forrige næste

In nomine domini amen. ♦ Uniuersis presencia uisuris Iohannes decanus ecclesie Lubecensis salutem in domini sempiternam. ♦ Notum facimus, quod anno domini mccxc octauo xiii die mensis nouembris reuerendus pater dominus Iohannes Lundensis archiepiscopus Suecie primas in loco capituli nostri constitutus coram magistro Isarno <nuncio> sanctissimi patris nostri Bonifacii pape VIII sacrosancte Romane ecclesie summi pontificis proposuit, ut sequitur. ♦ Coram uobis reuerendo domino magistro Isarno a sanctissimo patre Bonifacio sacrosancte Romane ecclesie summo pontifice executore inter dominum regem Dacie ex parte una, me et michi adherentes ex parte altera deputato supplico ego Iohannes archiepiscopus Lundensis Suecie primas, ut cum ista dies per uos assignata sit michi et uenerabilibus Slesuicensi et Ripensi epi scopis domini regis nunciis ad me missis ad dicendum coram uobis, que hincinde duxerimus proponenda, ut tabellionem aliquem uel duos uiros idoneos adiuratos nobis constituatis, qui fideliter conscribant hincinde coram uobis proponenda. ♦ Quod dictus dominus nuncius non fecit, sed dixit, dicatis, quod placet uobis. ♦ Dictus uero archiepiscopus hoc audiens dixit domino Sunoni canonico Slesuicensi preposito de Strand, ut coram ipso domino nuncio legeret, que prius sibi commisit in scriptis, dictus uero prepositus surgens legit in scriptis quesequuntur*. ♦ Petit Iohannes archiepiscopus Lundensis Suecie primas coram uobis reuerendo uiro domino magistro Isarno archipresbitero Carcassonensi domini pape capellano et nuncio executore et iudice in causis, que inter dominum regem Dacie illustrem et quosdam alios uertuntur ex parte una et ipsum archiepiscopum et sibi adherentes ex altera, a sede apostolica deputato uestrum officium implorando, ut uenerabiles fratres suos episcopos Slesuicensem et Ripensem ex parte domini regis Dacie pro concordia inter ipsum regem et archiepiscopum facienda specialiter, ut dicunt, missos interrogare uelitis, utrum aliquam auctoritatem habeant ex parte domini regis Dacie aliquid sibi exhibendi et faciendi iuxta mandatum sedis apostolice pro multiplicibus iniuriis et dampnis Lundensi ecclesie, sibi et ei adherentibus illatis uel tractatum aliquem habendi cum eodem seu ipsis super premissis aliqualiter concordandi, ad quam quidem concordiam et pacis unionem habendam se dictus archiepiscopus promptum exhibet et paratum. ♦ Ipsi uero episcopi interrogati ad partem se traxerunt et cum suis communicato consilio redeuntes responderunt, quod in premissis uel aliquo premissorum nullam habebant auctoritatem seu potestatem ex parte dicti domini regis, nisi solum ad presentandum dicto dominwo archiepiscopo iam dicti domini regis litteras conductus*. ♦ Quo dato responso idem archiepiscopus requisiuit, ut publice interrogarentur, si quis ibi esset procurator uel nuncius ex parte dicti domini regis ad premissa facienda uel aliquod premissorum, et cum interrogacione facta nullus ad huiusmodi facienda compareret, iterum ex parte archiepiscopi proponebatur, et cum idem archiepiscopus duodecim septimanas et amplius, postquam ad ciuitatem uenit Lubecensem, expectauerat, si quid ex parte dicti domini regis sibi iuxta premissa offerretur, uos, domine nuncie reuerende, ex quo cum ipso domino rege iam tractatum presencialiter habueritis et redieritis, et quamuis ipse archiepiscopus uenerabiles fratres suos regni Dacie episcopos aliosque regni magnates litteris suis et nunciis super pace et concordia reformanda quampluries sollicitauerat, nichil tamen premissorum rex ipse uel quisquam ex parte sua sibi exhibuerat usque ad tempora ista, et saluo, quod iam dictus Ripensis episcopus litteram conductus apportauit, quem quidem conductum ipse archiepiscopus acceptare neque securum neque expediens arbitratur, et maxime antequam ecclesie Lundensi, sibi et dictis adherentibus aliquod fecerat iusticie supplementum nempe adhuc satis notum