forrige næste

Tekst efter a:

Celestinus episcopus seruus seruorum dei. dilectis filiis Walberto abbati. monasterii sancte Marie de Esrom eiusque fratribus. tam presentibus quam futuris regularem uitam professis. in perpetuum.

Regularem uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet. aut robur quod absit sacre religionis infringat. Eapropter dilecti in domino filii uestris postulacionibus clementer annuimus. et prefatum monasterium sancte Marie de Esrom in quo diuino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. In prim<i>s s<i>quidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institucionem Cisterciensium fratrum. in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascumque posesssiones quecumque bona. idem monasterium inpresentiarum iuste et canonice possidet. aut in futurum concessione pontificum. largi<ci>one regum uel principum. oblacione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci. firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est. cum omnibus adiacentiis et pertinentiis suis. claustrum ipsum de Esrom cum siluis. pratis. molendinis. piscariis. et omnibus pertinentiis suis. Willingeruth. Hafraholm Byrgisholm. Sande. Tummothorp. Toteholt. cum omnibus attinentiis suis. Halese cum omnibus que pertinent Stenholt. domos sancti Martini. Hiarnethorp. Cracadal. Mothorp in Hallandia. et Glumstens wigh. cum uillis pratis. siluis. et reliquis appendiciis suis. decima<m> quoque parrochie que dicitur Esbernethorp. quam Absolon Lundensis archiepiscopus uobis dedit. et scripto autentico confirmauit. Sane laborum uestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis. siue de nutrimentis uestrorum animalium nullus a uobis decimas exigere/ uel extorquere presumat. Liceat quoque uobis clericos uel laicos liberos et absolutos. e seculo fugientes ad conuersionem recipere. et eos absque contradictione aliqua retinere/ Prohibemus insuper ne ulli fratrum uestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit de ipso sine licentia sui abbatis discedere./ Discedentem uero sine communium literarum caucione. nullus audeat retinere. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes. auctoritate apostolica prohibemus. ne quis infra clausuram locorum seu grangiarum uestrarum. furtum. rapinamue committere. ignem apponere. hominem capere. uel interficere audeat. seu aliquam uiolentiam excercere/ Insuper eciam apostolica auctoritate sancimus. ut quemadmodum a predecessoribus nostris statutum est. nullus episcopus neque alia persona ad sinodos. uel ad conuentus forenses uos ire compellat. sed nec ad domos uestras causa ordines celebrandi. crisma conficiendi. causas tractandi. uel aliquos conuentus publicos conuocandi. quisquam uobis inuitis presumat accedere. Sancimus eciam ut si episcopus in cuius parrochia domus ues- tra fundata est. tercio per interualla temporum cum humilitate <qua> conuenit requisitus substitutum abbatem benedicere forte noluerit <licitum sit eidem abbati si tamen sacerdos fuerit> proprios nouicios benedicere et alia que ad officium suum pertinent excercere. donec idem episcopus duritiam suam recogitet. et benedicendum abbatem benedicere non recuset. Sane si episcopi aliquid a uobis preter obedientiam debitam uel principes terre. contra libertatem ordinis a predecessoribus nostris. et nobis indultam expecierint. liberum sit uobis auctoritate apostolica denegare quod petitur. ne occasione ista predictus ordo qui hactenus liber extitit. humane seruitutis laqueo uinciatur. illud adicientes. ut nullus episcopus regularem abbatis uestri electionem impediat. aut de instituendo uel remouendo. seu deponendo. eo qui pro tempore fuerit contra statuta Cisterciensis ordinis. et auctoritatem priuilegiorum Nostrorum se ullatenus intromittat. Quod si episcopi aliquam propter hoc in ecclesias uestras uel personas sentenciam promulgauerint. eandem sentenciam tamquam contra apostolice sedis indulta prolatam statuimus irritandam. Cum uero propriorum episcoporum copiam non potestis habere. si aliquem episcopum per uos transire contigerit. de quo plenam noticiam habeatis. ab illo et uicinis episcopis cum diocesana sedes uacauerit. benedictiones uasorum et uestium. monachorum ordinaciones. et altarium consecrationes recipere. ualeatis. sic tamen ut propriis episcopis ex hoc in posterum nullum preiudicium generetur. Auctoritate quoque apostolica interdicimus. ne quis uicinos. uel mercinnarios uestros. pro eo quod uos ad laborandum adiuuerint in illis diebus in quibus uos laboratis. et alii feriantur. uel aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate. uobis indulta sunt. seu benefactores uestros pro eo quod aliqua beneficia de proprio uobis uel obsequi<a> ex caritate prestiterint. interdicere aut uinculo anathematis. audeat innodare. Quod si quis aliquem de familia uestra donec in famulatu uestro permanserit. propter detencionem decimarum uel aliud quid a sede apostolica ordini uestro concessum excommunicacionis uel interdicti. sententiam promulgauerint liceat uobis eos metu mortis absoluere. et si eorum presbiteri humiliter requisiti. id efficere forte noluerint. uel maliciose distulerint. ipsis ecclesiastica sacramenta conferre. Liceat quoque uobis in monachos uel conuersos uestros. qui de claustro uestro sine licentia abbatis sui exierint si forte uobis inuitis aliquis eos retinere presumpserit sententiam regularem ex nostra auctoritate proferre. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare. aut eius possessiones auferre. uel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet. uexationibus fatigare. sed omnia integra conseruentur. eorum pro quorum gubernacione ac sustentacione concessa. sunt usibus omnimodis profutura. salua sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit. secundo. tercioue. commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit\ potestatis honorisque sui careat dignitate. <reamque se dinino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat> et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat. atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant. et apud districtum iudicem premia eterne pacis. inueniant Amen.

