Venit ab Urania quam cernis Epistola Titan,
Nil sibi rescribi, te sed adesse cupit.
Littera multa quidem perarata est, multa supersit,
Ast cùm te caream, quid tua charta juvat?
Te retinet nimium nostris ars invida votis,
Nec tanti Hermes nec tota Chimia foret.
Ars vana et linquens vacuatas ære crumenas,
Quam propter vacuo linquor et ipsa thoro.
Quam propter sine sole dies, sine sidere noctes
Orba traho, quòd abes Solque, Jubarque meum.
Ars utinam tenebris, unde orta, perîsset Averni,
Quæ mihi tot nitidos abstulit atra dies.
Jure vocanda atra est, quia fit carbonibus atris,
Non decuit niveas res ita nigra manus.
Ast ego quòd linquar modicum est, tu læderis inde,
Ægra fit hinc tua mens, hinc malè corpus habet.
Quando etenim curis nimiis noctesque diesque
Carperis, ut votis Ars sit amica tuis.
Et tandem inventum NIHIL est, quod, et usque requiris,
Nonne animus tantâ spe cecidisse dolet?
Dum per anhela trahis fœdos spiracula fumos,
Quos simul et carbo, materiesque parit;
|Nonne tenella tibi languescere pectora sentis,
Pectora pectoribus quæ magis apta meis?
Quæ comperta loquor, quia et ipsa sat omnia novi
Quot vestræ species, quot mala carbo, ferant.
Ah quoties faciem spurcas, quotiesque labella,
Quæ servanda mihi bella labella forent.
|Sæpe cutis toto maculis tibi corpore liuet,
Mollior antè novâ candidiorque nive.
Nuper enim Stygias satagenti impellere Lymphas,
Cum tonitru Nitrum vincula rupit atrox.
Fœtor et hinc fusus vitalem polluit auram,
Semianimes socios quo cecidisse liquet.
Tu licet elapsus (precibusque hoc accipe nostris)
Crebra tuo tamen hinc corpore sparsa nota est.
Talia namque meo, de te modò quærere jusso,
Rettulerat nato Bangus, at ille mihi.
Hinc ego concepi majora pericula veris,
Ô Fons solliciti plene timoris Amor!
Sulphura mox timui, timui Arsenicalia monstra,
Et Salia et Stibium, Mercuriosque vafros.
Denique quicquid erat, quodCarbonaria fallax
Suppetit, id totum causa timoris erat.
At nostro affulsit Veneris benè Sidus amori,
In cineres abiit sospite carbo viro.
Rettulit ille etiam, propè quòd Schonburgica rura,
Effrænes per equos versa quadriga tua est:
Teque genu lapsum læsisse atrociter inde,
Sub medicaque diu decubuisse manu.
Quæ licet huc misso haud prorsus cælata ministro,
Ne mihi fortè aliàs cresceret inde dolor.
Tu tamen astutè damnum molemque pericli
Texisti, in propriis Ingeniose malis.
At mea, quæ eventum perrarò insomnia fallunt,
Obvenisse istud præmonuêre satis.
Cor mihi namque, velut currenti, è corpore lapsum,
Parte sui visum est inferiore premi.
|Mox ego sic, Genio (nondum experrecta) monente,
Vociferor; Titan cor mihi sicne cadis?
Sed benè tuncPhœbus, Medicæ qui præsidet arti,
Subveniens, nostri fautor amoris erat.
Attulit is pedibusque tuis genibusque, redires
Quò citiùs, nec te plus remorentur, opem.
|Hunc nondum ob casum mea Sollicitudo remisit,
Cùm penetrat gravior corda priore dolor.
Diceris isse etenim, famulo comitatus ab uno,
Per juga præruptis Alpibus alta nimis.
Et Venetûm aurivoras cupidè sectarier offas,
Quas fallax istic Ars et ubique coquit.
Tene viæ placuit temerè committere tantæ?
Quàm benè cautus abis, quàm memor antè mei?
Nonne brevi id decuit priùs admonuisse litura,
Saltem ut votivis te sequerer lachrymis?
Fallar: et hæc potiùs vanescat fama sub auras,
Lætabor, modò te Teutonis ora tenet.
