forrige

Reuerentissimo in Christo patri et domino I. dei gracia Roscoldensi episcopo/ frater A. post pacem temporis\ gloriam eternitatis. ♦ Sit benedicta moderaminis superni prouisiua dispensatio. per quam eximia uestre serenitatis eminentia. probate conuersationis. et sapiencie precellentis. saluiuifice emulationis et longanimitatis examinate/ titulis clarioribus spectabiliter illustrata\ ad sacrosanctum pontificalis excellencie fastigium secundum arduos euangelice sanctionis ascensus/ sublimiter est euocata. presertim diebus pessimis periculosissimi temporis. cum conspiciantur proch nephas pene per uniuersum orbis Christiani spacium qui salutis operande celeste ministerium sunt assecuti\ et altissimam dignitatem. et clarissimam ueritatem. et suauissimam sanctitatem. in fastum pompatice potestatis. in questum euanide facultatis. in luxum sordide uoluptatis. tanto detestabilius quanto dampnabilius heu heu heu detorquere. ♦ Propter quod contra regnum dei usquequam seculis omnibus inaudita. quasi abysso rupta et soluto Sathana omniformis grassatur immanitas. hinc concutientibus seuiencium uiolenciis. hinc seducentibus fraudancium fallaciis. hinc dissipantibus scismaticorum pertinaciis. hinc subuertentibus hereticorum uersuciis. adeo\ ut quas<i> plus cognoscimus in horrendis rerum euidenciis\ quam ex oraculis uatum formidandis conicimus. et depopulationem animarum inestimabilem. et inexplicabilem corporum stragem. insiccabili lacrima iugiter lugeat electorum pia congregatio. ♦ Annon ruinas istas in manu prelatorum sustinet ecclesia. qui non tantum irritam facientes legem Moysi. sine ulla miseratione moriuntur\ uerum eciam deteriora merentur supplicia\ conculcantes filium dei. et pollutum ducentes sanguinem testamenti. in quo sanctificati sunt. et spiritui gracie contumeliam facientes? ♦ Hii sunt enim quos execrans Ysaias\ ait. Omnes bestie agri. uenite ad deuorandum. omnes bestie saltus. speculatores eius omnes ceci. nescierunt uniuersi. canes muti. non ualentes latrare uidentes uana. dormientes et amantes sompnia. et canes impudentissimi nescierunt saturitatem. ipsi pastores ignorauerunt intelligenciam. omnes in uiam suam declinauerunt. unusquisque ad auariciam a summo usque ad nouissimum. Uenite sumamus uinum et impleamur ebrietate. et erit sicut hodie\ sic et cras et multo amplius. ♦ Contra quos quoque clamat Micheas dicens. Audite hoc principes domus Iacob. et iudices domus Israel. qui abhominamini iudicium. et omnia recta peruertitis. qui edificatis Syon in sanguinibus. et Ierusalem in iniquitate. Principes eius in muneribus iudicabant. et sacerdotes eius in mercede docebant. et prophete eius in pecunia diuinabant. et super dominum requiescebant dicentes. Numquid non dominus in medio nostrum? Non uenient super nos mala. propter hoc causa uestri\ Syon quasi ager arabitur. et Ierusalem quasi aceruus lapidum erit. et mons templi in excelsa siluarum. ♦ Quid igitur restat nisi ut inter tam formidanda ruentis ecclesie discrimina electionis diuine sacer pontifex beatissimum imitatus apostolum in purissimis orationibus. in clarissimis meditationibus. in sanctissimis contemplationibus. mente quidem excedat deo\ sobrius quoque sit populo. in eloquiis uite. in exemplis innocencie. in karismatibus glorie. in illo\ diuina inclinans ad humana. in isto humana eleuans ad diuina. ita uidelicet ut cum diuinissimo legislatore singulari prerogatam formam piorum presulum preferente. uices ascendendi in montem. et descendendi ad planiciem indefessa frequentans iugitate. in illo sublimetur ad diuinitatis consorcium. in isto\ humilietur ad humanitatis officium? ♦ Et cum sit angelus domini exercituum in scala Iacob nunc ascendens causam mundi perferens ad altissimum. nunc descendens\ clemenciam altissimi referens ad mundum. in illo\ consideret ordinem celi. in isto\ ponet rationem eius in terra? ♦ Hec sunt certe ut uestra melius nouit eruditorum industria pater serenissime\ que in districtissima formidandi examinis exactione inflexibili censura requirentur ab hiis qui ad horribilem altitudinem ecclesiastici regiminis sunt sublimati. ♦ In hiis enim dumtaxat per presides sanctuarii et discoli reuocantur ad salutem. et ad beatitudinem proficiunt mansueti. quibus in presenciarum tanto uigilancius insistendum esse cognoscitur\ quanto multiformius hiis diebus malignitas impiorum usquequam debacari conspicitur. ut eciam quod per immanem hostium rabiem intentatur ad perditionem\ ad saluationem disponatur per saluiuificam presulum sanctimoniam. que tunc demum inpleri poterunt si coassumant sibi pontifices et adiutoria ualida et discreta consilia. et ministeria munda et iusta iudicia. ecclesiastica nichilominus committentes gubernacula illis quos sentencia saluatoris precipua describit diligencia dicens. Date e uobis uiros sapientes. et gnaros. quorum conuersatio sit probata in tribubus suis. et dabo eos uobis principes. sapientes\ ad docendum ueritatem fidei. et morum honestatem. gnaros\ ad dispensandum sacrament<a> celi et seculi subsidia. ♦ Conuersatio probata in tribubus suis\ illam esse reor quam in carnis castigatione et compunctione cordis probabilia declarant argumenta. apud singulas ecclesiasticorum graduum distinctiones. ♦ Hec perfunctorie perstrinxerim\ sciens ad quem mihi sermo. scilicet ad pium sacerdotem. prudentem eloquii. ♦ Scio quia sufficit occasionem prestitisse sapienti. ♦ Super salutaris negocii dilacione quod tam uigilanti sancte sedulitatis diligencia de fratribus Anglicis ad suffragium operande salutis uobis adiungendis\ cor saucium dolor angeret\ si non indubitata presumpcione confiderem quod diuinitatis clemencia melius aliquid disponens que pia uota nequit deserere pro eo quod pietatis studia semper curat inspirare\ ad desiderati exitus cumulatiori gracia perducet benignitate prouida consummationem. ♦ Siquidem dominus Lyncolnie et uicarius ministri Anglie. et frater Thomas de Eboraco modicitate mea ut ualuit cooperante a die recepcionis litterarum uestrarum usque ad natiuitatem sancti Iohannis Baptiste contra factum memoratum diuini honoris et uestre paternitatis contemplatione deliberacioris consilii operam uigilem exhibuerunt. ♦ Cumque effectus optatus sperari poterat\ obtensa corporalis ualetudinis molestia et a nonnullis allegata in mandato ministri generalis remissiori cogencia. frater qui ad hoc maxime uidebatur ydoneus. et ob hoc non sine multarum importunitatum grauamine uocatus\ nullatenus ad proficiscendum in partes Dacie sicut nec alii uoluit adhibere consensum. ♦ Puto autem quod si uestro sederit beneplacito et res hoc desideret\ cum minister Anglie redierit de generali capitulo inpetrata a superioribus auctoritate cogenciori\ poterit diuinitate propicia ad altissimi gloriam et salutem animarum in hac parte quod uolu erit sanctitatis uestre laudanda consideratio\ effectui desiderato mancipare. ♦ Denique karum mihi in Christo Iacobum clericum uestrum ad supradicti negocii prosecutionem transmissum. quem et laboriosior uigilancia. et sollertia circumspectior. suauior beneuolencia et perseuerancia longanimior apud dominum Lyncolniæ et ceteros cum quibus habuit uestram expedire uoluntatem multiplicius commendabilem. uestre supplico paternitati rogans humiliter. propensius in domino recommendatum habere dignemini. ♦ Conseruetur optanda uestre beatitudinis incolumitas in Christo Iesu. et beatissima uirgine. cuius interuentu uobis oro concedat altissimus inter ingruencia tantarum formidinum discrimina. quod prudenter discernitis. geritis fortiter. temperanter cohibetis. distribuitis equaliter in cunctis ad illum finem referre ubi est deus omnia in omnibus eternitate certa et pace perfecta.

