Omnibus ad quos presentes littere peruenerint/ Iohannes prepositus Roskildensis professor in decretis/ salutem in eo qui est omnium uera salus. ♦ Fontem pietatis exsiccans/ et a conditionibus humane nature prorsus inhumane degenerans feda nimis et nefande pestis ingratie sic in maligno mundum posuit/ sic malignitati mundanos exposuit/ ut cognoscentibus nutritores suos bestiis/ et exponentibus sese pro dominorum suorum salute periculis/ inter capaces rationis homines uix unus reperitur in milibus qui perceptis quas uix spectare potuerat gratiis/ uel premiis ostendat grate recognitionis indiciis quod sit gratus. propter quod generalis ille beneficus qui affluenter dans omnibus nichil improperat/ incrassatum delitiis dilectum recalcitrasse commemorat/ seque asuis quos enutrierat filiis habitum dicit despicabilem cognoscente asino suum dominum et boue proprium possessorem. ♦ Sane nemini singulariter detrahens nulli arroganter me preferens non me cum phariseo iustifico/ si de gratiis perceptis a deo gratis gratus esse desiderans cum apostolo/ longa mecum collatione preambula firmiter statui sancte Roskildensis ecclesie cuius benignitas agratia sumens exordium/ et a pietate progressum/ michi puero libamina lactis exhibuit/ adulto beneficia contulit et honores impendit pro impensis multis uel pauca rependere/ et pro datis magnis uel modica reddere que me probant ubicumque gratiarum recompensatio stricto probari potest examine legitimum gratitudinis esse filium/ et uelle ueraciter pium quod concepi propositum in partum producere gratiosum. ♦ Habito igitur cum uenerabili patre domino Inguaro episcopo Roskildensi/ et uiris discretis capitulo suo deliberatione prouida/ et discussione matura/ ad cultum diuini nominis ampliandum/ ac decus et decorem Roskildensis ecclesie perpetuis temporibus propagandum/ confero omnia que habeo in Osakar/ Castholm/ Bylsthorp/ in Walbushereth/ et omnia que habeo in S<n>eslef/ Hokabyarg/ Othaerslef cum iure patronatus quod habeo ibidem/ et Glaene/ in Flakkaebyaergshereth/ ad corpora sex prebendarum in eadem ecclesia Roskildensi in usus sex canonicorum per me instituendorum inibi conuertenda/ seruatis conditionibus que inferius annotantur. ♦ Ad mensam autem eorum confero omnia bona que habeo in Tostaethorp/ Hyrsaet/ in Rynstathaehereth/ Gislinge/in Tuzeaehereth/ et Gl<ii>m. in Saemaehereth/ tali conditione adiecta/ ut qui residentes fuerint colligi faciant omnes fructus mense/ et eis uenditis pretium eorum distribui faciant equaliter inter eos qui horis interfuerint diuinis diligenti prehabita consideratione/ quantum quilibet residens qualibet hora ualeat obtinere/ ita tamen quod pars in hora non existentis aliis canonicis non accrescat/ sed deponatur ad bona immobilia emenda dicte mense annectenda/ ♦ Idem fiat de parte non residentis que posset ipsum contingeresiresideret; ♦ Residentiam autem poterit quocumque tempore uenerit accipere/ dummodo eam uelit perficere absque fraude. ♦ Uerum si aliquis eorum a<b>fuerit proprocurandis bonis eorum prebendalibus de uoluntatetamen et mandato sociorum eius residentium tantum percipiat/ quantum si horis omnibus interesset/ita tamen quod fraus nulla in hoc committatur/ et quod ultra sex septimanas sibi non liceat abesses ♦ Item non liceat eis aut cuiquam diuisionem facere