Hinc quia spes aliqua est de te resciscere quicquam,
Et capere, atque animi mittere sensa, notas.
At cur te cupiam Germano limite claudi?
Heu nimiùm limes latus et iste patet.
Cùm non scire licet, quâ tandem parte moraris
Teutoniæ, vel quâ conditus urbe lates.
Lentus abes, neque nota mihi sat caussa morandi,
Aut quæ te nimiùm terra vel unda tenet.
Quisquis ab Austrino veniens vada Baltica tangit
Littore, non de te pauca rogatus, abit.
Traditur et nostris charta huic signata labellis,
Si fortè audierit, quo tibi danda loco.
Heu mihi Cœlestis quòd cernitur undique Titan,
Terrestrem, huncque meum, non reperire datur!
|Sæpè Ducem Ulricum te detinuisse putavi,
Caussa tuæ forsan nec fuit ille moræ.
Sæpè etiam timui, te, dum freta Baltica tranas,
More tuo, infesto vela dedisse mari:
Ut ratis in scopulos, quos Mœnia suggerit, acta,
Membra aliquo cogat læsa fovere loco.
Quid multis? cùm scire nequit cur lentior absis
Mens mea, per caussas irrequieta volat.
Tempora si memores, benè quæ memoramus amantes,
Nostra querela suam non venit ante diem.
Nam mihi discedens tremulo es sic ore locutus,
Pallentes lachrymis cùm maduêre genæ:
Sol priùs auriferi non tanget Velleris astrum,
Quàm tibi Me reducem Scania vestra ferat.
Cœlicus is Titan Vellus bis terve revisit
Phryxæum, at Titan Terree noster abes.
|Non puto quòd ratibus secteris Iasonis aurum,
Aut furtum lanæ versicoloris ames.
Nec Medæa fui, nec ero, nil fraudibus utor,
Colchida si cupias, híc quoque Colchis erit.
Pergula læta mihi est, pulcher quam circuit hortus,
Vix cui par dabitur, Colchida utrumque vocem.
Læta vocata quidem; sed nondum cernere lætam
Me potuit, quamvis híc tua imago patet.
Quam quoties specto, suspiria cordibus imis,
Alta traho, et lachrymis ora genasque rigo.
Mox caput inclinans, unique innixa lacerto,
Sic mecum tacito murmure verba premo:
Ô si is, quem pulchro referens bellè exprimis ore
Afforet, ô coràm hunc cernere quando datur!
Hancque diu aspiciens, oculis ac sensibus ipsis
Linquor, et ancillis excipienda, cado.
|Quin mihi vix rediens, iterum hanc, iterumque videre
Mens avet; in damnum tam studiosa suum est.
Imò hæc dum memoro, sanguis præcordia stringit,
Vix teneor, quin mox exanimata ruam.
Ater sanguis abi, mens et præcordia firma
Este mihi, et saltem his addere pauca date:
Hæc ubi scripta sient, si tunc mihi parcere iniquum est,
Auditu et visu me spoliate; feram.
Et sat sueta feram, (quàm consolatio dura est,
Quòd nequeam expertis succubuisse malis.)
Nil sed ago precibus, quò plùs tego, sæviùs instat,
Susceptumque dolor linquere cogit opus.
Ferte citæ lymphas, sal, vinum, aromata, acetum,
Ancillæque omnes, Virgoque, ferte citæ.
Ah satis ah; redeam ô liceat calamumque resumam,
Quàm mirè cunctis sensibus orbus habet!
Ista abeant; adsis Titan, citò meque revise,
Colchiacas artes, si cupis, ipsa dabo.
Non opus ut subeas, veluti Pagasæus Iason,
Phasiacas Argo nave repostus aquas.
Et superes tot monstra tuis Hecatæa venenis,
Ignivomos Tauros, terrigenasque viros:
Et colubrum, herbarum, vigilem, Virtute, sopitum,
Hinc tandem aurato ut vellere dives eas.
Fortè sub his technis, (si vera est fabula) tecta
Ars etiam technis Chrysiopœa latet.
|Sint ea vera tamen; quid enim non credimus ambo,
Quos animis uno corpore nectit Amor?