est qualiter iam dudum idem dominus rex ipsum archiepiscopum et pie memorie magistrum Iacobum Lundensem prepositum nulla causa contra ipsos ex parte ipsius regis prius mota sub pacis federe captiuauit et in diris carceribus tempore diuturno crudeliter macerauit ac Lundensem ecclesiam ipsumque archiepiscopum et sibi adherentes, ut de multis aliis ad presens suis excessibus taceatur, bonis suis inhumaniter spoliauit, ♦ Ne ergo cauillacionibus suis de cetero sicut hactenus fecerat, archiepiscopum ipsum protrahat et deludat, supplicat idem archiepiscopus nomine suo et sibi adherencium, ut pro iam dictis offensis et iniuriis iuxta mandatum a sanctissima sede apostolica nuncio datum ad execucionem sentencie efficaciter procedat ipsumque regem citari procuret, ut procuratores idoneos Lubecam transmittat ad procedendum ulterius secundum retroacta cum ipso archiepiscopo super his, que hincinde duxerunt proponenda, cum idem archiepiscopus in nullo loco regni Dacie per se <aut> procuratorem idoneum secure ualeat litigare. ♦ His ergo propositis respondit dictus dominus nuncius, quod omnia que sibi a sede apostolica sunt commissa, paratus esset exequi iuxta uiam iuris, et diem crastinum et locum predictum ipsis archiepiscopo et episcopis assignauit. ♦ Die igitur crastino dictis archiepiscopo et episcopis dicto loco capituli coram dicto nuncio comparentibus petiuit dictus dominus archiepiscopus, ut iuxta acta diei precedentis dictus nuncius procedere dignaretur. ♦ Ipse uero dictus nuncius cum magna animositate multis et satis duris uerbis contra dictum dominum archiepiscopum insultauit inter cetera dicens, quod, si dictum dominum regem ad ciuitatem Lubecensem citaret per procuratorem ibidem responsurum, quod in regnum Dacie de cetero pedem non poneret pro negocio sibi commisso, et quod omnes expensas quas de cetero idem dominus nuncius pro dicto negocio faceret ipsum dominum archiepiscopum soluere oporteret ♦ Et insuper litteras de sua procuracione ibidem legi fecit precipiens eidem domino archiepiscopo peremptorie, ut infra mensem a die illa sibi pro se et sua diocesi Lundensi solueret Ripis triginta marcas argenti ad pondus Coloni<ense> et de bono equo in ciuitate Lubecensi predicta prouideret. ♦ Ad que dictus dominus archiepiscopus satis mansuete et humiliter respondit dicens ♦ Non oporteret uos tanta monicione michi superistis loqui. scitis etenim, quod ad uestram peticionem, antequam hinc in Daciam iuistis, litteras patentes uobis dedi, ut huiusmodi procuraciones a diocesi Lundensi potuistis melius habuisse quam a me exigere exulante. ♦ Uerumtamen ne aliqua uobis contra me detur occasio, uobis dictas triginta <marcas> hic soluam quia spero hic amicos habere, qui tantam michi pecuniam mutuabunt ♦ Malo enim hic soluere quam sub graui periculo ipsam pecuniam inter capitales inimicos uobis mittere. ♦ Insuper dico uobis, etsi non haberem nisi unicum Lubicensem eum uobiscum dimidiarem, quin immo uitam meam pro uestra exponere deberem et uellem, unde nescio, quid uos contra me tam acriter mouet. ♦ Insuper quia nullum habeo equum, pecuniam uobis pro habendo equo libenter assignabo. ♦ Postmodum uero dictus dominus nuncius triginta marcas monete Lubecensis a dicto domino archiepiscopo accepit pro equo habendo nullo tamen ibi empto. ♦ Acta fuerunt hec die xiiii mensis nouembris anno et loco supradictis presentibus dominis Hermanno de Morum cantore, magistro Segebardo thesaurario ecclesie Lubecensis et Vinando perpetuo uicario ecclesie sancte Marie uirginis in Lubeck et aliis quamplurimis testibus ad hec uocatis specialiter et rogatis. ♦ In cuius rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillis predictorum testium, qui omnibus predictis presentes fuerunt, excepta pecunie tradicione, quantum habuit, ut superius est predictum, et hoc saluo quod nos Segebardus thesaurarius Lubecensis actis prioris diei interfuimus et non sequentis presentibus est appensum.

