forrige næste

Archiepiscopo Bremensi.

Graue gerimus et indignum quod cum tibi dederimus in mandatis/ ne liberationem karissimi in Christo filii nostri Waldemari Datie regis illustris et filii eius/ impedire aut regnum eius infestare presumeres/ tu sicut accepimus mandato nostro contempto quosdam uassallos tuos et alios tue diocesis Waldemaro nefando apostate sociasti. cum quibus hostiliter regnum ipsum inuadens/ destructo in eo quodam castro. quosdam homines ipsius regni occidit/ et quosdam carceri mancipauit. et quia nobilis uir comes Albertus cui est tutela dicti regni commissa puniuit quosdam per quorum proditionem castrum ipsum extitit occupatum. tu occasione huiusmodi dicto comiti grauis et molestus existis comminando te laturum sententiam excommunicationis in ipsum. Monemus igitur fraternitatem tuam et per apostolica tibi scripta firmiter precipiendo mandamus quatinus ab indebita ipsius regni et specialiter dicti comitis molestatione desistas/ nec sub uelamento huiusmodi ipsum regnum aut regem seu prefatum comitem persequaris. sed si habes aduersus eos aliquid questionis/ cures non uiolentiis sed actionibus experiri. cum sicut alias scripsisse tibi recolimus/ parati simus facere tibi exhiberi iustitie complementum. Nos enim damus abbati sancti Iohannis de Lubech. et .. preposito de Porez Lubicensis diocesis in mandatis. ut si contempto precepto nostro indebite grauaueris regnum aut comitem sepedictum. ipsi partibus conuocatis. audiant que fuerint hincinde proposita. et quod iustum fuerit. appellatione remota decernant facientes quod decreuerint auctoritate nostra firmiter obseruari. Datum Laterani .ii. kalendas augusti. anno nono.

9 Archiepiscopo (=Gerhardo)] .. Archiepiscopo a. 26-27 .. abbati sancti Iohannis de Lubech= Iohanni. — .. preposito de Porez= Epponi. 27 preposito] prepoito uden forkortelsestegn a.

25 sicut alias scripsisse tibi recolimus: bullen herom er tabt.