prebendarum/ sed omnes omnia dicta bona corporis prebendarum/ et fructus eorum debent insolidum obtinere. ♦ Pretium autem dictorum fructuum equaliterinter se diuidere teneantur. ♦ Item uolo quod si aliqua domus uel aliquid de pecoribus seu rebus aliis in dictis bonis iam existentibus que sunt hec. uidelicet in Osakar in curia orientali domus ualentes quindecim marchas/ in curia occidentali etiam domus quindecim marcharum/ et quindecim plaustrata annone/ ♦ in Castholm in curia boreali domus triginta duarum marcharum. in curia australi domus nonaginta marcharum/ et uiginti plaustrata annoneetquindecimfeni. ♦ in S<n>eslef/ in curia maiori domus sexaginta marcharum/ domus uero aliarum quinque curiarumibidem cum Hokaebiaerg quinquaginta marcharum/ molendinum ibidem decem marcarum. ♦ in Otherslef/ in curia occidentali domus octoginta quinque marcharum/ in curia orientali decem et octo marcharum/ molendinum ibidem triginta marcharum. ♦ in Glaene domus sex marcharum. ♦ Preterea in hiis bonis sunt boues quinque/ eque quinque/ uituli duo/ sues quinque/ oues decem et nouem/ agni nouem/ uacce triginta quatuor/ utensilia septem marcharum. ♦ Item domus in Tostathorp in curia occidentali uiginti quatuor marcharum. in curia orientali duodecim marcharum/ ♦ in Hyrsat domus uiginti quatuor marcharum/ molendinum ibidem quadraginta marcharum/ ♦ in Gislenge domus uiginti marcharum. ♦ in Gl<ii>m duodecim marcharum/ ♦ In hiis etiam bonis sunt quinque boues/ eque quatuor/ sues quatuor/ iuuence tres annorum duorum/ uituli sex/ oues nouem/ agni quatuor/ uacce triginta tres/ utensilia trium marcharum. ♦ Ad hec si per industriam/ prouisionem/ aut expensam canonicorum qui pro tempore fuerint in prebendis eisdem aliqua fuerint meliorata/ seu per emptionem/ donationem/ uel quocumque alio modo bona aliqua dictis bonis prebendalibus fuerint adiecta/ et ea incuria/ uel quocumque alio casu fortuito contigerit deperire/ debeant omnia in pristinum statum emendari/ et conseruari illibata per canonicos qui quocumque tempore fuerint in prebendis eisdem/ et ad hec omnia/ et quodlibet horum quemlibet canonicorum illorum/ uolo insolidum fore obligatum/ hoc moderamine adhibito/ ut sidampnum summam triginta marcharum non excesserit/ ad ipsum restaurandum infra annum teneantur/ ♦ quod si triginta marchas excesserit tempus secundum dampni excessum prorogetur. ♦ Uerum si aliquis canonicorum adeo proteruus fuerit et rebellis quod ad emendationem contribuere noluerit ut iam est prelibatum/is qui bona emendauerit tamdiu de redditibus non contribuentis accipiat/ quousque sibi de hiis que exposuerat cum pena trium marcharum pro contumacia fuerit satisfactum. ♦ Item nullus eorum aliquid percipere debet de bonis prebendalibus antequam inceperit facere residentiam in ecclesia Roskildensi/ quam per sex mensesfacereteneatur/ ♦ quodsiquicquaminde defecerit adinnouandam et complendam dictam residentiam per alios sex menses teneatur/ nichil deipsa prebenda antequamresidereinceperit percepturus. ♦ Item nullusipsorum aliquid percipere debet de prebendis nisi cum residentiam faciet personalem/ uel in seruitio domini pape fuerit speciali/ seu episcopi Roskildensis/ ita tamen quod si episcopus habeat ultra duos in suo seruitio canonicos Roskildenses/ isti de suis prebendis nichil percipere