5 I = Iacobo.

— Roscoldensi = Roscildensi.

6 A.= Ada.

8 saluiuifice = saluifice.

18 grassatur] herefter overstr. og underprikket iniquitas ms.

21 quas<i>] Brewer. quas ms.

10 uenient] rettet fra ueniens ms.

12 restat] herefter er overstr. ordene sacer indtil orationibus, som følger l. 13-14, over det udstregede er skrevet uacat.

1 saluiuificam cf. p. 29 1. 8.

8 sacrament<a>] Brewer. sacramenti ms.

14 quod indtil 15 adiungendis] sætningens verbum, muligvis mere, er bortfaldet.

2 ad] o.l. ms.

3 quem indtil 6 commendabilem] sætningens verbum, eller flere ord, er bortfaldet.

25: cf. Hebr. 10,27 ff.

29: cf. Is. 56,9 f.

5: cf. Mich. 3,9f.

15: cf. 2 Cor. 5,13.

28: cf. 1 Petr. 2,18.

5: cf. Deut. 1,13.

12: cf. Is. 3,3.

Til den højærværdige Fader og Herre i Kristus Jakob, af Guds Naade Biskop i Roskilde, Broder Adam med Ønske om Fred i det timelige og Ære i Evigheden.

Velsignet være det himmelske Forsyns vidtskuende Anordning, der har ophøjet Eder, udmærkede og vise Fader, hvis Vandel er anerkendt, og hvis Visdom er fremragende, hvis Nidkærhed er saliggørende, og hvis Langmodighed har bestaaet sin Prøve, og som paa synlig Vis er blevet kronet med straalende Hædersbevisninger, til Bispeværdighedens højhellige Tinde i Overensstemmelse med den evangeliske Bestemmelses vanskelige Krav, ikke mindst i en slet Tids farefulde Stunder, da man ser det uhyrlige Syn i næsten hele Kristenheden, at de, der har opnaaet det himmelske Hverv at skulle bringe Frelse, fordrejer den højeste Værdighed, den klareste Sandhed og den mildeste Hellighed til pralende Magtbrynde, afmægtig Vindesyge og smudsigt Begær — ak! ak! ak! — et Syn, der er saa meget desto afskyeligere, som det fører til Fortabelse.

Derfor raser mod Guds Rige allevegne en hidtil uhørt Vildskab i alle mulige Former, som om Helvede havde sprængt sine Lænker, og Satan var sluppet løs; det rystes af de afsindiges Voldshandlinger, forføres af Bedragernes Falsknerier, nedbrydes af de frafaldnes Forstokkethed og undergraves af Kætternes Vranglærdomme, saaledes at vi næsten erfarer mere af den gruopvækkende Virkelighed, vi ser for vore Øjne, end vi gisner af Profeternes frygtelige Spaadomme, og saaledes at de udvalgtes Skare med en uafbrudt og uafladelig Taarestrøm maa sørge over Sjælenes uoverskuelige Affolkning og Legemernes uforklarlige Fald.

Eller er det mon ikke just disse Ulykker, Kirken døjer med de Prælater, der ikke blot bryder med Mose Lov og derfor dør uden Barmhjertighed, men fortjener meget værre Straf, da de træder Guds Søn under Fod og agter Pagtens Blod, hvormed de blev helligede, for urent og forhaaner Naadens Aand? Det er mod dem, Jesaja udstøder sin Forbandelse: »Alle I Markens Dyr, kom hid og æd, alle I Dyr i Skoven. Blinde er alle dets Vogtere, intet ved de, alle er stumme Hunde, som ikke kan gø, de ligger og drømmer, de elsker Søvn; graadige er de Hunde, kender intet til Mæthed, og saadanne Folk er Hyrder! De skønner intet, de vender sig hver sin Vej, hver søger sin Fordel, fra den højeste til den laveste. 'Kom, saa henter jeg Vin, vi drikker af Mosten; som idag skal det være imorgen, ovenud herligt'«. Mod dem raaber ogsaa Mika, der siger: »Hør det, I Jakobs Huses Høvdinger, I Dommere af Israels Hus, I som afskyr Ret og gør alt, som er lige, kroget, som bygger Zion med Blod og Jerusalem med Uret. Dets Høvdinger dømmer for Gave, dets Præster kender Ret for Løn, dets Profeter spaar for Sølv og støtter sig dog til Herren. 'Er Herren ej i vor Midte? Over os kommer intet ondt'. For Eders Skyld skal derfor Zion pløjes som en Mark, Jerusalem blive til Grushobe, Tempelbjerget til Krathøj.«

Hvad andet er tilbage for den hellige Ypperstepræst, som Gud har udvalgt, under den faldende Kirkes frygtelige Farer, end at efterligne den hellige Apostel med rene Bønner, klare Overvejelser og hellige Betragtninger og være afsindig for Guds Skyld, besindig for Folkets med Livets Tale, Uskyldighedens Eksempel og himmelske Kærlighedsgaver; hist bøjer han det guddommelige mod det menneskelige, her hæver han det menneskelige mod det guddommelige, saaledes at han med den himmelske Lovgiver, der foretrækker, at fromme Kirkefyrster anvender den ovenfor anførte Form fremfor den enkelte, uafbrudt og utrætteligt kan færdes paa de Stier, der fører fra Sletten til Bjergets Top og fra Bjergets Top tilbage til Sletten, hist kan hæves til Delagtighed i Guddommen, her gøre sig ringe for at tjene Menneskeheden. Og da den Engel, der tjener Hærskarernes Herre, staar paa Jakobs Stige og snart stiger op for at bringe Verdens Sag frem for den Højeste, snart stiger ned for at bringe den Højestes Mildhed til Verden, skal han hist betragte den himmelske Orden, her søge denne Orden indført paa Jorden.

