forrige næste

Tekst efter Vitae sanctorum Danorum.

Principum duci precipuo, nobilium primicerio, patrig patricio pio, inuicto, magnifico, Dacig prouisori serenissimo, tam specie quam et nominis dignitate illustrissimo regi Nicolao, diuini officii ministrorum infimus Ailnothus, Cancia Anglorum metropolitana urbe editus, iam uero Dacie partibus quatuor quinquenniis et bis fere binis annis demoratus: hostium uires uirtute diuina subuertere, contumacium colla potentie pede proterere, regni iura decenter disponere, pacis securitate perfrui, et post decursum temporalis imperii sempiternę felicitatis beatitudine ditari.

Clementiam mansuetudinis glorię uestrę, sicut proteruus quilibet et imprudens seu uecors detestatur, sic prouidus quisque et probitatis executor, tam presentia quam et exequentia simul moderationis d<i>spiciendo discretione, non modo laudibus, uerum digno uenerationis affectu extollendo prosequitur. Iudicem enim uniuersorum, quem rex propheticus et opilionum fortissimus iustum et fortem denunciat, eundem etiam patientem et longanimem esse declarat; et cuius honorem iudicium diligere insinuat, ei se misericordiam cum iudicio decantare manifestat. Cuius uestra excellentia pietatis modum pro modulo mortalibus concesso exequens et iusticię seueritati mansuetudinis lenitatem preferens, eius ob hoc ipso opitulante glorie compos efficieris, cuius hic uicem tam dignitate quam et nominis participatione exequeris. Ipse quippe, potentes de sede deiciens, humiles et in presenti exaltat et in perpetuum sempiterne beatitudinis honore magnificat.

Illius, ut credi potissimum est, gratia preciosus frater tuus germanus Canutus, iam indubitanter beatus cognominandus, ex apice temporalis imperii gloriam nactus decoris perpetui, sicut inter mortales regni gloriosius excellebat potentia, sic iam beatis spiritibus associatus gloriosior uirtutum effulget magnificentia. Cuius ego presumptuose gestorum simul et certaminum insignia explicare aggressus imperite lingue infacundie ignosci deposco, ut, siquid inane seu ueritatis uacuum pondere uisus aspectantium offenderit, non superducto protinus supercilio pharisaica condempnetur inuidia, sed sincere discretionis articulo exterminandis sublatis inserantur probabilia. Siquidem mordacis inuidige morbum, qui uersus exiguitatem imbecillitatis nostre interdum solet assurgere, haud modo extinguendum, immo expergiscendum autumo, cum euentilatum cineribus ignem frustulis appositis, fumiuoma licet flamma obfuscante, incendiis aptare contendo. Sed soricem in situla salientem gallus atria perlustrans et sub tecti culmine anhelitu raucisono aera uerberans pertranseat et cum comparibus adacutis calcaribus bellum certaminis ineat. Neque enim ego Danaum classes Dardanis excidium inferentes edissero, non acies Hectoreas Mirmidonum armis umbonibus obiectis insigniter obuiantes commemoro; sed quę de gestis religiosi principis et Deo dilecti martyris probabilibus personis utriusque sexus et ordinis referentibus agnoui, religiosi habitus uiris, Ihesu Christo ibidem insignique triumphatori deseruientibus, obnixe suffragantibus posterorum memorig apicibus reseruanda contradidi, ea pietati maiestatis uestre representans, ut et de tanti germani glorificatione plenius exhilaretur et ad eiusdem uirtutis insignia emulanda superno prouisore aspirante ardentius incitetur.

Meis igitur cęptis, pacis simul et patrię prouisor, solita pietate faueto, et, que de opinatissimo progenitore uestro gloriosorumque germanorum tuorum temporibus ad hec usque presentia magnificentię uestrę tempora exarando perstrinxi, regio dignare confirmare decreto, ut habeat dignitas regia tam proprii quam et precedentium exercitii monimenta posteris deferenda.

