Nos Iacobus misericordia diuina lundensis archiepiscopus Dacie Suecieque primas notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos uidimus et diligenter inspeximus litteras summi pontificis domini Clementis pape quarti de uerbo ad uerbum non abolitas non uitiatas nec in aliqua sui parte corruptas bullatas bulla ipsius domini pape sub hac forma . ♦
Clemens episcopus seruus seruorum domini dilecto filio . Simoni . titulo . sancte Cecilie presbitero cardinali apostolice sedis legato salutem et apostolicam benedictionem ♦
Ex parte dilectorum filiorum abbatis Cisterciensis eiusque coabbatum et conventuum cisterciensis ordinis fuit propositum coram nobis / quod eis significantibus felicis recordationis Alexandro pape predecessori nostro quod licet legati et nuntii apostolice sedis ac etiam diocesanorum locorum archiepiscopalium et episcopi nec non et alii ecclesiarum prelati quotiens ad monasteria et domos eiusdem ordinis diuertunt honeste admittantur in eis et caritatiue tractentur / quandoque temporis iidem diocesani ac prelati auctoritate propria . interdum uero dicti legati atque nuntii pretextu litterarum prefate sedis / in quibus aliquid continebatur quod ab exemptis et non exemptis / non obstante aliqua indulgentia cisterciensi uel aliis quibuscumque concessa / in procuratione pecuniaria prouideretur eisdem / procurationem huiusmodi et alia plura contra indulta que predicta sedes concesserat abbatibus et conuentibus predictis . communiter uel diuisim ab eis et prefatis monasteriis et domibus exigere et extorquere ac alias ipsos et monasteria seu domos eadem presumebant multipliciter molestare / in ea interdicti et in personas ipsorum suspensionis et excommunicationis sententias proferendo / in eorundem abbatum et conuentuum ac ipsius ordinis detrimentum dictus predecessor uenerabilis fratris nostri . I<ohannis> . portuensis episcopi . tunc . tituli . sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis super hoc apostolice sedis gratiam imploraticis et eorundem abbatum et conuentuum precibus annuens / quod iidem abbates et conuentus prefatis legatis et nuntiis per supradictam seu quascumque alias ipsius sedis litteras ac etiam predictis archiepiscopis et episcopis / seu prelatis in procuratione pecuniaria prouidere minime teneantur eis apostolica auctoritate indulsit . decerneris quod huiusmodi sententie si quas in eos uel ipsorum aliquod taliter contingeret promulgari essent peritu irrite et inanes . ♦
Sane iidem abbates et conuentus nobis significare curauerunt quod tu a
quampluribus abbatibus et conuentibus eiusdem ordinis regni Francie procurationes
pecuniarias contra indultum huiusmodi
Quia uero te decet ipsos sue religionis obtentu benigno fauore prosequi / ac etiam in suis libertatibus conseruare . discretioni tue per apostolica scripta mandamus . quatinus predictos abbates et conuentus non graues contra predicte sedis indulta / nec aliquid ab eis exigas contra illa nisi tibi est concessum ab eadem sede . mandatum autem nostrum sic adimpleat tua deuotio / quod predicti abbates et conuentus in te quem sperant fauorem se inuenire letentur . nosque qui de impenso eis fauore letitiam specialem concipimus / sinceritatem tuam possimus exinde dignis in domino laudimus merito commendare / ♦
Datum Viterbii vii kalendas iulii pontificatus nostri anno quarto. ♦
Item noueritis nos litteras illustrisimi regis Ludouici dei gratia Francorum uidisse tenuisse et diligenter de uerbo ad uerbum legisse sub hac forma ♦
Ludouicus dei gratia francorum rex uniuersis presentes litteras inspecturis salutem . ♦
Notum facimus quod dilecti nobis in Christo abbas cisterciensis et quidam alii priores abbates eiusdem ordinis sicut ab ipsis abbattibus ex parte totius ordinis ut dicebant nobis datum est intellegi attendentes summe necessitatis articulum statumque periculosissimum in quo terra sancta ponita est hiis diebus et quod negotium assumpsimus terre sancte nobis gratias contulerint de suis facultatibus ad huiusmodi negotium cum dei adiutorio prosequendum viginti milia librarum parisiensium non ratione decime seu vicesime uel alicuius quote / nec ex compulsione uel exactione aliqua . set potius liberaliter et benigne . unde nolumus ipsis abbatibus aut successoribus suis . uel suo ordini aut etiam suis priuilegiis occasione huiusmodi tam grati subsidii in posterum preiudicium generari . ♦
Et quia conuentus abbatie cisterciensis quod est capud totius ordinis propter paupertatem suam dispersus est et diuisus ipsos abbates rogauimus ne a conuentu predicto uel abbate eiusdem aut etiam ab abbatissis et monialibus eiusdem ordinis peterent aliquid ratione uel occasione predicte summe pecunie ab eis ut dictum est nobis date quod nobis liberaliter concesserant ♦
Actum Parisis in festo beati Martini estiualis ♦
Anno domini m° cc° lx° octauo ♦
In cuius rei et nostre dictorum
Datum Cistertiis anno domini m° cc° lx° viii° . tempore capituli generalis.