teneantur/ uel nisi fuerit in scolis/ uel in pere grinatione de licentia tamen episcopi/ et maioris partis Roskildensis capituli residentis. ♦ Fructus autem corporis prebende quos idem canonicus percipere debuisset/ si in aliquo predictorum defectum non pateretur/ non accrescant aliis canonicis/ sed inde bona immobilia emantur/ et corpori predictarum prebendarum annectantur. ♦ Idem uolo fieri si contingat aliquem canonicorum illorum suspendi/ excommunicari/ uel interdici/ seu aliquod aliud impedimentum incurrere/ propter quod non deberet de iure uti illarum fructibus prebendarum. ♦ Item cum contigerit aliquem illorum canonicorum mori/ fructus qui percipientur uel percipi potuerint a tempore mortis usque ad creationem et residentiam noui canonici integraliter et fideliter colligentur/ et inde etiam bona immobilia ementur dictis prebendis annectenda. ♦ Item nullus canonicorum predictorum potest aliquod testamentum facere de dictarum fructibus prebendarum/ nisi solum de illis qui iam sunt percepti secundum temporis ratam/ ♦ Quod si intestati decesserint/ de fructibus etiam perceptis et non consumptis idem sit iuris/ nec aliquid de bonis prebendalibus ad heredes eorum debeat peruenire\ nam in bonis ecclesiasticis ius successionis locum non conuenit obtinere\ ♦ Super conseruatione autem sepedictorum bonorum/ et annexionibus eisdem faciendis prout superius in omnibus est expressum/ uolo ut quolibet anno per dictos canonicos residentes ad minus terin anno diligens fiat inquisitio et tractatus/ et inde inuentarium quolibet anno innouetur/ quod coram capitulo Roskildensi saltim semel in anno recitetur. ♦ Item nichil possunt dicti canonici uendere de siluis dictorum bonorum/ uel ad usus suos recipere/seu aliquid inde facere/ nisi in quantum requirit necessitas uel utilitas ad focalia uel edificia eorum qui in predictis bonis prebendalibus commorantur. ♦ Item uolo quod due prebende sint presbiterales/ et due diaconales/ et due subdiaconales/ ita tamen quod solutio uicariorum secundum consuetudine<m> ecclesie Roskildensis equaliter tangat omnes. ♦ Item uolo quod post mortem meam soluant annuatim ad anniuersarium meum tres marchas denariorum. ita quod marcha detur pauperibus scolaribus/ marcha distribuatur inter canonicos qui uigiliis meis interfuerint/ et marcha inter eos qui misse uoluerint interesse. ♦ Item nullus laicus debet esse procurator alicuius canonicorum istorum quoad aliquid de prebendis istis nisi sit de prebendarum istarum familia absque fraude. ♦ Item quilibet eorum secundum creationem suam habeat stallum in choro/ locum in capitulo/ cum omni plenitudine iuris canonicatus. ita tamen quod nichil percipiat de fructibus antiquarum prebendarum/nisi quantum eum contingere potest de anniuersariis et oblationibus missarum. ♦ Item promittere debent quod non uexabunt canonicos alios Roskildenses super communione mense eis facienda/ nisi eorum placuerit uoluntati. ♦ Item cum contingat aliquem canonicorum illorum non residere/ unum de eisdem canonicis/ suum constituat procuratorem/ qui in omnibus pro eo satisfacere teneatur. ♦ Item retineo michi quamdiu uixero potestatem permutandi hec bona/ in alia bona meliora uel magis competentia canonicis predictis/ et hanc ordinationem mutandi diminuendi/ et ad eam addendi prout michi uidebitur