Ambiguitatis uero scrupulum de preciositate sanctitatis huius, de quo operis nostri summa est, Dei hominis a pectoris sui secreto fidelis quisque remoueat, qui Deum omnia posse et ante, quam efficiantur, prenosse ac pre ordinasse non hesitat. Qui enim angelum superbie ob extollentig contumatiam de excelsissimis deiecit, ipse humiles et quietos eiusque iudicia metuentes de infimis ad superna deducit; et qui de silice durissima Aaron uirga percutiente laticem produxit, ipse sibi de rege martyrem, de principe terreno regni celestis consortem elegit. Hec autem qui omnipotentem peregisse dissimulat, ne et ipse a diuine repromissionis solo exterminetur pertimescat. Petro quippe attestante, in omni gente qui timet Deum et operatur iusticiam, acceptus est illi. Et quia potens est Deus de lapidibus suscitare filios Abrahe, cur ex gente, licet durissima, catholica tamen fide insignita, principem religiosum, ueritatis et iusticie exsecutorem, sanctorum in supernis collegam non dignaretur efficere? Sed cum uniuersa possibilia sint credentibus, et Deus in illo potentię suę clementiam peregisse credatur, et pro patrocinio terrigenis prouiso debitę uenerationis obsequio ab uniuersis magnificetur.

Letare ergo, rex insignissime, tanta fratris adornatus glorificatione! Exulta confidens apud Deum aduocatum habere, in cuius hic regni solio, eo concedente, meruisti residere. Gratulare illum celis euectum, Abrahe sinu reconditum, angelorum socium, martyrum conciuem effectum beatorum choris interesse, Dei uultum presentem cernere, gloriam maiestatis inspicere et hoc iam interuentus ope peragere, quod hic regia quondam functus potentia non ualebat perpetrare. Visu namque orbatis lucis respectum condonat, cutem lazarica tabe putrescentem expurgat.

Obstructas aperit aures, et famina reddit.

Dum linguę neruos, gressusque resoluit habenas ;

Effugat et febres, cunctos pellitque dolores:

In sanctis quoniam Deus est mirabilis, ipsis

Virtutes, signa faciens post inclita gesta,

Vt cęlo clari fiant seclo manifesti.

Tanti igitur germani pignora regia condignis adornet donis potentia, edis sacre decus amplificet, spiritualis normge uiros cultui ibidem diuino iugiter insistentes solidando corroboret, ut pro temporalis suffragii amminiculo superng remunerationis in eternum potiaris premio. Eius quoque intercessionis obtentu hostium tibi uires subiciantur, inimicorum cuneus attenuetur, regni ius consolidetur, pacis securitas confirmetur, sospitatis integritas tribuatur, morbus ac pestilentia pellatur, commoda queque conualescant, incommoda decrescant, et decidui longeua imperii meta decursa ad superna transmissus in regia glorieris ęterna.

Vigeat et ualeat in eternum pietas uestra, et diuinę miserationis respectu regięque subleuationis opitulatione sustentetur inbecillitas nostra!

16 vi. idus Iulii = 10. juli.

31 patrie patricio mgl. H 1-4.

32 Dacie] Datie H 1, i marg. H 4.

33 Nicolao] Nicholao H 4;

Ailnothus] Ælnothus H 1-2.

1 Cancia] Cantii H 1, Cantici H 2-4;

Anglorum mgl. H 2.

4 decenter] potenter H 2-3;

pacis] et pacis H 4. 7 detestatur] delectatur lædere H 1;

executor] exequutor H 1.

8 exequentia] sequentia H 1;

d(iyspiciendo AS, Gertz] despiciendo A, B, dispicienda H 1,4, dispicientia H 2-3.

16 tam—participatione] tam nominis participatione quam et dignitate H 1-4.

17 deiciens] deiiciens H 1-4.

19-20 Canutus] Kanutus H 1-4.

20 temporalis imperii)] imperii temporalis H 1-4.

21 gloriosius)] gloriosus H 4, Gertz.

25 aspectantium] asspectantium B.

3 imbecillitatis] inbecillitatis B.

4 immo)] imo H 1.

7 salientem]saltantem H 1-4.

8 adacutis] adauctis H 2(?).

9 excidium) exitium H 1-4.

10 Mirmidonum] Myrmidonum H 2-3

11 insigniter) insegniter H 3, H 4.

