Idem illustri regi Francorum. Novit ille qui nichil ignorat personam tuam de corde puro et conscientia bona et fide non ficta diligimus et ad honorem et profectum ipsius ferventi animo aspiramus. Recognoscimus enim et fatemur quod reges et regnum Francorum in devocione sedis apostolice pre ceteris regnis et regibus non solum prosperitatis tempore set etiam in adversitatis articulo firmius perstiterunt, et ideo, preter commune debitum quo cuntis (!) tenemur, asserimus et testamur nos et Rome ecclesiam tibi et regno tuo teneri specialiter ad graciam et favorem. Verum quanto personam regiam sinceriori caritate diligimus, tanto de hiis que ad salutem tuam pertinere noscuntur nos oportet sollicius cogitare, cum et propter debitum officii pastoralis coram districto iudice teneamur in novissimo discussionis examine de te reddere racionem. Intelligentes ergo pro certo, cum id quasi notorium nulla possit tergiversacione celari, quod sentencia illa divorcii, quin immo illius ludibrii fabula, contra karissimam in Christo filiam nostram I. Francorum reginam illustrem, solam et indefensam et quid ageretur penitus ignorantem ut pote lingue Francorum ignaram, subito quasi cum impetu, iuris ordine non servato, fuit promulgata, quam velud ipso iure nullam felicis memorie C. papa predecessor noster irritam nunciavit, ad quam non oportebat in iudicii forma procedere cum in mandatis non sit ordo iudiciarius observandus, intelligentes etiam nichilominus quod, post appellacionem ex abundanti ad sedem apostolicam interpositam quam ipsa regina sepe fuit per nuncios subsecuta, et post inhibicionem per literas et per nuncios a sede apostolica tibi factam ne interim quasi lite pendente aliam superduceres, tu minus discreto usus concilio et predictam reginam a te illicite removere ac aliam illicite superducere procurasti, serenitatem vestram per literas nostras frequenter curavimus ammonere ut superinductam a consorcio tuo removeres et reginam reciperes memoratam, faciens ei regalem honorificentiam exiberi (!), iuris tibi licentiam non negantes quominus facta restitutione legitima postmodum loco et tempore competentibus audiremus benigne si quid contra duceres racionabiliter proponendum; set cum fuisset a nobis diutius expectatum in nullo sumus exauditi. Ne vero contra mandatum divinum aput nos esset accepcio personarum, si aliter iudicaremus de divitibus et potentibus et aliter de pauperibus et abiectis et in manibus nostris esset iniqua mensura et statera dolosa ut aliter istis et illis aliter metiretur, dilecto filio nostro P. sancte Marie in via lata diacono cardinali tunc temporis legato apostolice sedis dedimus in mandatis ut, omni appellacione remota, nisi monitis nostris adquiesceres, in totam terram tuam interdicti sententiam promulgaret, ita quod preter baptisma parvulorum et penitencias moriencium nullus in ea presumeret divinum officium celebrare. Ipse vero manditi nostri fidelis et diligens executor, licet apud Divionum ex parte regia fuerit appellatum, idem cardinalis, non ut appellacioni deferret set differet ad tempus, ut alibi mandatum nostrum commodius adimpleret, tandem apud Viennam, quibusdam achiepiscopis et episcopis convocatis inter quos quidam de regno tuo fuere presentes, dictam sentenciam promulgavit, et mandavit eam per literas suas quibus eam tenorem literarum inseruit nostrarum inviolabiliter observari. Regalis autem sublimitas, quod dolentes referimus, contra eos qui tamquam obbediencie filii sentenciam illam servare ceperunt in tantum excanduit quod eos rebus propriis spoliatos a sedibus suis compulit exulare, non attendens quod in his que ad eius iurisdictionem pertinent temporalem apostolica sedes eam nullatenus impedevit quo minus ei