Pergula (quam dixi) quæcunque petuntur ad artem
Auriferam (si qua est) exhibitura satis.
Fornaces varias, carbones, lampada, flammas,
(Ô Flammæ flammis cedite quæso meis.)
|Materia híc deerit, quæ sat reperitur ubique?
Vilis et hæc fertur, nec preciosa nimis.
Hîc lapidem arcano simul ambo fovebimus igne.
Nempè columbæ ovis, femina masque cubant.
Hunc si multiplici nimiùm sub cortice tectum,
Credibile est ullos antè habuisse Sophos:
Non dubito, quin tu, vel ego inveniemus eundem,
Sol pater (ut referunt) Lunaque mater erit.
Sis igitur Titan pater et sim, Femina, Lunæ
Persimilis Mater, sexus et ordo juvant.
Scandit is in cœlos, iterum terrena revisit;
Sic terrena etiam dicor ego Urania.
Primitùs et Sophia ipsa vocor, Lapis ille Sophorum est,
Forsitan hinc nostrum nomen, et omen habet.
Ventus et hunc utero fertur portasse, vel isto
Fortè etiam possit qui meliora mihi est.
Ingeniumque (ajunt) subtile et suave requirit,
Haud ego grossitiem fallar ob ingenii.
Sic orbem hunc constare putant, sumus Orbis uterque,
Per me alius mundus parvulus esse potest.
Colchide at ex veteri nova cur exempla petuntur
Antiqui Hermetis cur ita dicta placent?
Quærimus heu variè, frustraque aliundè vocamus,
Hoc satis in nobis quod latet artis opus.
Conjugio assimilant, cùm mas et femina ponunt
Mollia fœcundo corpora juncta thoro.
Contigeritque illis prolem si quando creari,
Arcani Lapidis protinùs instar habet.
Inque utero veluti nutritur sanguine fœtus,
Sic humore suo fotus et ille viget.
Ingenitusque velut calor et moderatus et udus,
Maturat partum dum fovet igne levi.
|Sic etiam lapidem liquido lenique calore
Naturæ ad normam, quá datur arte, fovent.
Alterat augendo ut formam, mutatque colorem
Infans claustra tener dum genetricis habet.
|Haud aliter Lapis hic crescit variatque colores,
Fomenta Athânor debita quando regit.
Ut Lucina suos dat adhuc à matre rubentes,
Et teneros fœtus crescere lacte facit;
Sic rutilans fulget jam natus Chimicus Infans,
Fermentoque suo crescit, et auctus abit.
Utque alios iterum natus progignit adultus,
Sic Lapis hic sobolem multiplicare potest.
|Quàm benè conveniunt nostris ista omnia Votis,
Quique operi arcano competat Hortus adest.
Non qui pestiferos foveat, vigilesque Dracones,
Et terræ in proprias monstra parata neces:
Naribus aut Tauros spirantes undique flammas,
Vel Medæa tuâ mixta Aconita manu.
Brachia sint angues mutuis circumdata collis,
Terrigenas acies terrea vasa putem.
Si collisa cadant, minima est jactura; Bovesque
Ipsi erimus juncti conveniente jugo.
Æstus et ira absint, proque herbis grata nocivis
Hortus, qui tribuat Pharmaca, noster erit.
Sensus at (ut perhibent) si fortè his mysticus insit,
Pandere et hunc nobis difficile esse nequit:
Tu modò, mi Titan, patrias te confer in oras,
Aspirent Votis Ventus et Aura meis.
Tunc benè nota Redux intrans Pomaria, cernes
Quàm locus híc aptus sit tibi, quamque mihi.
Hîc simul occultum, junctis modò viribus optes,
Artis ut auriferæ conficiatur opus.
Intereà votis, quæ nunc mihi sola supersunt,
Orabo Superos, ut tibi adesse velint.
Utque brevi incolumis (modo ferre negotia possint
Quæ versas manibus) restituâre mihi.
Non etenim cupio festinus quòd tibi damno
sit reditus, quia me nil tua damna levant.
Quin tibi cum fidam satis ipsa, ubicunque moreris,
Nostra aliis tamen est suspiciosa fides.