expedire. de consilio tamen et consensu maioris partis canonicorum eorundem qui pro tempore fuerint in prebendis sepedictis. ♦ Item retineo michi quamdiu uixero collationem et inuestituram dictarum prebendarum canoniarum et canonicorum/ cum reuerentia et obedientia debita eorundem/ de quibus post mortem meam uolo/ ut de hiis sicut de prebendis et canoniis aliis ordinetur/ quoad collationem et inuestituram omnibus aliis supradictis in suo statu integraliter remanentibus prout superius est expressum. ♦ Item si aliquid ambiguitatis uel obscuritatis super aliquo articulo istius ordinationis emerserit/ michi interpretationem et declarationem reseruo. ♦ Item quilibet canonicorum in istis prebendis decetero instituendorum/ antequam sibi prebenda conferatur/ bona fide promittere teneatur/ quod omnia suprascripta absque diminutione aliqua obseruabit\ ♦ Ut autem hec omnia plenius robur obtineant firmitatis/ sigilla uenerabilis patris dominorum Inguari episcopi/ capituli/ decani/ archidiaconi/ ac canonicorum ecclesie Roskildensis/ et meum ad meam instantiam et perpetuam rei memoriam/ presentibus sunt appensa. ♦ Datum Roskildis anno domini mo. cco. lxxxviiio. xiiii. kalendas augusti ♦ Ego magister Rano decanus Roskildensis predictis omnibus consentio/ et per magistrum Hermingum subscribo. et bona fide promitto non contrauenire. ♦ Ego Iohannes archidiaconus Roskildensis predictis omnibus consentio et subscribo. et promitto bona fide non contrauenire. ♦ Ego prepositus Nicolaus canonicus Roskildensis omnibus consentiens subscribo. ♦ Ego Arwidus canonicus Roskildensis omnibus consentiens subscribo ♦ Ego Dauid canonicus Roskildensis omnibus consentiens per Iosep personam ecclesie Rorby/ subscribo. ♦ Ego Matheus canonicus Roskildensis omnibus consentie<n>s subscribo. ♦ Ego Iohannes dictus Rythae canonicus Roskildensis/ predictis omnibus consentiens subscribo. ♦ Ego magister Hermingus canonicus Roskildensis consentio et subscribo. ♦ Ego Gerardus canonicus Roskildensis consentio et subscribo. ♦ Ego magister Thrugotus Lundensis prepositus subscribo. ♦ Ego magister Laurentius Roskildensis canonicus omnibus hiis consentiens subscribo. ♦ Ego Thermarus predictis omnibus consentio et subscribo. et bona fide promitto non contrauenires ♦ Ego magister Iohannes Sybrandi canonicus Roskildensis omnibus consentio et subscribo. ♦ Ego Iohannes de Slaul<o>si<a> canonicus Roskildensis omnibus consentiens subscribo. ♦ Ego Olauus Byornsun canonicus Roskildensis omnibus consentio et subscribo. ♦ Ego magister Martinus domini regis cancellarius consentiens subscribo. ♦ Ego Nicolaus dictus episcopi canonicus Roskildensis omnibus consentiens subscribo.
20 boue] bouem ms.
3 S(nJeslef] Sueslef ms.
8 GKiiym] Glwm ms.
17 a(byYfuerit)] affuerit ms.
29 S(nyeslef] Sueslef ms.
7 GKiiym] Glwm ms.
26 defecerit] de 0.l. ms.
26 consuetudine(m)] consuetudine ms.
1 consentie(n)s] consenties ms.
6 Thermarus] Theomarus nr. 377.
9 Slaul(o)siCa)] Slaulasi ms., cf. nr. 311.
18: epist. Jac. 1,5. — Deuteron. 32,15.
20: Is. 1,3.
21: Luk. 18,9.
24: 1. Cor. 3,2.
30: c. 15 X de clericis non residentibus III 4.
7: c. 53 X de appellationibus II 28.
16: c,1 X de prebendis III 5.
Jens, Provst i Roskilde og Lærer i den gejstlige Ret, til alle, der ser dette Brev, Hilsen med ham, der er alles sande Frelse.