25 <nuncio>] mgl. Gl. kgl. Saml. 4o. 2515.

28 executore)] executor Gl. kgl. Saml. 4o. 2515; i Langebeks Dipl. rettet til executore.

8 Efter sequuntur følger i afskriften en ny afsats med overskrift Proposita coram nuncio. Dette kan dog næppe have staaet i originalen, men skyldes rimeligvis en afskriver. Overskriften fandtes ogsaa i A21, cf. Danske Mag. 6 rk. I 59.

25 Efter Litteras conductus følger i afskriften annotatas. Men dette er sikkert en afskrivers malplacerede tilføjelse, som skyldes det forhold, at kongens lejdebrev fra aar 1299 11. juni i haandskriftet stod før dette brev, cf. SRD. VI 334 og Danske Mag. 6. rk. I 59.

7 saluo] I Langebeks Dipl. ændret til sciatis.

24 <aut)] dominum GI. kgl. Saml. 4o. 2515 og Langebeks Dipl.

7 Coloni<ense>] Colonicum Gl. kgl. Saml. 4o. 2515 og Langebeks Dipl.

12 potuistis] Langebeks Dipl.; fuistis potuistis Gl. kgl. Saml. 4o. 2515.

14 <marcas>] mgl. Gl. kgl. Saml. 4o. 2515 og Langebeks Dipl.

5: cf. nr. 312.

I Herrens Navn, Amen. Johannes, Dekan ved Kirken i Lübeck, til alle, som faar dette Brev at se, Hilsen evindelig med Gud.