Ego Celestinus catholice ecclesie episcopus <ss>.

Ego Albinus Albanensis* episcopus <ss>.

Ego Octauianus <Ostiensis et Velletrensis episcopus ss>.

Ego Iohannes Prenestin<us>* episcopus <ss>.

Ego Petrus Po<r>t<u>ensis et sancte Ru<f>i<ne> episcopus <ss>.

Ego Pandulfus hbasilice .XII. apostolorum presbiter cardinalis <ss>.

Ego Melior sanctorum Iohannis et Pauli presbiter cardinalis. tituli. Pama<ch>ii <ss>.

Ego Iohannes. tituli. sancti Clementis cardinalis. <U>iterbiensis et Tuscanensis episcopus <ss>.

Ego Romanus. tituli. sancte Anastasie presbiter cardinalis <ss>.

Ego Gvido presbiter cardinalis. sancte. Marie. trans Tyberim. tituli. Calixti <ss>.

Ego Hugo presbiter cardinalis sancti Mar<t>i<ni>. tituli. Equi<ci>i <ss>.

Ego Iohannes. tituli. sancti Stephani. in Celiomonte presbiter cardinalis <ss>.

Ego Cinthius. tituli. sancti Laurentii in Lucina presbiter cardinalis <ss>.

Ego Soffredus .tituli. sanct<e> Praxedis presbiter cardinalis <ss>.

Ego Bernardus sancti Petri. ad uincula presbiter cardinalis. tituli Eudoxie.

Ego Findantius. tituli. sancti Marcelli presbiter cardinalis <ss>.

Ego Gra<tian>us sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis <ss>.

Ego Gregorius sancte Marie in Porticu diaconus cardinalis <ss>.

Ego Gregorius sancte Marie in Aquir<o> diaconus cardinalis <ss>.

Ego Gregorius sancti Georgii ad uelum aureum diaconus cardinalis <ss>.

Ego Lotarius sanctorum Sergii et Bachi diaconus cardinalis <ss>.

Ego Nicolaus. sancte Marie. in Cosmidyn diaconus cardinalis <ss>.

Ego Bobo sancti Theodori diaconus cardinalis <ss>.

Ego Petrus sancte Marie in uia lata. diaconus cardinalis <ss>.