Den skændige og nedrige Utaknemmeligheds Pest, der udtørrer Fromhedens Kilde og paa ganske umenneskelig Vis strider med den menneskelige Natur, har ledet Verden saaledes i det onde og udsat denne Verdens Beboere saaledes for Ondskaben, at medens de umælende Dyr kender den, af hvem de opfødes, og udsætter sig for Farer for at frelse deres Herrer, findes der blandt Menneskene, som dog har Fornuftens Brug, af Tusinder næppe een, som, naar han har faaet Naadegaver eller Belønninger, han knap havde kunnet haabe paa, viser sin Taknemlighed ved at aflegge Vidnesbyrd om den; derfor minder ogsaa vor fælles Velgører, som giver alle gerne og uden Bebrejdelse, om, at hans udvalgte, da han var bleven fed af gode Ting, slog bagud, og derfor siger han, at han er blevet foragtet af sine egne Sønner, som han havde opfødt, medens dog Asenet kender sin Herre og Oksen sin Ejermand. Sandelig er det ikke for at stille andre i Skygge eller for hovmodigt at stille mig frem for nogen anden, saa lidt som for med Farisæeren at erklære mig for retfærdig, at jeg i Ønsket om med Apostelen at være taknemlig for de kærkomne Naadegaver, jeg har faaet af Gud, efter længe at have overvejet Sagen i mit Sind fast har besluttet efter fattig Evne at yde den hellige Kirke i Roskilde, — som i sin Velvilje, der udgaar af Naade og fremgaar af Gudsfrygt, allerede da jeg var Barn, læskede mig med Mælk, og da jeg blev voksen, skænkede mig Velgerninger og viste mig Æresbevisninger — ringe Gengæld for alt det, den har givet mig, og for de store Gaver at give en beskeden Gengave, som kan vise, overalt hvor Erkendtlighed for modtagne Naadegaver ved nøje Prøvelse kan bevises, at jeg er Taknemlighedens ægte Søn og ogsaa virkelig med Taknemlighed vil sætte i Værk det fromme Forsæt, jeg har fattet.
Saa skænker jeg da efter omhyggeligt Overlæg og modent Samraad med den ærværdige Fader Herr Ingvar, Biskop af Roskilde, og de gode Mænd i hans Kapitel, til Forøgelse af Gudsdyrkelsen og til evig Sikring af Roskildekirkens Glans og Skønhed alt, hvad jeg har i Osager, Kastholm, *Bylsthorp i Volborg Herred og alt, hvad jeg har i Sneslev, Højbjærg og Ørslev med den Patronatsret, jeg ogsaa har der, samt Glænø i Flakkebjærg Herred til deraf at oprette Grundstammen for seks Præbender i samme Kirke i Roskilde, der paa nedenfor anførte Vilkaar skal anvendes til seks Kanniker, som jeg vil indsætte der. Men til deres Bord overdrager jeg alt det Gods, jeg ejer i Taastrup, Hesede i Ringsted Herred, Gislinge i Tudse Herred og Glim i Sømme Herred, paa den Betingelse, at de, der residerer, skal lade alle dette Bords Indtægter indsamle og sælge og det, der er kommet ind derved, fordele ligeligt mellem dem, som er tilstede ved Gudstjenestens Tider, saaledes at det først nøje regnes ud, hvor meget hver af dem, der residerer, kan faa for hver af Tiderne, dog saaledes, at hvis en ikke er til Stede ved en af Tiderne, skal hans Part ikke lægges til det, de andre faar, men oplægges til Indkøb af faste Ejendomme, som skal lægges til Bordets andre Ejendomme. Paa samme Maade med den Part, som en, der ikke residerer, vilde have faaet, om han havde resideret. Residens kan han tage, naarsomhelst han kommer, naar han blot vil holde den uden Svig. Men skulde nogen af dem være fraværende for at bestyre deres Præbendegods, skal han dog efter sine residerende Fællers Vilje og Paabud oppebære lige saa meget, som om han havde været til Stede ved alle Tiderne, dog saaledes, at der ikke begaas nogen Svig i denne Sag og at han ikke maa være fraværende mere end seks Uger.