obbediatur (!) a subditis set pocius eam adiuvit quociens exspedire (!) cognovit; unde nec ipsa spiritualem iurisdictionem apostolice sedis debuit impedire quo minus eam posset per sibi subditos excercere. Nuper autem primo dilectos filios nostros Michaelem et Walterum milites et postmodum dilectum filium magistrum F. decanum Aurelianensem cum literis tuis benigne recepimus et curavimus multipliciter honorare, sicut per ipsos poterit plenius tue serenitati patere. Ipsi autem in nostra et fratrum nostrorum presencia constituti contra eundem cardinalem ex parte tua querimoniam intenderunt, videlicet quod, cum tibi esset certa racione suspectus, post appellacionem ad nos interpositam extra fines regni Francorum in terram tuam interdicti sentenciam promulgavit; qui eciam in animam tuam promiserunt et obtulerunt iurare quod tu coram legatis et delegatis nostris super hoc negocio iuri stabis; et quod propter huiusmodi negocium nec per nos nec per alios fueris ex parte nostra citatus ut iuri pareres, predictam petentes sentenciam recepta huiusmodi caucione iuratoria relaxari. Ceterum ad ea que contra cardinalem obiecerant et eis respondimus et tue magnificencie respondemus quod et si fines regni Francie exierat nondum tamen fuerat metas legationis sue egressus, cum non solum in regno Francorum set in Viennensi, Lugdunensi, Bisuntinensi provinciis iniunctam sibi a nobis legacionis sollictudinem suscepisset. Preterea, dictam interdicti sentenciam ipse non edidit set pocius explicavit, nec fuit dictator ipsius set verius executor. Unde cum secundum ius canonicum et legale ab executoribus non licet appellari (!) nisi forte modum excederent exequendo, et nos in literis super hoc directis ad ipsum appellacionis obstaculum curavimus inibere (!), huiusmodi appellacioni non fuerat deferendum. De suspicionis obiectu, licet eum merito tibi fuisse non credamus suspectum, non tamen et si fuisset propter appellacionem interpositam ab eo desistere debuisset ad quod non proprio motu set nostro pocius precepto processit. Quod autem nobis offers iuratoriam caucionem credimus distinguendum: utrum iuri dictato intelligas an dictando. Si iuri dictato, ut videlicet secundum ius quod dictavimus a consortio tuo superinductam removeas et reginam recipias antedictam, libenter recipiamus caucionem oblatam, immo sine caucione qualibet, si hoc feceris, pro regie dignitatis honore sentenciam relaxemus interdicti, dum modo prius episcopi et clerici destituti plenam fuissent restitucionem adepti. Si vero iuri dictando, videlicet ut secundum ius quod dictabimus affinitatis articulus decideretur, licet te adeo ecclesie Romane credimus esse devotum quod sentenciam quam tulerit recipias et observes et ob hoc caucionem huiusmodi non petamus, ipsam tamen non denegamus recipere si eam sponte volueris exibere (!) ad cautelam, dummodo superinducta remota reginam prius recipias memoratam. Ad exequendum autem ius quod dictavimus non erat utique tibi facienda citacio set ammonicio premittenda. Cum iuxta canonicas et legittimas sancciones acusacione (!) non egeant manifesta, monemus celsitudinem tuam et exortamur (!) in domino quatinus deum habens pre oculis quid ad salutem, honorem, et famam tibi maius expediat intra te ipsum atenta (!) meditacione revolvas, pensesque sollicite quod nichil prodest homini si mundum universum lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur, et quod non feliciter regnat qui deo eciam observacione catholice discipline non servit, cum sevire deo secundum sacre scripture testimonium sit regnare. Si enim ut debes sensualitatem subbicias (!) racioni, si diligenter inspicias et subtiliter discucias, veraciter intelligas plenius nostre caritative dilictionis (!) affectum, quia per hoc non nisi correccionem tuam querimus et salutem, officio medentis utentes, quod si forte morbus egrotantis amici unguento curari non potest ei a superiori medente satagit subvenire. Speramus autem in domino et in potencia virtutis ipsius quod in proximo sencies opem apostolice medicene (!) ac, plene curatus tanto devocius nobis in accionibus graciarum assurges quanto nos plenius non palpasse fallaciter wlnus tuum set curasse fideliter recognosces. Memor esto, fili, dictum prophete dicentis, immo domini pocius per profetam: Popule meus, qui beatum dicunt ipsi te decipiunt. Nec patiaris personam regiam olei sacri liquore perfusam peccatoris oleo impinguari, nec adquiescas peccatoribus te volentes lacerare. Consule, quesumus, conscientiam; consule quoque famam; et mandatis apostolicis humiliter aquiescas. Inspiret igitur menti tue is qui ubi wlt spirat, ut utilitatem preferres voluntati, quinimmo utilitatem in voluntatem convertas, ut et voluntas sit utilis et utilitas voluntaria, et id solum appetas et affectes quod utile tibi fuerit et salubre. Hoc autem celsitudinem tuam nolumus ignorare, quoniam usque adeo in potencia divine virtutis confidimus et de iustitia et veritate speramus quod si vel tecum possemus esse presentes vel presentem te habere nobiscum, nullius rancoris scrupulus in pectore remaneret set plenius affectus nostros recognoscens, et monimenta nostra reciperes voluntarius et spontaneus adimpleres.
Han, hvem intet undgår, ved, at vi elsker din person af et rent hjerte, god samvittighed og troskab, der ikke er forstillet, og at vi med glødende sjæl stræber efter dennes ære og gavn. Thi vi anerkender og erklærer, at frankernes konge og kongedømme frem for de øvrige konger og kongedømmer har stået fastere i hengivenhed for Det apostoliske Sæde i medgangs- som i modgangstider, og derfor fastsætter og bevidner vi, at vi og Roms kirke særligt er forpligtet over for dig og dit rige at holdes til nåde og gunst. Men så meget vi elsker den kongelige person med oprigtig kærlighed, så meget des mere bekymret bør vi betænke de ting, som vides at vedrøre din frelse, da vi på grund af det pastorale embedes pligt skylder at afgive vidnesbyrd om dig i nærvær af den strenge dommer ved fuldbyrdelsens yderste prøvelse. Vi ved derfor med sikkerhed, da det næsten kendte ikke kan skjules med udflugter, at hin dom om skilsmisse, rettere: historien om denne spot, imod vor allerkæreste datter i Kristus, Ingeborg, frankernes lysende dronning, alene og forsvarsløs og uvidende om, hvad der sker, fordi hun ikke kan det franske sprog, pludseligt som et stød på uretmæssig vis var blevet forkyndt; dommen som vor forgænger Cølestin, lykkeligt minde, erklærede for ugyldig og intet i egen ret, og som det ikke sømmede sig at skride ind over for ad rettens vej, eftersom den retmæssige og forskriftsmæssige rækkefølge ikke var fulgt; vi ved også fremdeles, at du efter appellen, indbragt for det apostoliske sæde, som førnævnte dronning selv - overflødigt - lod følge efter ved udsendinge, og efter forbuddet forkyndt dig ved brev og ved udsendinge fra det apostoliske sæde, for at du ikke i mellemtiden under den faretruende krise skulle tage en anden til ægte, ved at benytte dig af et mindre klogt råd bevirkede både at fjerne nævnte dronning fra dig på ulovlig vis og ligeledes ulovligt at tage en anden hustru:♦
Derfor har vi hyppigt sørget for at påminde jeres mildhed ved vort brev, at du skal lade dig skille fra din nuværende hustru og tilbageføre nævnte dronning, idet vi ikke nægter dig den rettighed, at, så snart den lovlige genindsættelse har fundet sted, ville vi på et passende sted og tidspunkt påhøre velvilligt, hvis du på fornuftig vis havde noget at indvende herimod. Men skønt vi længe havde ventet herpå, blev vi ikke søgt at høre på nogen måde.♦