Ego Centius sancte Lucie in Orthea diaconus cardinalis <ss>.

Datum Laterani per manum Egidii sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconi cardinalis. iii. nonas marcii indictione .xi. incarnacionis dominice anno mo . co. xciio. pontificatus uero domini Celestini pape .iii. anno secundo.

4 prim<i>s] primus a. 5 s<i>quidem] sequidem a. 9 largi<ci>one] largione a. 17 decima<m>] deciman a. 29 ad] tilf. o. l. a. 31 conuocandi] rettet in scribendo fra conuoandi a.

1 <qua>] mgl. a, men cf. diplomforlægget. 2-3 (licitum indtil fuerit)] mgl. a, men cf. diplomforlægget. 3-4 proprios indtil recuset] tilf. på en indheftet perg. strimmel a. 21 obsequi<a>] obsequio a.

3-4 (reamque se indtil cognoscat)] mgl. a, men cf. diplomforlægget. 9 <ss>] mgl. her og i det flg. a. 10 Albanensis] herefter ecclesie a. 11 (Ostiensis et Velletrensis episcopus)] mgl. a. 12 Prenestin<us>] Prenestianis ecclesie a. 13 Po<r>t<u>ensis] Poctiensis a - Ru<f>i<ne>] Rusiy a. 15-16 Pama<ch>ii] Pamaebii a. 17 (U)iterbiensis] Biterbiensis a. 22 Mar<t>i<ni>] Marci a - Equi<ci>i] Equini a. 26 sanct<e>] sanctia. 30 Gra<tian>us] Grauonus a.

2 Aquir<o>] Aquir a.

Cølestin, biskop, Guds tjeneres tjener, til sine elskede sønner Walbert, abbed af Vor Frue kloster i Esrom, og hans brødre, nulevende såvel som fremtidige, der har aflagt løfte om et regelbundet liv, helse i al evighed.