Credula quòd fuerim nimiùm, quod stultius urar,
Te quoque me leviter deseruisse, putant.
|Plura feram modò sis tu saltem corpore salvus,
Id Dii si renuant, te sine nulla feram.
Objiciunt, blandis quòd sim delusa loquelis,
(sic deludi abs te fæmina crebra volet)
|At non mellifluis, quorum tibi copia, verbis,
Quòd decepta queror, si qua ea culpa, mea est:
Sponte tuis cessi votis, te sponte probavi,
Ut Chalybem magnes attrahit, ipsa sequor.
Inter tot genere illustres, quos Dania nutrit,
Solus es ex imo qui mihi corde places.
Teipsum, non tua verba moror, nil indiga verbis
Forma tua est, Virtus me Probitasque movent.
Sit fœcunda aliis, velut est facundia prægnans,
Me tamen in partes non trahet illa suas.
Suave quidem mel est, at Fel sub cortice dulci
Quòd tegat, exemplis res mihi nota satis.
Nec tua fictitia est, hac te Natura beavit,
Quâ superas reliquos, grata loquela, viros.
Hanc tibi Mercurius Veneri sociatus in ortu,
Ædibus è propriis largus habere dedit.
Nec mirùm Superûm Præconi quòd Venus adstans,
Blanda tibi et pariter verba diserta parit.
Quin simul his Phœbus Geminorum jungitur astro,
Noster et hinc Geminus fortè oriundus amor,
Sed levis est Stilbon, levis est Cytheræa, Gemelli
Sunt duplices, constans quid queat inde sequi?
Sol etiam radiis, qui pandit et omnia condit,
Gradivi et Veneris prodidit antè dolos.
At quid ea huc refero? Spurci valeatis amores,
Concessos thalamos, vincla probata loquor.
Si qua tamen levitas hinc aut aliundè subintret,
Mox abeat, nostro sitque ab amore procul.
|Me priùs, hanc habeant, quotquot petulanter amasti,
Aut obiter si quam nunc quoque forsan amas.
Ista licet de te malè non ego suspicer unquam,
Ast aliis dubium vestra libido movet.
Te procul ex oculis, quæ distas, scilicet, unam
Absens, tamque diu, tamque remotus amet?
Quid faciat quæso longinquis deses in oris,
Qui Paris alter ut est, nil nisi amare potest?
Crede peregrino captivus amore tenetur,
Quænam illa Urania est forsan, et unde rogat,
Sic ajunt; surdæ at frustrà mihi talia narrant,
Et surdam et cæcam me facit Arctus Amor.
Quicquid at his poterit (me non credente) subesse,
Ipsa etiam leviùs sit levitate precor.
|In vacuas Stilbon pennis diventilet auras,
Inque maris bullas efflet id omne Venus.
Vos duplices Gemini vanum hunc dissolvite amorem,
Sub duplici et ficto corde sit iste velim.
Lumine quique suo citò detegit omnia Phœbus,
Te prodat, casto si quâ in Amore noces.
Me sed fixus amor, (si quid tibi sidera fixi,
Si quid perpetui contribuêre) juvet.
Hunc Jovis intuitus quinta de cuspide firmet,
Jupiter es constans, Quinta es amica domus.
Displicet invisæ constringi Virginis astro,
Vosque premi opposito tardigradoque Sene.
At mihi Virgo favet, nostro quia fulsit in ortu,
Heu nimiùm nobis forsitan illa favet.
Perpetuò est sterilis, sterilem quoque transigo vitam,
Virgo nec ulla parit, nec vidua ulla parit.
Artibus at facit oblecter, velut altera Pallas,
Mercuriique sacris Ingeniosa litem.
Ipse etiam in propriâ feliciter æde locatus,
Et Lunam aspiciens, promovet Artis opus.
|Scilicet hoc unum longi est Solamen Amoris,
Ut tua Penelope tela retexta diu.
Nec placet in signo tibi quòd saltem unicus Erro,
Hospitium fixo, Marsque malignus, habet.
Culmine tecta cadens malè quique inimica subintrat,
Quin mihi sic etiam Mars inimice cadis?