13 Ihesu Christo] Ihesu A, B, Iesu Christo H 1-4.

14 posterorum) posterum (poste sidst i en linie) B, H 1, posterûm H 4.

14-15 apicibus reseruanda] reseruanda apicibus A, B.

15 contradidi) credidi H 1-2;

et mgl, H 2-3

18 ceptis] ceptis A, B, cæptis H 1-4.

19 opinatissimo) optatissimo H 1.

20 exarando] exaranda med tilføjelsen uel colligendo over linien B, colligendæ H 1 colligendo H 2-3, colligenda H 4.

21 dignare confirmare decreto] dignare fauore H 1, confirmare decreto uelis H 2-3.

22 exercitii) exercii H 4;

monimenta] monumenta H 1;

posteris mgl. H 2-3;

deferenda] non deserenda H 1.

24 Dei mgl. H 1.

25 ac rettet fra atque B.

1 extollentig] excellentiæ H 1-4.

2 excelsissimis] excellentissimis H 1-4.

3 Aaron] Aron H 1.

5 consortem elegit] elegit consortem H 1-4.

7 Deum] dominum H 1.

9 licet mgl. H 1-4.

10 ueritatis] et ueritatis H 1-4;

et iusticig] ac iustitie H 2-3;

exsecutorem] executorem H 1-3, exequutorem H 4.

11-12 credentibus] credenti H 1-4.

12 potentig suę clementiam] clementiæ suæ potentiam H 1-4;

pro mgl. H 1-4.

15 ergo] igitur H 1-4;

insignissime] insignisse B.

16 apud Deum aduocatum] aduocatum apud Deum H 1-4.

18-19 beatorum choris interesse] beatorum ciuem choris interesse coelestibus H 1-4.

20 ope] ope diuina H 1-4.

21-22 condonat rettet med senere hånd fra condonet A, condonet B.

5 inclita)] inclyta H 1-4.

6 fiant seclo] seclo fiant H 1-4.

7 adornet] ornet H 1-4.

9 temporalis] temporis H 2;

amminiculo] aminiculo A, adminiculo H 1-4.

9-10 superne] super H 2

12 consolidetur] solidetur H 1-4.

13 pellatur] pellantur H 1-4;

conualescant] conualefiant H 2.

14 decidui) desidui H 2, residui H 1.

15 glorieris med eris i rasur fra manus prima A, gloriaris B.

17 inbecillitas)] imbecillitas H 1-4.

2-3 cf. 2. Mac. 3,9: per diuinam uirtutem.

11-13 cf. Ps. 7,,: Deus iudex iustus, fortis et patiens.

11 Ps. 102,: Dominus longanimis; 144,: Dominus patiens.

12 Ps. 98,: honor regis judicium diligit.

12-13 cf. Ps. 100,: misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.

17-18 cf. Luc. 1;,: deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.

22-23 cf. Epitaphium s. Canuti: spiritibusque sacris moriens sociatur in astris.

12 Eccli. 45,: dilectus Deo; etc.

23 cf. Ps. 1151,: pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.

24 Deut. 33,: homo Dei; etc.

25-1 cf. Act. 22,,: Deus .. preordinavit.

2 cf. Ps. 118499: a judiciis .. tuis timui.

3-4 cf. Num. 20,,: Moyses . . percutiens virga bis silicem.

5 2. Tim. 414: in regnum .. celeste,

6 cf. Hebr. 11,: in terra repromissionis.

7-8 Act. 10,: sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi.

8-9 Matth. 3,, Luc. 3: potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe.

11-12 cf. Marc. 9,9: omnia possibilia sunt credenti.

15-16 Soph. 3,4: letare et exulta.

16 1. Ep.Ioh. 2,: advocatum habemus apud patrem.

17 cf. Luc. 16,,: in sinum Abrahæ.

19 cf. Gen. 3349: quasi viderim vultum Dei; cf. Isai. 2,4: a gloria majestatis ejus; etc.

1 cf. Marc. 745: apertæ sunt aures eius, et solutum est vinculum linguæ eius.

4-5 Ps. 6727: mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem.