Men for at der ikke i modstrid med guddommelig befaling skulle være accept af personer, hvis vi dømte anderledes om de rige og mægtige end om de fattige og udstødte, og for ikke målet og vægten i vore hænder skulle være ulige og bedragerisk, således at for disse udmåltes på én måde, og for hine udmåltes på en anden, gav vi vor elskede søn Pietro, kardinaldiakon ved Santa Maria in Via Lata, i befaling, at, medmindre du skulle føje vore formaninger, forkynde interdiktets dom over hele dit rige, uden appelmulighed, således at ingen her var tilladt at fejre gudstjeneste, medmindre det drejede sig om dåben eller syndsforladelse til døende. Skønt der blev appelleret fra kongelig side i Dijon, forkyndte samme kardinal, tro og omhyggelig eksekutor af vor befaling, efter et stykke tid - ikke fordi han tog hensyn til appellen, men fordi han ventede til rette tid, for at han andetsteds des mere hensigtsmæssigt kunne fuldføre vor befaling - nævnte dom i Vienne, hvor en forsamling ærkebiskopper og biskopper var kaldt sammen herunder en del tilstedeværende fra dit rige, og befalede at overholde den ukrænket ved sin skrivelse, hvilken han tilføjede ordlyden af vort brev. ♦
Det er med sorg, vi hører, at den kongelige højhed i så høj grad er blusset op i vrede imod dem, der som adlydelsens sønner begyndte at overholde hin dom, at han har tvunget dem i eksil, plyndret for deres ejendomme, bortrevet fra deres sæder, uden hensyn til, at det apostoliske sæde på ingen måde har stået i vejen for det, som vedrører hans temporale jurisdiktion, for at hans undergivne kan adlyde ham; langt mere har vi bifaldet den, så mange gange det apostoliske sæde erkendte det formålstjenlige heri. Derfor burde den kongelige højhed ikke hindre det apostoliske sædes åndelige jurisdiktion, at det ikke kan udøve den over sine undergivne. ♦
Men for nylig modtog vi med venlighed vore elskede sønner, ridderne Michel og Walter og derefter Magister F., dekan i Orléans, med din skrivelse og sørgede for at holde dem i ære, som de selv fyldigere kan udlægge for din mildhed. Selv tilstedeværende i vor og vore brødres nærvær frembragte de på dine vegne klage imod samme kardinal, nemlig at han på trods af at være inhabil over for dig af sikker årsag, havde forkyndt interdiktets dom over dit land uden for Frankrigs riges grænser efter appel var blevet indbragt for os. De svor fremdeles og lovede ved din sjæl, at du ville give møde for retten i denne sag i vore udsendinges og delegeredes nærvær. De fremførte, at du med anledning i denne sag hverken var blevet stævnet af os eller af andre på vore vegne, for at du skulle stå til doms, og søgte om eftergivelse for interdiktet, efter at denne svorne garanti var blevet modtaget. Men vi svarede både dem og dermed Din Storhed med hensyn til det, de fremførte mod kardinalen, at, også selv om han havde bevæget sig uden for Frankrigs grænser, var han dog på intet tidspunkt trådt uden for sin legations område, eftersom han ikke blot havde modtaget ambassadørpostens ansvar for Frankrigs rige, men ligeledes i provinserne Vienne, Lyon og Besancon. For øvrigt udstedte han ikke selv interdiktet, men udlagde det derimod; han dikterede det ikke, men var dets eksekutor. Da ifølge kanonisk lov og retmæssighed det ikke er muligt at appellere fra eksekutorer, medmindre de overskrider målet kraftigt i udførelsen, og da vi selv sørgede for at forbyde appellens hindring i skrivelsen rettet til ham, kunne appellen ikke imødekommes. ♦
