forrige næste

In nomine domini amen. ♦ Cum olim inter uiros religiosos . . abbatem et conuentum monasterii Uite Scole ex una parte/ et .. prepositum capituli ecclesie sancte Marie Wibergensis ex altera/ super quadam capella quam dicti abbas et conuentus in Lesø erexerant/ in ipsorum prepositi et canonicorum ut ipsi asserunt preiudicium/ suborta fuisset materia questionis/ dicti prepositus et canonici super eadem capella in Lesø/ contra prefatos abbatem et conuentum litteras apostolicas ad iudices impetrarunt/ ♦ Qui cum in causa sibi commissa aliquantulum pro[cess]issent/ abbas et conuentus ab eis ex certo grauamine ut asserunt sedem apostolicam appellarunt. ♦ Dudum uero dictus prepositus personaliter pro se et canonicis suis/ abbas uero pro se et conuentu suo per speciales nuntios seu procuratores. Lugduni in concilio generali comparentes elegerunt in predicto negotio potius per uiam compositionis amicabilis procedere\ quam se ac fratres suos quibus pax et tranquillitas in omnibus et per omnia admodum utilis est et necessaria litigiorum anfractibus implicare\ propter quod habito utriusque partis amicorum consilio bona fide promiserunt/ quod eis ad propria redeuntibus nominentur ex utraque parte boni uiri/ quibus committetur plena ac libera facultas a partibus causam ipsam siue questionem per compositionem amicabilem ratione preuia infra instans festum beati Martini yhemalis finaliter terminandi/ ita quod medio tempore ab alterutra partium nichil penitus in alterius partis preiudicium/ super huiusmodi negotio attemptetur\ ♦ Quod si predicti nominandi super hiis terminandis infra prescriptum terminum forte concordare nequiuerunt/ ex tunc resumpto negotio in statu in quo nunc est utrique partium facultas sit libera causam suam prosequendi prout sibi uidebitur expedire. ita quod uenerabilis pater dominus Io. Burglanensis episcopus neutri partium in hoc negotio patrocinium prestabit/ consilium uel auxilium publicum uel occultum/ ♦ Si tamen partes coram eo tanquam ordinario super predicta capella in Lesø agere uoluerint/ hoc eorum relinquitur uoluntati. ♦ Actum Lugduni presentibus uenerabilibus uiris dominis P. archidiacono et electo ecclesie Arusiensis. Nicolao rectore ecclesie sancti Petri Wibergensis/ et Willegrippo canonico Arusiensi testibus ad hoc uocatis et rogatis. ♦ In cuius rei testi- monium presenti huic publico instrumento supradictus dominus archidiaconus et electus ecclesie Arusiensis/ magister Nicolaus illustris regis Danorum cancellarius. Guillelmus prior Otthoniensis/ et Nicolaus cantor Sliswicensis/ rogati a partibus sigilla sua apposuerunt. anno domini millesimo. cco. septuagesimo quarto. indictione secunda. iiiito. kalendas iunii. pontificatus domini Gregorii. pape decimi anno terti[o].

Et ego Iohannes dictus Riccus de Guartino/ auctoritate sancte Romane ecclesie [pub]licus notarius/ de mandato predictorum prepositi et procuratoris scripsi/ et publicaui et signum feci rogatus. anno mense die/ et indictione predictis. (Notarialmærke).