Dette er, saaledes som I, høje Fader, med Eders Lærdoms Flid ved det bedre, hvad der med ubøjelig Strenghed, naar den forfærdelige Prøve stiller sine ubønhørlige Krav, vil blive fordret af dem, der er blevet ophøjede til det kirkelige Styres frygtelige Højder. Thi derved kaldes i al Fald gennem Helligdommens Vogtere endog de urimelige til Frelse, og de milde opnaar Salighed; derpaa bør der nu gives Agt med saa meget desto større Aarvaagenhed, jo mangfoldigere i disse Dage de ugudeliges Ondsind allevegne ses at rase, for at ogsaa, hvad der ved Fjendernes uhyrlige Afsind drives mod Fordærvelsens Afgrund, kan blive frelst ved Kirkefyrsternes saliggørende Hellighed; først da kan dette opfyldes, hvis Bisperne sikrer sig kraftig Støtte og kloge Raad og rene Tjenere og retfærdige Dommere og desuden kun overlader Kirkens Tøjler til dem, som Frelserens Ord med særlig Omhu beskriver, idet han siger: »Sørg derfor for at finde nogle vise og erfarne Mænd, hvis Vandel er anerkendt i deres Stamme, og jeg vil sætte dem i Spidsen for Eder« — de vise for at lære Eder den sande Tro og hæderlig Vandel, de erfarne for at fordele Himlens Sakramenter og min Hjælp til denne Verden. Ved en anerkendt Vandel i deres Stamme, tror jeg, menes den Vandel, om hvilken man kan sandsynliggøre, at den ved Kødets Spægelse og Hjertets Ruelse findes hos de enkelte, der er udmærkede ved kirkelige Grader. Dette rører jeg kun flygtigt ved; thi jeg ved, med hvem jeg taler, nemlig en from Præst, kyndig i Tale. Jeg ved, at det er tilstrækkeligt at have givet den vise en Antydning.

Med Hensyn til Udsættelsen af det helsebringende Anliggende, som I med en hellig Nidkærheds aarvaagne Omhu (har fremmet) angaaende de engelske Brødre, der skulde sendes Eder til Hjælp for at støtte Eders frelsende Værk, vilde Smerten tynge mit saarede Hjerte, hvis ikke jeg kunde forlade mig paa den sikre Forvisning, at Gud, der i sin Mildhed ved bedre Raad og ikke overhører fromme Ønsker, fordi han altid sørger for at opflamme Fromhedens Iver, med større Naade vil føre Sagen igennem og hans velvillige Forsyn fuldbyrde den, saa den faar den ønskede Udgang.

Bispen af Lincoln og den engelske Ministers Stedfortræder og Broder Thomas af York har med min Ringheds beskedne Bistand, fra den Dag, da vi modtog Eders Brev indtil Dagen for den hellige Johannes Døberens Fødsel, overfor den anførte Sag udvist aarvaagen Opmærksomhed og anstillet velovervejede Raad med Tanke paa Guds Ære og paa Eder, høje Fader.

Og da den ønskede Virkning kunde haabes, traadte legemlig Sygdom hindrende i Vejen, og skønt nogle anførte som en Befaling Generalministerens milde Tryk, vilde den Broder, der syntes at være mest egnet dertil og derfor, ikke uden mange Besværligheder, blev kaldet, ingenlunde give sit Minde til at drage til Danmarks Egne, ligesaalidt som andre.

Men jeg mener, at hvis I billiger det og Sagen kræver det, den engelske Provincialminister, naar han vender tilbage fra Generalkapitlet, efter at have opnaaet en mere tvingende Bemyndigelse fra sine overordnede, med Guds Hjælp til den højestes Ære og Sjælenes Frelse i det Land vil kunne imødekomme det, som I, hellige Fader, saa prisværdigt ønsker at opnaa.

Eders Klerk, vor kære Broder i Kristus Jakob, som I har sendt for at udføre det ovennævnte Anliggende, og som en ganske særlig aarvaagen Ar bejdsiver og vidtskuende Kløgt, mild Velvilje og langmodig Udholdenhed, (har holdt tilbage) hos Bispen af Lincoln, og de andre, sammen med hvilke han har skullet fremme Eders paa mangfoldig Vis anbefalelsesværdige Ønske, beder jeg Eder, ærværdige Fader, ydmygt om naadigt og godt at tage imod i Herrens Navn.

Maatte den Salighed, vi ønsker Eder, forblive ubeskaaret i Jesus Kristus og den højhellige Jomfru, ved hvis Mellemkomst jeg beder om, at den Allerhøjeste maa tilstaa Eder under de truende og frygtelige Farer at føre det, som I klogt bestemmer og kraftigt udfører under Udvisning af Maadehold og Ligelighed ialt, til den Afslutning, hvor Gud er, (som virker) alt i alle, i sikker Evighed og fuldkommen Fred.