Angående beskyldningen om inhabilitet: selv om vi ikke mener, han med rette har været inhabil over for dig, skulle han dog ikke - også hvis han havde været på grund af indgiven appel - afholde sig fra det, som han ikke af egen indskydelse, men snarere på vor befaling har fremledt. ♦
Med hensyn til, at du tilbyder svoren garanti, mener vi, der skal skelnes, hvorvidt det drejer sig om svoren garanti til en afsagt ret eller til en ret, der skal afsiges. Hvis til en afsagt ret, nemlig at du fjerner den nye hustru fra dit fællesskab og modtager førnævnte dronning i overensstemmelse med den ret, som vi har afsagt, modtager vi gerne denne fremførte garanti, ja, vi vil løse interdiktets dom for den kongelige ærværdigheds ære endda uden garanti, efter du måtte have gjort dette, når blot de forjagede biskopper og klerke først opnår fuld erstatning. Men hvis garantien gælder ret, der skal afsiges, nemlig at punktet om slægtskab skulle afgøres i overensstemmelse med den ret, som vi vil udsige: selv om vi tror, at du i den grad er hengiven til romerkirken, at du vil modtage og overholde en dom, som den har fremført, og at vi på grund af dette ikke ikke søger garantien, vil vi dog ikke nægte at modtage den, hvis du frivilligt vil fremvise den af forsigtighed, så længe blot du først tager nævnte dronning tilbage, efter den hidførte nye hustru er blevet fjernet. ♦
Men til at udføre retten, som vi har afsagt, skulle en stævning under alle omstændigheder ikke udfærdiges til dig, men en formaning skulle oversendes. Eftersom det åbenlyse i henhold til kanonisk lov og lovlige forordninger ikke behøver at påpeges, opfordrer og formaner vi i Herren din højhed, at du efter egen grundige overvejelse med Gud for øje vil vende tilbage til det, som gavner din frelse, ære og berømmelse mest, og grundigt tager i betænkning, at intet gavner mennesket, om han så vinder hele verden, hvis han lider skade på sin sjæl, og at den ikke regerer lykkeligt, som ikke også tjener Gud med rettroende disciplin, eftersom det at tjene Gud er at regere ifølge den hellige skrifts vidnesbyrd. Thi hvis - sådan som du bør - du understiller følelserne fornuften, hvis du gennemser og prøver den omhyggeligt og subtilt, vil du des rigeligere forstå vor følelse af velvillig kærlighed, idet vi ved denne udelukkende søger din bedring og frelse under udførsel af den lægendes pligt, som bestræber sig på at berede en syg ven hjælp fra en højere læge, hvis måske hans sygdom ikke kan helbredes med salve. ♦
Men vi håber i Herren og i Hans dyds formåen, at du snart vil få den apostoliske medicins magt at mærke og helt kureret vil rejse dig des mere hengivent over for os , hvad angår taknemmeligheds gerninger, såvel som du vil erkende, at vi ikke på falsk vis har kærtegnet dit sår, men kureret det. Thi kom profetens, nej, snarere Herrens gennem profeten, ord i hu, søn: "Mit folk, de som kalder sig hellige, snyder dig. Tål ikke, at en kongelig person indsmøres i syndens olie, skønt overgydt med hellig olie; hengiv dig ikke til dem, der vil ødelægge dig med synd." Rådfør dig med samvittigheden, det søger vi, rådfør dig også med dit ry, bøj dig ydmygt for de apostoliske befalinger. Lad ham ånde på dit sind, som ånder hvor han vil, for at du kan foretrække nytten frem for viljen, ja endda vende nytten til viljen, så at viljen er nyttig og omvendt. Søg og stræb kun efter det, som kan være dig nyttigt og helsebringende. ♦
Men hermed ønsker vi dog ikke, at din højhed er uvidende om, eftersom vi i den grad har tiltro til den guddommelige dyds magt og håber på retfærdighed og sandhed, at, hvis vi enten kunne være til stede sammen med dig eller have dig i vort nærvær, ville du frivilligt og spontant opfylde og modtage vore befalinger under anerkendelse af, at ingen anklagende vrede er i vort hjerte, så meget des mere fyldt af kærlige følelser, det er.