Fremdeles skal det ikke være tilladt dem eller nogensomhelst at foretage nogen Deling af Præbenderne, men alle skal de under eet nyde alt det Gods, der tilhører Præbendernes Grundstamme og dets Udbytte. Men den Indtægt, dette Udbytte giver, er de pligtige at dele lige imellem sig.
Fremdeles ønsker jeg, at hvis noget Hus eller Kvæghøved eller andet af, hvad der nu findes paa dette Gods, som er følgende — i Osager Østergaard Huse til en Værdi af 15 Mark, i Osager Vestergaard ligeledes Huse til en Værdi af 15 Mark og 15 Læs Korn; i Kastholm Nørregaard Huse til en Værdi af 32 Mark, i Kastholm Søndergaard Huse til en Værdi af 9o Mark og 20 Læs Korn samt 15 Læs Hø; i Sneslev Hovedgaard Huse til en Værdi af 60 Mark, og Huse til de andre fem Gaarde sammesteds med Højbjærg til en Værdi af 50 Mark og en Mølle sammesteds til 10 Mark, i Ørslev Vestergaard Huse til 85 Mark, i Ørslev Østergaard Huse til en Værdi af 18 Mark og en Mølle sammesteds til en Værdi af 30 Mark, i Glænø Huse til en Værdi af 6 Mark; fremdeles er der paa det her nævnte Gods fem Okser, fem Hopper, to Kalve, fem Svin, nitten Faar, ni Lam, fire og tredive Køer og Redskaber til en Værdi af 7 Mark; fremdeles Huse i Taastrup Vestergaard til en Værdi af 24 Mark, i Taastrup Østergaard til en Værdi af 12 Mark; i Hesede Huse til en Værdi af 24 Mark og en Mølle sammesteds til en Værdi af 40 Mark; i Gislinge Huse til en Værdi af 20 Mark, i Glim til en Værdi af 12 Mark; paa dette Gods er der ogsaa fem Okser, fire Hopper, fire Svin, tre to Aars Kvier, seks Kalve, ni Faar, fire Lam, tre og tredive Køer og Redskaber til en Værdi af 3 Mark, og skulde fremdeles ved de til enhver Tid forhaandenværende Kannikers Dygtighed, Forsynlighed eller Bekostning noget blive forbedret paa disse Præbender eller noget Gods ved Køb, Gave eller paa hvilkensomhelst anden Maade lagt til dette Præbendegods, og det ved Mangel paa Tilsyn eller noget hændeligt Uheld skulde bortkomme, da skal alt erstattes og bringes tilbage til den tidligere Stand og bevares ubeskaaret af de Kanniker, som til enhver Tid findes i disse Præbender, og til alt dette og hvert enkelt Punkt deraf ønsker jeg, at alle Kannikerne under eet skal være forpligtede, dog med den formildende Tilføjelse, at de, hvis Skaden ikke overstiger 30 Mark, skal være pligtige at erstatte den inden et Aar, men hvis den overstiger 30 Mark, skal Tiden forlænges i Forhold til Skadens Størrelse. Men hvis nogen af Kannikerne skulde være saa fræk og genstridig, at han ikke vil bidrage til Erstatningen, som det er nævnt ovenfor, skal den, der erstatter det bortkomne Gods, oppebære den Kanniks Indtægter, som ikke vil bidrage til Erstatningen saa længe, indtil han har faaet sine Udlæg godtgjort tillige med en Bøde paa 3 Mark, som den genstridige skal betale for sin Halsstarrighed.
Fremdeles skal ingen af dem nyde noget af Præbendegodset, førend han er begyndt at residere ved Kirken i Roskilde, som han er pligtig til i seks Maaneder; gør han ikke det fuldt ud, er han forpligtet til at forny og udfylde Residensen i andre seks Maaneder og faar ikke noget af Præbenden, før han er begyndt at residere.