17 cf. Prov. 18,4: spiritus viri sustentat imbecillitatem suam.

Fyrsternes fremragende leder, de ædeliges førstemand, fædrelandets fromme, uovervundne og stormægtige fader, Danmarks ophøjede styrer, den såvel ved sit ydre som ved sit navns værdighed lysende kong Niels ønskes af Ailnoth, den ringeste af dem, der udfører gudstjenestegerninger, født i Kent i Anglernes hovedstad, men bosat i Danmark i fire femår og næsten to gange to år, at han støttet af Guds vælde må omstyrte fjendernes magt, magtfuldt træde de trodsiges nakker under fode, styre rigets beføjelser på sømmelig vis, nyde fredens tryghed og efter afslutningen af det verdslige vælde beriges med den evige saligheds glæder.

Ligesom alle frække, uforstandige og afsindige nærer afsky for Eders berømmelige milde nåde, således må enhver forstandig og retskaffen mand, der tænksomt vurderer både nutiden og fremtiden, sætte den nåde højt og gengælde den ikke blot med lovprisninger men også med en følelse af velfortjent veneration. Thi den profetiske konge og den ypperste hyrde kalder alverdens dommer for retfærdig og stærk og erklærer, at den samme også er tålmodig og langmodig. Og om ham, om hvis vælde han forkynder, at den elsker retfærd, erklærer han, at han vil lovsynge hans miskundhed og retfærdighed. Da Eders højhed efterfølger dette fromhedens forbillede i det omfang, som er en dødeligs lod, og sætter den blide nåde over den strenge retfærdighed, skal du af den grund med hans hjælp opnå at få del i herligheden hos Ham, hvis stedfortæder du er hernede både i værdighed og af navn. Thi han støder mægtige ned fra troner og ophøjer de ydmyge i dette liv og herliggør dem i evigheden med den evige saligheds herlighed.

Man tvinges til at tro, at det er af hans nåde, at din kødelige broder Knud — som nu utvivlsomt bør kaldes den Hellige — fra den verdslige vældes øverste tinde er steget op til den evige herligheds glans, og ligesom han overstrålede de dødelige i sit rige ved sin myndighed, således stråler han end herligere i de salige ånders skare i kraft af sine storslåede dyder. Idet jeg nu drister mig til at give en udredning af, hvad der har kendetegnet hans gerninger og hans kampe, beder jeg om tilgivelse for min ukyndige tunges fattige mæle, så at læseren, hvis noget skulde støde ham og forekomme ham tomt og uden sandhedens tyngde, da ikke straks rynker brynet og med farisæisk avind fordømmer det, men derimod ud fra en oprigtig dømmekraft fjerner det, der er fejlagtigt, og indføjer det, der er rigtigt. Thi den sygdom, som giver sig udslag i nidske bagholdsangreb, og som nu og da plejer at angribe min skrøbelige ringhed, vil efter min formening ikke lægge sig, men tværtimod blusse op, når jeg ved at puste til ilden under asken og ved at lægge kvas på søger at frembringe en brand, om også den fremkomne røg tilslører flammen. Men lad hanen, som spankulerer rundt i gården og højlydt sender sin galen ud i luften fra tagrygningen, gå spidsmusen forbi, som forvildet farer rundt i krukken, og lad den med sine sporer indlade sig i kamp med sine ligemænd. Thi jeg skildrer ikke Danaernes flåde, som bringer Dardanerne fordærv, ej heller taler jeg om Hektors fylkinger, der dækket af skjolde rykker strålende frem mod Myrmidonernes hær. Men hvad jeg har erfaret af gerninger vedrørende den fromme fyrste og af Gud elskede martyr efter udsagn af troværdige personer af begge køn og af gejstlige og verdslige, det har jeg med standhaftig hjælp af de klostergivne mænd, som tjener Jesus Kristus og den herlige sejrherre samme sted som jeg, optegnet og overgivet til eftertidens ihukommelse, og her lægger jeg det frem for Eders fromme majestæt, for at I både til fulde kan glædes over Eders store broders herliggørelse og med den himmelske konges bistand kan blive stærkere ansporet til at måle Eder med hans strålende dyder.