De, der vælger klosterlivet, bør støttes af den apostoliske beskyttelse, for at ikke forvorpne overgreb enten skal drage dem bort fra deres forsæt, eller, hvad Gud forbyde, svække dem i den hellige troens kraft. Af den grund, elskede sønner i Herren, bifalder vi nådigt Eders retfærdige forlangender og tager fornævnte Vor Frue kloster i Esrom, hvor I tjener Gud, under St. Peters og vor beskyttelse og styrker det ved dette skriftlige privilegium. Vi fastsætter da for det første, at den klosterordning, der er indrettet i samme kloster med Guds vilje og efter den hellige Benedikts regel og cistercienserbrødrenes bestemmelser til evige tider ubrydeligt skal efterleves sammesteds. Endvidere alle besiddelser og alt gods, som samme kloster for øjeblikket sidder inde med på retmæssig og kanonisk vis eller med Herrens bistand i fremtiden måtte erhverve ved pavelig tilståelse, ved kongers eller fyrsters gave, ved skænk fra de troende eller på andre retmæssige måder, skal urokket og uantastet forblive i Eders og Eders efterfølgeres eje. Heraf har vi ladet disse anføre med navns nævnelse: Det sted, hvor fornævnte kloster er beliggende, med alle dets tilliggender og alt dets tilbehør, selve klostret Esrom med skove, enge, møller, fiskevande og alle dets tilliggender, Villingerød, Havreholm, Borsholm, Såne, Tømmerup, Toelt med alle dens tilliggender, Holløse med alt, som hører dertil, Stenholt, St. Mortens huse, Hjernerup, Krogdal, Morup i Halland og Glumstenswigh, med landsbyer, enge, skove og deres øvrige tilliggender, også tienden af det sogn, som kaldes Esbønderup, hvilken Absalon, ærkebiskop af Lund, har givet Eder og stadfæstet med sit autentiske brev. Ingen må fordriste sig til at afkræve eller aftvinge Eder tiender af Eders arbejde på det, som I dyrker med egne hænder eller for egne midler, eller af afkommet af Eders dyr. Det skal også være Eder tilladt at optage frie og ubundne mænd, gejstlige eller læge, der flygter fra denne verden, som munke og beholde dem uden hensyn til indsigelser af nogen art. Fremdeles forbyder vi, at nogen af Eders brødre efter at have aflagt løfte i Eders kloster må have lov til at forlade samme stiftelse uden tilladelse fra sin abbed. Den, der forlader denne stiftelse, må ingen vove at optage hos sig uden at have fået tilladelse dertil ved et af klostersamfundet udstedt brev. Da vi også med faderlig forsorg ønsker at skaffe Eder fred og ro i fremtiden, forbyder vi med apostolisk myndighed, at nogen inden for Eders klosterbygningers eller ladegårdes klausur vover at begå tyveri eller røveri, sætte ild på, gribe eller dræbe nogen eller øve vold. Ligeledes forbyder vi desuden i kraft af vor apostoliske myndighed, at nogen biskop eller nogen anden person - hvordan det end er fastsat af vore forgængere - tvinger Eder til at deltage i synoder eller retsmøder. Og heller ikke må nogen som helst mod Eders vilje driste sig til at komme til Eders huse for at foretage ordinationer, tilberede olie, forhandle retssager eller sammenkalde til offentlige tingmøder. Vi fastsætter ligeledes, at hvis den biskop, i hvis stift Eders hus er grundlagt, efter tre gange med passende mellemrum og i sømmelig ydmyghed at være opfordret hertil måske nægter at velsigne en abbed, som er blevet indsat, skal det stå samme abbed frit for - såfremt han da er præst - at velsigne husets novicer og udføre andet, der hører hans embede til, indtil samme biskop betænker sin hårdhed og ikke afslår at velsigne den abbed, der skal velsignes. Hvis bisperne da udbeder sig noget af Eder ud over den skyldige lydighed, eller landets fyrster noget, der strider mod den frihed for ordenen, der er bevilget af vore forgængere og af os, skal det være Eder tilladt med apostolisk myndighed at nægte, hvad der bedes om, for at ikke fornævnte orden, som hidtil har været fri, i denne anledning skal hildes i den menneskelige trældoms snare, idet vi tilføjer dette, at ingen biskop må hindre det regelrette valg af Eders abbed eller på nogen måde i modstrid med cistercienserordenens bestemmelser og vore privilegiers autoritet befatte sig med at indsætte eller fjerne eller afsætte den, som til enhver tid måtte være abbed der. Men hvis bisperne i den anledning fælder en dom mod Eders kirker eller dens personer, fastsætter vi, at samme dom skal erklæres for ugyldig som fældet i modstrid med det apostoliske sædes bevillinger. Men når I ikke kan få Eders egne bisper i tale, må I, hvis en biskop, som I er fuldt bekendt med, skulde passere Eder på rejse, lade ham eller nabobisperne - når stiftets sæde står ledigt - velsigne Eders kar og klæder, ordinere munke og indvi altre, dog således at Eders egne bisper ikke siden lider nogen skade som følge heraf. Vi forbyder også med apostolisk myndighed, at nogen lyser interdikt over eller rammer Eders naboer eller daglejere med banlysning, fordi de har hjulpet Eder med at arbejde på de dage, hvor I arbejder, mens andre holder fri, eller rammer Eder i anledning af bevillinger, I har fået ved pavestolens velvilje, eller Eders velgørere, fordi de næstekærligt af deres eget har ydet Eder velgerninger eller tjenester. Men hvis nogen på grund af tilbageholdelse af tiender eller noget andet, der er tilstået Eders orden af det apostoliske sæde, lyser ban eller lægger interdikt over nogen af Eders husstand, må I, så længe disse forbliver i Eders tjeneste, løse dem af frygten for døden og give dem kirkens sakramenter, hvis deres præster trods ydmyg anmodning herom måske ikke vil udføre det eller ondsindet udskyder det. Det skal også være Eder tilladt med vor myndighed at fælde en kanonisk dom over Eders munke eller lægbrødre, som uden abbedens tilladelse har forladt Eders kloster, hvis måske nogen mod Eders vilje fordrister sig til at optage dem i deres huse. Vi bestemmer altså, at aldeles ingen forvovent må driste sig til at forstyrre fornævnte kloster eller mindske eller tilegne sig dets ejendomme eller beholde det tilegnede eller plage det med nogen som helst fortrædigelser, men at alt skal bevares ubeskåret til nytte i enhver henseende for dem, til hvis styrelse og underhold det er givet, dog med forbehold af det apostoliske sædes myndighed. Men hvis nogen gejstlig eller verdslig person i fremtiden formaster sig til at prøve på bevidst at gå imod bestemmelserne i dette vort brev, skal han - medmindre han efter anden og tredie gang at være påmindet ved en passende bod har gjort sin forseelse god igen - være berøvet sin magt og ære og vide, at han for Guds domstol skal stå til svar for den uret, han har øvet, og være udelukket fra vor Guds og genløsers, den herre Jesu Kristi allerhelligste legeme og blod og på den yderste dommens dag være hjemfalden til Guds strenge straf. Vor Herre Jesu Kristi fred være med alle, der bevarer rettighederne for denne stiftelse, så de både her må nyde frugten af deres gode gerninger og hos den strenge dommer modtage den evige fred som løn. Amen.