Fremdeles maa ingen af dem nyde noget af Præbenderne, medmindre han holder personlig Residens eller er i særlig Tjeneste hos Paven eller Bispen i Roskilde, — dog saaledes at hvis Bispen har mere end to Kanniker i Roskilde i sin Tjeneste, skal de, som kommer efter de to første, ikke nyde noget af deres Præbender, — eller medmindre han er paa Skole eller paa Pilgrimsfærd, dog med Samtykke af Bispen og Flertallet af de residerende Kanniker i Kapitlet i Roskilde. Det Udbytte af Præbendernes Grundstamme, som samme Kannik skulde have nydt, hvis han ikke lod det skorte paa et af fornævnte Punkter, skal ikke komme de øvrige Kanniker til Gode, men derfor skal der indkøbes faste Ejendomme, som derefter skal lægges til fornævnte Præbenders Grundstamme.
Det samme ønsker jeg skal finde Sted, hvis nogen af Kannikerne skulde blive suspenderet, banlyst, lagt under Interdikt, eller ramt af nogen anden Hindring, hvorfor han ikke med Rette kunde faa Del i Præbendernes Indtægter.
Fremdeles skal, naar en af disse Kanniker dør, de Indtægter, som oppebæres eller kunde være oppebaaret fra Dødsdagen til en ny Kannik er valgt og har taget Residens, fuldt og redeligt samles, og ogsaa derfor skal der indkøbes fast Ejendom, som skal lægges til de nævnte Præbender.
Fremdeles kan ingen af de fornævnte Kanniker oprette noget Testamente med Hensyn til disse Præbendeindtægter, men kun med Hensyn til den Indtægt, han allerede har oppebaaret, og som forholdsmæssigt svarer til den forløbne Tid; skulde de afgaa ved Døden, uden at der foreligger noget Testamente, skal der forholdes paa samme Maade, selv med de oppebaarne, men endnu ikke brugte Indtægter, og af Præbendegodset bør intet gaa over til Arvingerne; thi naar det drejer sig om Kirkens Gods, bør der ikke gælde nogen Arveret.
Med Hensyn til Bevaringen af det oftenævnte Gods og de Henlæggelser, der skal foretages til det, som det ovenfor er fremstillet i alle Enkeltheder, ønsker jeg, at der mindst tre Gange om Aaret af de residerende Kanniker skal foretages en omhyggelig Undersøgelse og Behandling deraf, og at Inventarielisten i Overensstemmelse med denne hvert Aar skal fornyes, og i alt Fald een Gang hvert Aar oplæses for Kapitlet.
Fremdeles kan Kannikerne intet sælge af Skove, som hører under dette Gods, ikke heller anvende dem til eget Brug eller gøre noget andet dermed, undtagen for saa vidt det er nødvendigt eller nyttigt til at skaffe Brændsel eller Bygningstømmer for dem, der bor paa fornævnte Præbendegods.
Fremdeles ønsker jeg, at af disse Præbender to skal være for Præster, to for Diakoner og to for Subdiakoner, dog saaledes at Betalingen til Vikarerne fordeles ligeligt paa dem alle efter Roskildekirkens Sædvane.
Fremdeles ønsker jeg, at de efter min Død hvert Aar skal betale 3 Mark Penge til min Aartid, saaledes at een Mark gives til de fattige Peblinge, een Mark fordeles mellem de Kanniker, der er til Stede ved mine Vigilier, og een Mark mellem dem, der overværer Messen.
Fremdeles maa ingen Lægmand være Prokurator for nogen af disse Kanniker, hvad angaar disse Præbender, med mindre han uden Svig hører til Præbendernes egne undergivne.
Fremdeles skal enhver af dem efter den Rækkefølge, i hvilken han er valgt, have Stol i Koret og Sæde i Kapitlet med Kanonikatrettens hele Fylde, dog saaledes at han ikke maa nyde noget af Indtægten af de gamle Præbender, undtagen hvad der kan tilkomme ham af Aartider og Messeofre.