Vis da mit værk din vanlige velvilje, du fredens og fædrelandets vogter! Og hvad jeg har begrænset mig til at fortælle om Eders navnkundige fader og om dine berømmelige brødres dage lige indtil Eders stormægtigheds tid, beder jeg Eder værdiges at stadfæste med et kongeligt dekret, så at Eders kongelige værdighed kan overgive eftertiden et mindesmærke om både Eders egen og om Eders forgængeres færd.

Men betænkelighed og tvivl med hensyn til den kongelige hellighed hos den Guds mand, om hvem vort værk hovedsageligt handler, skal enhver troende mand fjerne fra sit hjertes lønkammer, når han ikke betvivler, at Gud formår alt, kender alt og har forudbestemt alt, før det sker. Thi han, som nedstyrtede hovmodets engel fra det høje for hans overmodige trods, han ophøjer også de ydmyge og fredsommelige og dem, som frygter hans domme, fra det lave til det høje. Og han, som lod vandet vælde frem af den hårdeste klippe, da Aron slog på den med sin stav, han selv har udvalgt sig en konge til martyr og kåret en jordisk fyrste til at få del i sit himmelske rige. Men den, som nægter, at den almægtige har gjort dette, han må nære frygt for, at han bliver lukket ude fra det himmelske forjættelsens land, og vi har jo Peters vidnesbyrd: I hvert folk er den, som frygter ham og øver retfærdighed, velbehagelig for ham. Og eftersom Gud er mægtig at opvække Abraham børn af stene, hvorfor skulde han da ikke i et folk, som nok er såre hårdt, men dog udmærket med den katolske tro, ville værdiges at gøre en from fyrste, en sandhedens og retfærdighedens udøver til fælle af de hellige i det høje? Men da alt er muligt for den, som tror, må man tro, at Gud i ham har fuldbyrdet sin vældes nåde, og han bør lovprises af alle med skyldig ærbødighed og i underkastelse for at have skænket jordens folk en beskyttende helgen.

Glæd dig da, du allerhøjeste konge, at du prydes ved en sådan herliggørelse af din broder! Bryd ud i jubel i forvisningen om, at du hos Gud har en fortaler, på hvis trone her i riget du som en gave fra ham har gjort dig fortjent til at sidde. Lykønsk ham med, at han er faret til himlene, at han ligger i Abrahams skød, er blevet englenes fælle, blodvidnernes medborger og færdes blandt de saliges skarer, at han er til stede og kan skue Guds åsyn, betragte den himmelske majestæts glans og nu ved sin mellemkomst gennemfører det, som han, da han havde kongemagten her, ikke magtede at fuldføre. Thi dem, som har mistet synet, skænker han atter gaven at skue lyset, han renser den hud, som går i forrådnelse af Lazarus' sot.

"Døves øren han åbner, og målløse mælet han skænker,
tungebåndet han løser og lænker, som gangen mon hindre,
sygdomme driver han bort, og alle smerter han stiller ;
thi i de hellige mænd så underfuld Herren sig viser,
virkende jærtegn for dem, når endt er den jordiske ære,
at de må stråle i himlen, og verden må se deres gerning".

Lad da din kongemagt pryde en sådan broders dyrebare levninger med gaver, som er ham værdig, lad den øge skønheden i det hellige hus, og lad den styrke og betrygge de mænd, som lever efter en åndelig rettesnor og uafbrudt holder gudsdyrkelsen vedlige der, så at du til gengæld for den timelige bistand og hjælp kan erhverve himmelens gengældelse og løn i evigheden. Måtte ved hans forbøn dine fjenders magt blive dig underkastet, måtte dine uvenners skare svækkes, rigets ret styrkes, fredens tryghed sikres, sundhed og karskhed gives, sygdom og sot fordrives, alt fordelagtigt tage til, alt skadeligt tage af, og gid du selv, når dit styre om mange år er omme, og du er vandret heden, må herliggøres i det evige kongerige.

Din fromhed have kraft og styrke i al evighed, og lad vor svaghed blive støttet ved håbet om Guds barmhjertighed og ved hjælp af kongelig støtte.