Hoc habeas solido quicunque inimicus amori es,
Spero quòd hinc nostris hostibus omen erit.
Et licet est fixum Martem quo Corniger abdis
Hospitium, tamen id vix placuisse potest.
Aversum à proprio est, simul hîc nocet ille Dianæ,
Pronuba quæ Tauri scandere tergus avet.
Et licet alternâ juvet hanc quòd sede recepit;
Attamen his obstat plùs Duodena domus.
Mars igitur valeas, alibi infortunia figas,
Nunc, quæ agitas, non vult Cornua noster amor.
Falcitenens potiùs validos benè firmet amores,
Is quamvis etiam dicitur esse malus:
Non tamen esse malum Mystes Ægyptius olim
Credidit, hunc habuit sed potiore loco.
Esse bonus nobis poterit, sublimior extat,
Inque Jovis Solio, vix mala blandus agit.
|Cuius ad aspectum (licet haud bona quadra putetur
Est mage Sextilis) applicat alma Venus.
Est mihi, sitque bonus precor, et te figere possit,
Ut tuus in nobis perpetuetur Amor.
Non tamen ut fixus maneas ubicunque moreris,
Te revocet potiùs quæ cita Luna pede est.
Ad cuius radios pergit Venus alma, quadrati
Sint licet, evadunt ex brevitate boni.
Tunc simul ipsa Jovis, qui Conjugialia curat,
Sextilem intuitum (Lux benè fausta) petit.
Hinc ego concipio spem firmam, nocte quòd ista
Monstrabit thalamis tæda cupita viam.
Cypria nam maribus, Juno et quoque pronuba fertur,
Conjugiumque illis signat Amoris opus.
|Adde, quòd et Phœbum radii Jovis inde benigni
Excipient, qui nos prole beare volent.
Quid dicam? Genesis nostra et sub tempore eodem
Ad Veneris radios te quoque Luna movet.
Mox Venus ipsa Jovis sidus quod præsidet almo
Hîc benè conjugio gestit adire Patris.
Quàm benè utrinque cadit sub idem directio tempus,
Aspirant thalamis sidera ubique piis.
Quin mihi Saturnus Venerem sat fixit in ipso
Quo satagunt ambo sceptra tenere loco.
At timeo ne sede cadens (sed Sole receptus)
Hanc nimiùm radio figat ab opposito.
Hinc mihi tot forsan, quot castum propter amorem,
Perfero languores, tristitiæque fluunt.
Jupiter ast moderans loca, quæ tribuêre periti
Conjugio, in proprio limine faustus agit.
Sol, quem Fæmellis perhibent signare maritos,
Adjuvat hunc flammis irradiatque bonis.
Ille etiam signo, quod habet tibi Septima, gaudet,
Septima Conjugiis ritè dicata domus.
Auguror et placidos et lætos hinc Hymenæos,
Acceleres sacras ô Hymenæe faces.
Sepone invidiam, utque tuo mox nomine gaudens,
Ô Erycina Venus, des Ericina vocer.
Adde, Planeta quòd elatus vel sedibus altis,
Vel residens propriis bis mihi binus adest.
Nec me perpetuis patietur fluctibus abdi,
Tandem etiam nobis tempora Veris erunt.
|Nil mirêre tamen, quòd cœlum et Sidera pando,
Utpote Fæmineo quæ minus apta colo.
Sum quoque, si nescis, præter muliebria dona,
Astrologa, id propter dicor et Urania.
Sidera suspicio, Genesesque recludo, nec istud
Contribuit frustrà nomen Apollo mihi.
Tuque velut quæ prona videns, hanc expetis artem,
Quæ terrâ effossis rebus anhelat opes:
|Sic ego, sic sursum, quæ sunt cœlestia specto,
Ars mea (condones) celsior arte tuâ est.
Ut Cœlum terras, sic nostra Ars Chimica vincit,
Adde quòd hæc vera est, Chimia falsa nimis.
Ast tibi quæ placeant, quæcunque vel unde petantur,
Non poterunt unquam displicuisse mihi.
Tu modò fac redeas, revocantiaque Astra sequaris,
Quæ citò Conjugii tempora læta notant.