Fremdeles maa de love, at de ikke vil besvære de andre Roskildekanniker med Bordfællesskab, hvis de ikke synes om det.
Naar fremdeles en af disse Kanniker ikke residerer, skal han indsætte en af de samme Kanniker som sin Prokurator, og denne skal da i alt være forpligtet til at gøre Fyldest for ham.
Fremdeles forbeholder jeg mig for hele min Levetid Ret til at mageskifte dette Gods med andet, som er bedre eller mere passende for de nævnte Kanniker, og til at foretage Forandringer, Fradrag og Tilføjelser til disse Bestemmelser, som jeg finder det heldigt, dog med Raad og Samtykke af Flertallet af de Kanniker, som da er Indehavere af oftnævnte Præbender.
Fremdeles forbeholder jeg mig for hele min Levetid Besættelsen af disse Præbender og Kanonikater og Investituren af Kannikerne, med skyldig Ærbødighed og Lydighed af dem, men efter min Død skal der med disse Præbender og Kanonikater gaas frem som med de andre med Hensyn til Besættelse og Investitur, medens alle de andre ovennævnte Bestemmelser skal vedblive at gælde i deres fulde Udstrækning, som det ovenfor er udtrykt.
Hvis der fremdeles skulde befindes noget tvetydigt eller dunkelt i noget Afsnit af disse Bestemmelser, forbeholder jeg mig at fortolke og forklare dem.
Fremdeles skal hver enkelt af Kannikerne, som for Fremtiden indsættes i disse Præbender, før Præbenden overdrages ham, være forpligtet til paa Tro og Love at erklære, at han uden nogen Afkortning deri vil overholde alle de ovenfor optegnede Bestemmelser.
For at alt dette kan faa større Kraft og Fasthed er efter min Begæring og til evig Ihukommelse de ærværdige Fædre og Herrer, Roskildebispen Ingvars, Kapitlets, Dekanens, Ærkedegnens og Kannikernes Segl sammen med mit eget hængt under dette Dokument. Givet i Roskilde i det Herrens Aar 1288 den 19. Juli.
Jeg Magister Rane, Dekan i Roskilde, samtykker i alt det fornævnte og skriver under ved Magister Herming og erklærer paa Tro og Love ikke at ville handle derimod.
Jeg Jens, Ærkedegn i Roskilde, samtykker i alt det fornævnte og skriver under og erklærer paa Tro og Love ikke at ville handle derimod.
Jeg Provst Niels, Kannik i Roskilde, samtykker i alt og skriver under.
Jeg Arvid, Kannik i Roskilde, samtykker i alt og skriver under.
Jeg David, Kannik i Roskilde, samtykker i alt og skriver under ved Josef, Sognepræst i Rørby.
Jeg Mads, Kannik i Roskilde, samtykker i alt og skriver under.
Jeg Jens, kaldet Ryde, Kannik i Roskilde, samtykker i alt det fornævnte og skriver under.
Jeg Magister Herming, Kannik i Roskilde, samtykker og skriver under.
Jeg Gerhard, Kannik i Roskilde, samtykker og skriver under.
Jeg Magister Trued, Provst i Lund, skriver under.
Jeg Magister Lars, Kannik i Roskilde, samtykker i alt dette og skriver under.
Jeg Ditmar samtykker i alt det fornævnte og skriver under og erklærer paa Tro og Love ikke at ville handle derimod.
Jeg Magister Jens Sibrandsen, Kannik i Roskilde, samtykker i alt dette og skriver under.
Jeg Jens fra Slagelse, Kannik i Roskilde, samtykker i alt dette og skriver under.
Jeg Oluf Bjørnsen, Kannik i Roskilde, samtykker i alt dette og skriver under.
Jeg Magister Morten, Herr Kongens Kansler, samtykker og skriver under.
Jeg Niels, kaldet Biskops, Kannik i Roskilde, samtykker i alt og skriver under.