Vi gør vitterligt, at i det Herrens Aar 1298 den 13. November har den ærværdige Fader, Herr Jens, Ærkebiskop af Lund og Sveriges Primas i vort Kapitel for Magister Isarn, vor hellige Faders, Bonifacius 8.s, den hellige Romerkirkes Paves Nuntius, fremsat følgende: I Nærværelse af Eder, ærværdige Herr Magister Isarn, som er beskikket af den hellige Fader Bonifacius, den hellige Romerkirkes Pave som Domsfuldbyrder mellem den Herre Kongen af Danmark paa den ene og mig og mine Tilhængere paa den anden Side, beder jeg Jens, Ærkebiskop af Lund, Sveriges Primas, om at I, da I har berammet denne Dag for mig og de ærværdige Bisper af Slesvig og Ribe, Herr Kongens Udsendinge til mig, for at vi skulde kunne fremsætte for Eder, hvad vi fra begge Sider maatte ønske at fremsætte, udnævner en Notar eller to egnede edsvorne Mænd, som med Omhu kan skrive op, hvad der bliver fremsat. Hvilket den nævnte Herre Nuntius ikke gjorde, men han sagde: Sig, hvad der behager Eder. Men da den nævnte Ærkebiskop hørte dette, sagde han til Herr Sune, Kannik i Slesvig og Provst i Strand, at han skulde læse for den Herre Nuntius, hvad han før havde givet ham skriftligt, og den nævnte Provst læste da, idet han rejste sig, følgende Skriftstykke op: Jens, Ærkebiskop af Lund, Sveriges Primas, kræver i Nærværelse af Eder, ærværdige Herre, Magister Isarn, Ærkepræst i Carcassonne, Herr Pavens Kapellan og Nuntius, der af det apostoliske Sæde er beskikket som Domsfuldbyrder og Dommer i de Sager, som verserer mellem den berømmelige Herre Kongen af Danmark og nogle andre paa den ene og Ærkebispen og hans Tilhængere paa den anden Side, idet han paaberaaber sig Eders Embedspligt, at I vil udspørge hans ærværdige Brødre, Bisperne af Slesvig og Ribe, som — efter hvad de siger — særlig er udsendt for at stifte Fred mellem Kongen og Ærkebispen, om de har nogen Bemyndigelse til paa den Herre Kongen af Danmarks Vegne at betale og give ham noget i Overensstemmelse med det apostoliske Sædes Paabud for de mangfoldige Overgreb og Tab, som er tilføjet Kirken i Lund, ham og hans Tilhængere, eller til at føre nogen Forhandling herom med ham eller dem for paa en eller anden Maade at bringe et Forlig i Stand; til et saadant Forlig og Fredens Genoprettelse erklærer den nævnte Ærkebiskop sig villig og rede. Men de adspurgte Bisper trak sig til Side, og da de vendte tilbage efter at have raadslaaet, svarede de, at hertil, eller blot til noget af det, havde de ingen Bemyndigelse eller Fuldmagt paa Herr Kongens Vegne, men alene til at overrække den nævnte Herr Ærkebiskop den alt nævnte Herr Konges Lejdebrev. Efter at dette Svar var givet, forlangte Ærkebispen, at de offentligt skulde forespørges, om der var nogen Prokurator eller Udsending paa Herr Kongens Vegne tilstede for at foretage det ovennævnte eller noget af det, og da efter Forespørgslen ingen mødte frem for at foretage det, blev der igen fremsat et Indlæg fra Ærkebispens Side: Skønt Ærkebispen efter at være kommet til Staden Lübeck havde ventet 12 Uger og mere paa, at noget i Overensstemmelse med ovenforstaaende skulde tilbydes ham fra Kongens Side, og I, ærværdige Herr Nuntius, allerede har haft personlige Forhandlinger med Kongen og er vendt tilbage derfra, og endskønt Ærkebispen gentagne Gange havde tilskyndet sine ærværdige Brødre, Danmarks Bisper og andre Rigets Stormænd ved sine Breve og Udsendinge til at arbejde for Fred og Genoprettelse af Enigheden, havde dog hverken Kongen eller nogen anden paa hans Vegne ydet ham noget indtil denne Dag, med Undtagelse af, at den allerede nævnte Biskop af Ribe bragte et Lejdebrev, hvilket Lejde Ærkebispen hverken ansaa det for sikkert eller klogt at modtage, navnlig ikke førend de havde ydet Kirken i Lund, ham og hans Tilhængere nogen Fyldest efter Retfærdigheden; det er jo dog stadigvæk tilstrækkeligt bekendt, hvorledes den Herre Konge tog Ærkebispen og Magister Jakob, Provst i Lund, salig Ihukommelse, tilfange, uden