Quicquid erit, quod te reficit, delecter eodem,
Chimica sive voles, Carmina sive voles.
Nam cùm te multùm recreet quoque blanda Poësis,
Altera sim Sappho, metra sonora canam.
Sola nec ipsa tibi sim caussa, ut promptior adsis,
Quin tenerum natum respice quæso meum.
Ætas (dante Deo) veniet mage firma Tagoni,
Consiliis foret hæc nunc moderanda tuis.
Ut virtute acri referens utrumque, Parentem
Teque sequi studiis gestiat usque bonis.
Hei mihi quot morbis fuit ille obnoxius, et quot
Dum tu tardus abes, sæva pericla tulit.
Ast spero Numen mihi quod dedit huncce supernum,
Servet, et haud seros auferat ante dies:
Lætitiæ ut nobis decorique existat adultus,
Longævus nostris insideatque bonis.
Si quid habent, ut habent, cœlestia corpora veri,
Nascenti huic puero fata benigna dabant.
Pone ortum Venus alma fuit sub Sidere Cancri,
Quare in amore illi Blande Cupido faves.
Sol Geminos tenuit, capit hunc consuetusAchates
Hospitio Stilbon, undecimoque loco.
Clarus is hinc fiet, simul ingeniosus, ut artes
Percipiat doctas; multus amicus erit.
Culmine Mars supero mox se sublimior effert,
Huic Aries solio dat residere suo,
|Ascendens videt is Trino (licet ille quadratus
Esse queat) radio; te quoque Phœbe videt.
|Hunc etiam recreat Lunæque Jovisque benignus
Intuitus, nec lux Falcitenentis obest.
Prævideo hinc, rebus felicem aptumque futurum,
Quas nimiùm toto Mars ferus orbe gerit.
Hincque canes et equos, bombardas, arma, sagittas,
Si qua foret, doctâ gnarior arte reget.
Ast utinam Gradive Pater (seu Vitrice prorsus)
Filiolo hæc non des munera, des aliis.
Nulla Salus opere in Martis, Pax aurea præstat,
Inque malâ poterit re nihil esse boni.
Quin mage Saturnum, quem Septimus ordo domorum
Continet, extimeo; lentus atroxque nocet.
Is tamen in propria requiescens sede triumphat,
Pocla suus præbens huic Ganymedes adest.
Conjugio haud obstat, sed firmum et gratius adfert,
Fortè tamen remoras stans repedansque facit.
Id saltem metuo, radiis ne quando sub ortum
†Venerit† oppositis, damna proterva ferat.
Est etenim octavæ Præses, quæ mansio dira est,
Annus et is novies bis numerandus erit.
Hunc pravum intuitum, simul et mox cauda Draconis
Fascinat excipiens, ingeminatque malum.
At quia tamfaustas Quinta sub sede tabernas
Jupiter, atque illi juncta Diana, tenent:
Isque suo gaudens venientem lumine et auctam
Accipit hospitio; dissipat omne malum.
Lætitiam importat, vitam prolongat, honores
Dans et opes; natis Conjugioque favet.
Res quoque rara patet; quatuor sunt nempe Planetæ
Ædibus in propriis præcipuisque locis.
Omnibus in gestis, hæc, toto tempore vitæ
Eximia natum prosperitate beant.
Singula quid referam? Genesis vix faustior ulla est,
Si pariam, similem sæpè redire velim.
At supera ex voto quamvis sint sidera fausta,
Cuncta simul faveant inferiora precor.
|Ipsum homines et ament, seu mas, seu femina, et ipsum
Quicquid terrestris continet orbis, amet.
Nulla salus tamen ex astris, tellureque nulla est,
Te, Tago, perpetuum sospitet, oro, Deus.
|Dum loquor; heutristis nimiùm mihi fama refertur,
Quòd modò præcipuus noster amicus obit.
Charior haud illo mihi, vixque fidelior alter
Suppetit, Ô nimiùm Mors inimica bonis!
Spero tamen quòd inanis erit tam concita fama,
Hoc meus in somnis nec monuit Genius.
Quàm lugubre foret charo hoc privarier astro,
Talia nam nobis Sidera rara micant.