Jeg Cølestin, den almindelige kirkes biskop, har skrevet under.

Jeg Albinus, biskop af Albano, har skrevet under.

Jeg Octauianus, biskop af Ostia og Velletri, har skrevet under.

Jeg Johannes, biskop af Palestrina, har skrevet under.

Jeg Petrus, biskop af Porto og Sta. Rufina, har skrevet under.

Jeg Pandulfus, kardinalpresbyter af Basilica SS. Apostoli, har skrevet under.

Jeg Melior, kardinalpresbyter af SS. Giovanni e Paolo, tituli Pamachii, har skrevet under.

Jeg Johannes, kardinal af S. Clemente, biskop af Viterbo og Toscanella, har skrevet under.

Jeg Romanus, kardinalpresbyter af Sta. Anastasia, har skrevet under.

Jeg Guido, kardinalpresbyter af Sta. Maria in Trastevere, har skrevet under.

Jeg Hugo, kardinalpresbyter af S. Martino, tituli Equicii, har skrevet under.

Jeg Johannes, kardinalpresbyter af S. Stefano in Celiomonte, har skrevet under.

Jeg Cinthius, kardinalpresbyter af S. Lorenzo in Lucina, har skrevet under.

Jeg Soffredus, kardinalpresbyter af Sta. Prassede, har skrevet under.

Jeg Bernardus, kardinalpresbyter af S. Pietro in Vincoli, har skrevet under.

Jeg Findantius, kardinalpresbyter af S. Marcello, har skrevet under.

Jeg Gratianus, kardinaldiakon af SS. Cosma e Damiano, har skrevet under.

Jeg Gregorius, kardinaldiakon af Sta. Maria in Portico, har skrevet under.

Jeg Gregorius, kardinaldiakon af Sta. Maria in Aquiro, har skrevet under.

Jeg Gregorius, kardinaldiakon af S. Giorgio in Velabro, har skrevet under.

Jeg Lotarius, kardinaldiakon af SS. Sergio e Bacco, har skrevet under.

Jeg Nicolaus, kardinaldiakon af Sta. Maria in Cosmedin, har skrevet under.

Jeg Bobo, kardinaldiakon af S. Teodoro, har skrevet under.

Jeg Petrus, kardinaldiakon af Sta. Maria in Via lata, har skrevet under.

Jeg Centius, kardinaldiakon af Sta. Lucia in Orthea, har skrevet under.

Givet i Lateranet ved Egidius, kardinaldiakon af S. Nicola in Carcere Tullianos hånd, den 5. marts, i den 11. indiktion, år 1192 for Herrens menneskevorden, men i herr pave Cølestin 3.s andet pontifikatsår.