forrige næste

Tekst efter Suhms tryk i SRD. VI 367, det kursiverede efter Bartholin.

Eodem die procuratores regis ad domum decani Hafnensis, quam nuntius Ear uenientes eidem articulos regis contra archiepiscopum obtulerunt... ♦ <1> Inprimis dicimus*, quod cum olim de prædicto archiepiscopo sicut de fideli suo plenius confidens, rex ipsum misit in Iutiam, pro quibusdam suis et regni magnis et arduis negotiis promouendis, ipse quidem archiepiscopus a prædictis sibi commissis diuersis negotiis cum occisoribus inclytæ memoriæ domini Erici patris sui, persecutoribus suis et regn<i,> proscriptis a regno<,> diffamitis ab ipso rege, tanquam suis et regni capitalibus inimicis, non inscius prædictorum in dictis partibus habuit tractatus et conuenticula, eosque tenuit fouit et etiam receptauit, in contemptum suum, periculum et grauamen. ♦ <2> Item dicimus, quod præfatus archiepiscopus contra regem et regnum ad nefandam factionem aspirans in subuersionem eius et regni, et fauorem hostium prædictorum, eis consuluit eosque induxit, ut regi ac duci Noruegiæ suis et regni manifestis et capitalibus inimicis penitus inhærentes, una cum ipsis inuad <er>ent ipsum et regnum. ♦ <3> Item dicimus, quod cum prædicta penitus ipsum dominum nostrum laterent, et de ipso archiepiscopo confideret plenius, ipsum misit Wartherø ad placitandum cum rege Noruegiæ super pace, inter ipsum dominum nostrum et regem Noruegiæ, ac concordia reformanda, ipse archiepiscopus in subuersionem suam ac regni ac fauorem hostium prædictorum, dictum regem induxit ac etiam informavit, quod nullo modo pacem et concordiam secum faceret uel haberet, maxime sine occisoribus supradictis, sed cum ipsis occisoribus inuaderet ipsum et regnum, promittens ei contra ipsum in hac parte consilium, auxilium et fauorem. ♦ <4> Item dicimus, quod præfatus rex et huiusmodi occisores cum multitu- dine n<aui>um et hominum armatorum, ipsum dominum nostrum et regnum hostiliter inuaserunt, unde strages hominum, præda animalium, rapinæ bonorum et alia damna, et iniuriæ ipsi domino nostro et regno suo multipliciter prouenerunt, huiusmodi minime commissuri, nisi fuissent per prædictum archiepiscopum ad prædicta, ut præmittitur, informati. ♦ <5> Item dicimus, quod cum ipse dominus rex, intellecto, quod prædictus rex Noruegiæ præparauerat se, naues suas et maximam hominum multitudinem armatorum, ad prædictam inuasionem iuxta consilium dicti archiepiscopi cum dictis occisoribus, ut præmittitur, faciendam, ipsum archiepiscopum, episcopos et barones regni, ac etiam almude, propter adeo magna et ardua negotia defensionis suæ et regni de hostibus supradictis Nyborg uocasset, in quibus eorum consilium et auxilium erat plurimum oportunum, ipso domino nostro, una cum ipsis existentibus in tractatu. idem archiepiscopus ex abrupto et iuris ordine prætermisso, in subuersionem <suam> et regni, ac fauorem hostium prædictorum sine causa rationabili, excommunicacionis sententiam promulgauit in suum fidelem Achonem Ionesson, qui præcipue sibi et regno in dictis negotiis assistebat; per quam siquidem sententiam adeo commouit et turbauit ipsum et alios conuocatos, quod infecto negocio recesserunt, in magnam confusionem ipsius, præiudicium et grauamen. ♦ <6> Item dicimus, quod demum rex præmonitus et certior factus, uolens sibi et regno prout erat possibile prouidere, et ad hæc sibi suæ non suffic<er>ent facultates, sed indigeret consilio et auxilio suorum subditorum, et incolarum regni, quos negotia contingebant, collectam indixit generalem, quam subditi, et incolæ supradicti necessariam et rationi consentaneam estimabant, <et> sibi