Eurialo et Niso similis quamplurimus olim,
Tam tibi, quamque mihi, fidus amicus erat.
Quàm benè jam reliquos digitis numerabimus omnes,
Ambobus vix nunc unus et alter adest.
Tempora læta ferunt multos, sed nubila tollunt,
Fortunæ arbitrio stantque, caduntque simul.
Penè mihi solus superest sine felle, vel astu,
Qui perstet firmâ Frater Apollo fide.
Nec frustrà huic placidus roravit Aquarius ortum
Fixus, et humanus, Tardigradique domus.
Cum Jove, qui Venerem facit undique cingere Eöas,
Scandentesque fores; lux ea fausta micat.
Jupiter alternum paritèr cum Falcitenente
Hospitium mutans, plus gravitate juvat.
Mars etiam proprias aurati Velleris ædes,
Alterna è cathedra Sole receptus, habet.
Unde Animo est acri et rebus citus instat agendis,
Fortiter Herculei fertque laboris onus;
Quinetiam Stilbon Saturni limina grata,
Hujus et amplexu Soleque cinctus, adit.
Cumque sua Lunam gradientem Virgine, Trino,
Qui menti aspirat, respicit intuitu.
|Inde magis constans habet, ingeniumque profundum,
Utque operæ precium nil, nisi grande, putet.
Hinc quoque judicio consultus prævalet alto,
Vulgus ut hunc nugis nil remoretur iners.
Ergò minùs mirum est, quòd nostro plaudat amori,
Hunc temerè ex Atomis nec putet esse satum.
Scilicet hic restat de tot mihi fratribus unus,
Qui capiat, quòd te non temulenter amem.
|Hoc facit Ingenium, Gravitas, Prudentia, Virtus,
Hoc et amor Recti, Judiciumque facit.
Sufficiat nobis primævus, candida, frater
Quòd nostro facilis, corda, in amore gerat.
|Quid si etiam ex astris tandem ventura revolvens,
Hinc tacitus nostros prævideat thalamos?
Sidereisque ideò frustrà haud obsistere fatis
Audeat; Ô quantum fata in amore valent!
Fato junguntur, Fato solvuntur amores,
Non habet híc semper Gaza, Genusve locum.
Quàm pulchrum est hominem simul et præscire futura,
Et simul, affuerint si bona fata, sequi.
Incauti hîc titubant, quos Ignorantia turbat,
Frater at hic noster callet utrumque satis.
Hic mihi frater erit semper, quem fautor Apollo,
Ex quo etiam meritò nomina gestat, amet.
Sive igitur faveant alii, seu lumina vibrent,
Ut soliti, torvo torva supercilio.
Nil tamen impedient, quin nos constanter amemus,
Etpro mille aliis frater is unus erit.
Imò haud obstabit, decuit quos ferre levamen,
Quòd noceant reliqui verbaque sæva crepent.
Si non Titanem (dicunt) tam perditè amares,
Ditior et major Vir tibi (crede) foret.
Ipso in Amore tamen si qua est Sapientia, certè
Haud credam, quòd te desipienter amem.
Non ego divitias, non mundi sector honores,
Officioque gravi complacuisse viro.
Omnibus Officiis, fundis, aurique talentis,
Nam Persona mihi charior una tua est.
Plura etiam agglomerant, mea quæ nunc cuncta referre,
Vel meminisse semel, mens sibi recta, piget.
Hi dicant, quæcunque volent, tua dicar oportet,
Titanis maneam semper ego Urania.
Absis sive diu, celer hîc me sive revisas,
Corde meo fixus tu tamen usque sedes.
Nec tu sponte tua, sed valdè invitus abesse
Cogeris, ac malles semper adesse mihi.
Hucque subinde etiam, perque intervalla redires
Sed metuis, crescat suc quod utrinque dolor.
Ne me iterùm ut linquas, tibi dum sit forte necessùm,
Tristitiæ nimiùm multiplicetur onus.
Ergò voles potiùs peregrinis degere in oris,
Hospitia hîc donec Sors tibi firma dabit.