at der først fra Kongens Side var blevet rejst Sag mod dem og under Fredsforhold, hvorledes han mishandlede dem grusomt med strengt Fængsel i længere Tid og umenneskeligt plyndrede Kirken i Lund, Ærkebispen og hans Tilhængere for deres Gods, for slet ikke at tale om mange andre af hans Udskejelser indtil nu. For at Kongen derfor ikke i Fremtiden som hidtil skal trække Sagen i Langdrag og holde Ærkebispen for Nar med sine Paafund, beder Ærkebispen paa egne og Tilhængeres Vegne om, at han for de alt nævnte Forseelser og Overgreb i Henhold til det Hverv, som af det apostoliske Sæde er overdraget ham som Nuntius, skrider til en virksom Fuldbyrdelse af Dommen og lader Kongen stævne, saa at han sender egnede Prokuratorer til Lübeck til yderligere Forhandlinger i Overensstemmelse med det tidligere passerede med Ærkebispen angaaende det, som de fra begge Sider maatte ønske at fremsætte, da Ærkebispen intetsteds i Kongeriget Danmark i Sikkerhed kan føre en Retssag være sig personlig eller ved en egnet Prokurator. Efter at dette var fremsat, svarede den nævnte Herre Nuntius, at alt, hvad der var blevet ham overdraget af det apostoliske Sæde, var han rede til at udføre i Overens stemmelse med Rettens Forskrifter, og han berammede næste Dag og samme Sted for Ærkebispen og Bisperne. Da derfor Ærkebispen og Bisperne den næste Dag mødte frem i Kapitlet for nævnte Nuntius, forlangte den Herre Ærkebispen, at nævnte Nuntius vilde værdiges at gaa frem efter det den foregaaende Dag protokollerede. Men den nævnte Nuntius for med megen Uvilje og med mange og temmelig drøje Ord op mod den Herre Ærkebispen, idet han blandt andet sagde, at hvis han stævnede den Herre Konge til Staden Lübeck for at staa til Rette der ved en Prokurator, saa vilde han ikke for Fremtiden kunne sætte sin Fod i Danmark i Anledning af det Hverv, som var overdraget ham, og at Ærkebispen da vilde blive nødt til at betale alle Udgifter, som samme Herr Nuntius for Fremtiden paadrog sig under det omtalte Hverv. Og derefter lod han sammesteds Brevet om hans Gæsteri oplæse, idet han gav Herr Ærkebispen et tvingende Paalæg om, at han inden en Maaned efter den Dag for sig og sit Lundensiske Stift betalte ham 30 Mark Sølv efter kølnsk Vægt i Ribe, og forsynede ham med en god Hest i Staden Lübeck. Hvortil nævnte Herr Ærkebiskop ret saa høfligt og ydmygt svarede: I burde ikke give mig en slig Paamindelse herom; thi I ved, at jeg paa Eders Forlangende, inden I drog til Danmark, har givet Eder et aabent Brev, for at I snarere kunde faa dette Gæsteri af Lunde Stift end inddrive det hos mig, som er landflygtig. For at der imidlertid ikke skal gives Eder en Grund til Klage, betaler jeg Eder hermed 30 Mark, da jeg haaber at have Venner her, som kan laane mig saa mange Penge. Thi jeg vil hellere betale her end under stor Fare sende Eder Pengene under Eders Ophold blandt mine Hovedfjender. Fremdeles siger jeg Eder, at selvom jeg kun havde en eneste lybsk Skilling, vilde jeg dele den med Eder, ja jeg burde og vilde gerne give mit Liv for Eders, derfor forstaar jeg ikke, hvad der ophidser Eder saa voldsomt imod mig. Fremdeles overgiver jeg Eder gerne Penge til Køb af en Hest, da jeg selv ingen har. Og senere modtog Herr Udsendingen 30 Mark lybsk af den Herre Ærkebiskop for at faa en Hest, dog købte han ingen der. Dette blev forhandlet den 14. November, Aar og Sted som ovenfor, i Nærværelse af de Herrer Herman af Morum, Kantor, Magister Segebard, Skatmester ved Kirken i Lübeck, og Winand, fast Vikar ved Mariekirken i Lübeck og adskillige andre Vidner, som særskilt var tilkaldt og bedt herom. Til Vidnesbyrd er vort Segl hængt under dette Brev sammen med de nævnte Vidners Segl, hvilke Vidner alle overværede det foregaaende undtagen Pengenes Overgivelse, hvormeget han fik, saaledes som ovenfor er omtalt, og under Forbehold af, at vi Segebard, Skatkammermester, overværede den første Dags Handlinger og ikke den efterfølgende.