunc dictum, sed etiam multos alios peneque omnes humani corporis affectiones corrigit et curat, quatenus non omnimode incurabiles sunt. Habet etiam vitriolum in se occultam quandam et spiritualem auri naturam, ita ut non minus quam auri essentia sive tinctura aut liquor potabilis (quando hæc subtiliter et absque nocivis additamentis haberi queant) confortando naturam ea quæ ipsi obstaculo sunt propellit, imo in quibusdam plusquam ipsa auri tinctura cum sua spiritualitate citius et magis penetret et membra principaliora petat et corroboret. Eius autem præparatio breviter et summatim exposita in hunc modum se habet. Vitrioli selectissimi eius generis de quo dixi capiantur libræ ad minimum 40. quod in vaporario primum usque ad albedinem exsiccatum resolvatur limpida aqua et abiectis fæcibus denuo incrassetur atque leviter exsiccetur, idque fiat multis vicibus, donec exteriores et crassiores fæces amiserit. Postea in reverberatorio clauso vasculis fortibus et spirituum penetrationem non admittentibus inclusum et bene obturatum digeratur mediocri |calore successive aucto, donec rubedini appropinquet. Postea aceto stillatitio resolvatur et lavetur, ut prius, aqua denuoque exsiccetur, et paulo fortiori calore occluso tamen reverberetur, ut prius, per dies 14. idque repetatur aliquoties, donec interioribus etiam fæcibus liberatum sit. Postea autem in posterioribus solutionibus cum aceto destillato misceatur in dimidia quantitate vini spiritus depuratus, et tandem in solo vini spiritu fiat resolutio ter vel quater, interposita separatione, exsiccatione et digestione, lentiore tamen calore quam antea, idque in vitris bene lutatis et obturatis, donec vitriolum rubicundissimum et purissimum redditum destillationi aptum sit, quæ fieri debet in vitro firmo etiam lutato, in calidis cineribus successive aucto igne, donec totum oleum illud præstantissimum et rubicundissimum per alembicum ascendens in antepositum magnum receptaculum vitreum descenderit, relicto in fundo Sale albicante, cui denuo coniungi potest atque per digestionem menstruam paulatim uniri, rursusque, si lubet, inde destillari, aut simul manere permittendo cum suo sale efficaciter, eo, uti dixi, uti potes. Si recte paraveris atque inveneris, age DEO gratias.

|3. PRO MORBIS CUTEM ET SANGUINEM INFESTANTIBUS, QUALIS EST SCABIES, INVETERATA LUES VENEREA, AC ELEPHANTIASIS, ET SIMILES.

Hi morbi et quotquot sub eorum specie comprehenduntur, potissimum Mercurio curantur, non tamen vulgari modo præparato, sive in unctionibus |nocivis aut periculosis sive præcipitationibus et Turbithis corrosivis et similibus vitiosis præcipitationibus, quæ sæpe plus damni quam commodi afferunt. Verum in hunc modum fiat eius correctio, a venenata natura liberatio, et ubi noxium est medicamentum restitutio.

Primum ut exteriores fæces deponat per corium (ut fit) trusus et aliquoties sale et aceto lotus postmodum more solito sublimetur et revivificetur in aqua dulci appositis laminibus ferreis, denuoque exsiccatus sublimetur, vivificetur, idque ad minimum quater, donec interiores suas fæces pro maiori parte amiserit. Postmodum impositus phiolæ vitreæ oblongæ, quæ luto inferiore sui parte munita sit, superindatur illi de optimo oleo vitrioli, quod depuratum sit, quater tantum pondere, prout is habet, et clauso vitri orificio fiat digestio per octiduum in cineribus calidis. Posteaque destinato inde oleo vitrioli in arena calida, remanebit Mercurius in fundo albus ut nix. Cui superinfusa bis vel ter aqua aliqua stillatitia, puta Rosarum vel quæcunque alia, attrahit statim in se quicquid salis e vitriolo Mercurio adhæret, et per decantationem reiteratam interposita exsiccatione ipsum omnino dulcificat, ita ut corrosivis expers sit. Id si ter vel quater repetatur, eo magis figitur et depuratur ☿, donec tandem in igne non admodum forti liquescat ut cera absque fumo: tumque periculo vacat. Et duobus vel tribus granis assumptis in convenienti aliquo corpore per solos sudores morbos dictos curat; nisi nimis magna adsit pituitæ viscositas, tunc etiam ab |ijsdem sine periculo per convenientia emunctoria liberat. Augetur tamen præstantia medicamenti, et universalius redditur, si in pari pondere misceatur illi antimonij pulvis fixus, de quo antea dixi, et aurum extractum sive pulvis diaphoreticus non corrosivus, ita ut hæc tria æquali pondere coniuncta et mixta, superinfusaque denuo oleo vitrioli purissimo digerantur simul per mensem in mediocri et continuo calore, destillatoque inde oleo (uti antea) materia residua dulcis reddatur per aquas aliquas puras stillatitias aliquoties decantando, uti etiam prius indicatum, donec pulvis exsiccatus et subrubeus omnis sit amaritudinis expers gustuique acceptus. Is per excellentiam curat quos dixi morbos, sanguinem repurgat, humores noxios consumit, omniaque extremarum partium ulcera et cutis vitia tollit, ipsum antimonialem pulverem, de quo antea dixi, licet is maximarum sit virtutum, superat.

Qui hæc tria antedicta rite parare didicerit, tres pene partes omnium morborum humanum corpus infestantium, modo opportune etiam ad|hibere novit, quasi universaliter curabit. Restant solummodo is qui ex podagricis fluxionibus et hydropicis atque similibus, qui e salium resolutione non naturali et intempestiva aut eorundem concretione importuna originem trahunt, qui alijs medijs pro maiori parte curandi atque levandi sunt, modo malum non nimis alte radices egerit |omnesque vires naturales destruxerit, ut plane sit incurabile, quod et in cæteris subintelligendum venit. Nam talia mala et divinitus peculiariter inflicta non nisi a solo DEO immediate, ubi voluerit, curantur.

Postquam hæc in librum Dn. HENRICI RANTZOVIJ inscribi curassem, ita ut tria folia in folio ijs complerentur conveniente loco, quarum rerum medicinalium vulgarium Teutonice scriptarum, antequam novus de ijsdem inciperet tractatulus, ea quæ sequuntur verba ab altera huius paginæ parte subscribi curavi. Distichon vero illud et nomen meum, quæque sequuntur, ipsemet propria manu annotavi: Habes mi Dn. HENRICE RANZOVI, affinis et amice dilectissime, quæ hoc tempore tibi et tuis communicare e secretis artis Pyronomicæ concedebantur, quæ licet cuivis intellectui obviam non sint (siquidem requirunt tractationis experientiam et praxin) fieri nihilominus potest, ut alicui e tuis successoribus, si non tibi ipsi, hæc usui sint futura. Nam dies diem docet, et omnia tempus habet. Cætera quæ DEI dono diutino labore, sumptu et experientia explorata habeo, si quæ scire aves, non celabo, solummodo expectent, ut tibi et tuis intimis secreta (qualia etiam sunt) conserventur, utut

Talia, me patrias fecere relinquere sedes;
Sic iuvisse nocet, non nocuisse iuvat.
TYCHO BRAHE OTTONIDES,
manu propria.