Intereàque mihi non scribere negligis ultrò,
Res ea sit quamvis te remorata diu.
|Sive quòd ex votis nemo internuncius adsit,
Sæpè viam ingressæ seu periêre notæ.
Quicquid id est, facit hoc non ulla aversa voluntas,
Scribere satque cupis, satque redire cupis.
Perque tuum quoties venit huc portata ministrum,
Littera, sic illum diceris ore sequi.
Hanc ego, Serve, tibi, qua me felicior ibis,
Fortunam invideo; Servus ego ô fierem.
Et chartam iratè alloqueris, quam rumpere velles,
Altera nî calamo mox peraranda foret.
Tune meis digitis, quibus es conscripta, bearis
Charta magis? digitis te citò Nostrateret.
|Teque oculi inspicient, quos his ego cernere mallem,
Oscula fortè dabit, quæ mea sola forent.
Hoc simul ut faciam fas est, priùs oscula libo,
Nomen ubi augustum scribitur Uraniæ.
Spero quòd illa brevi pariter tibi Basia figat,
Qua suus hîc Titan nomina parte tenet.
Vade igitur visas toto hanc quâ pulchrior orbe
Nulla meis oculis Femina, vade citò.
Heu mihi quòd sine me tam grata palatia vises,
Heu quòd scriptori non licet ire tuo!
Sic loqueris, (dicunt) sic crebrò nos adeuntes,
Insequeris famulos; grata loquela mihi est.
Singula scire juvat, missi cunctosque ministri
Ut nutus referant, cunctaque verba, volo.
Ergò sive adsis, seu non, seu scribere, seu non
Sæpè voles, modò ames, semper amandus eris.
Nec tamen addubito, quin tu Charissime Titan,
Perpetuò Uraniam, quæ Tua semper, ames.
Si te etiam nunquam, (quod Dî prohibete) viderem,
Ex oculis tamen his non abolendus eris.
Mente meâ impressus Titan sine fine manebis,
Fixus eris cordi tempus in omne meo.
Te præter nemo nostro potietur Amore,
Mille Proci fuerint, commoda mille ferant.
Attamen haud credam, quòd sint tam Numina sæva
Nuper ut inceptâ spe spoliare velint.
Id saltem vereor, ne dum lentissimus absis,
Quòd mea sit reduci forma probata minùs.
Nam quæ pulchra satis, te discedente, videbar,
Altera, quando redis, forsitan esse puter.
||Non quòd adhuc annis onerer, rugasve timescam,
Sæpè etiam Senium Sollicitudo parit.
Anxietas me multa premit, nec deserit unquam,
Hæc quoque dum scribo durior ecce redit.
Nam modò qui fuerat de morte incertus amici
Rumor, en hunc nimiùm littera missa probat.
Heu mala quòd semper sibi constet fama, nec unquam
Eventus habeat prospera quæque bonos.
Nil licet in somnis hoc admonuisse recorder,
Signa tamen Genius, me vigilante, dedit.
Quàm mihi mira fui, simul et quàm tristis eodem
Abstulit hunc terris quo Libitina die.
Omen erat tanti (modò quid sint omina) luctus,
Dixi aliis, certè res metuenda subest.
Attamen haud potui citò persentiscere, rumor
Quòd nimiùm verus (proh dolor) iste foret.
Nempè ægrè, quæ grata minùs sunt, credimus at quæ
Sunt accepta satis, mox meruêre fidem.
Non tamen exponam quis sit, mens ipsa tremiscit
Dicere, nec nomen sustinet ore dolor.
Sit signasse satis, quòd erat Tuus Optimus ille
Et meus, et nostri fratris Amicus: habes.
Forsan habes nimiùm, nec enim te scire volebam,
Sponte sua pernix sat mala fama venit.
Nunc igitur dolor hinc auctus, me sistere pennam
Cogit, et, ut vellem, scribere plura vetat.
Ast ubi sis præsens, simul et jungamur in uno,
Quæ modò subticeo, plurima aperta dabo.
|Tunc quæ passus eris, mihi denarrabis acerba,
Ipsaque nostra tibi; fortè levamen erit.
Quod superest benè vive diu; ut salvusque revisas
Uraniam; ô Titan semper Amate Vale.