liberaliter concesserunt. Archiepiscopus autem prædictus in fauorem hostium prædictorum et subuersionem suam et regni inhibuit subditis suis et Lundensi ecclesiæ, quos ab ipso in regno noscitur obtinere, ne sibi in necessitate huiusmodi subuenirent uel contribuerent in collecta supradicta. ♦ <7> Item dicimus, quod cum ipse rex personaliter in manu armata ad partes Scaniæ uenisset ad considerandum et fortificandum munitiones, et statum terræ propter impetum inimicorum, quos adesse intellexit in propinquo, et ad defendendum loca et homines illarum partium ab eisdem, præfatus archiepiscopus inhibuit suis subditis supradictis, ne ipso regi uel suis, uendendo, mutuando uel alias uictualia seu alia necessaria ministrarent, dantes, requirentes, cauentes et uendentes excommunicationis sentencia innodando, in magnum sui et regni præiudicium et grauamen, ac fauorem hostium predictorum. ♦ <8> Item dicimus, quod olim, rege Norvegiæ et fratre suo duce ac occisoribus bonæ memoriæ domini Erici patris sui, in multitudine graui nauium et hominum armatorum inuadentibus hostiliter reg<nu>m suum, mandauit archiepiscopo, ut sibi tam per se quam per uasallos suos subueniret in necessitate prædicta, qui contumaciter uenire et subuenire contempserit in præiudicium et grauamen sui et regni. ♦ <9> Item licet nauigia regni sui pro defensione sua et regni a prosecutoribus fuerint instituta, nichilominus tamen præfatus archiepiscopus inhibuit hominibus suis in nauigiis, in quibus regnum et custodiam habet, existentibus, ne sibi contra inuasores huiusmodi subuenirent; et ipsos et multos alios informauit, quod suæ defensionis prælium in hac parte erat institutum, et sic subtraxit sibi defensionis copiam in subuersionem suam et regni in magnum sui et regni præiudicium et grauamen. ♦ <10> Item dicimus, quod olim comite Iacobo cum quibusdam complicibus suis, occisoribus patris sui, suisque et regni capitalibus inimicis, occupantibus fundum ecclesiæ Lundensis, quem adhuc in regno detinent, qui uocatur Hunehaltz, et inibi ædificantibus castrum in magnum præiudicium suum et regni ac ecclesiæ Lundensis supradictæ, dicto archiepiscopo sciente et non contradicente et contradicere ualente, ipse rex contra dictos occupatores manum regiam duxit erigendam, et mandauit archiepiscopo prædicto, ut sibi in manu armata ad suam et regni et ecclesiæ Lundensis predictæ iniuriam propulsandam <assisteret>. ♦ Qui quidem archiepiscopus tanquam suæ et regni ac Lundensis ecclesiæ ac propriæ iniuriæ affectator sibi subuenire contempsit, unde strages hominum, præda animalium et multa alia damna et iniuriæ ipsi domino regi ac regno, atque Lundensi ecclesiæ hactenus prouenerunt, et uenire timet in posterum et in futurum. ♦ <11> Item dicimus, quod cum olim præfectus Scaniæ et nonnulli alii fideles regis pro ipso domino nostro et regno Lerbeckshøy iuxta ciuitatem Lundensem existerent responsales, gen tes et familia dicti archiepiscopi et ecclesiæ Lundensis, coadunata turba hominum armatorum, cum armis et uexillo Lundensis ecclesiæ in præfatum præfectum, et fideles alios prædictos hostiliter irruerunt, prædicto archiepiscopo, præposito et capitulo Lundensi<bus> mandantibus, scientibus et non contradicentibus, ac contradicere ualentibus, et ratum habentibus, et prædictos aggressores recipientibus post prædicta in contemptum regis præiudicium et grauamen. ♦ <12> Item præfatus archiepiscopus ad iniquam iu<ris> ipsius domini regis et regni diminutionem aspirans per inductiones illicitas, regis seducendo fideles contra fidelitatem, in qua sibi tenetur ueniens, et ipsos uenire compellens, nobilem uirum dominum Petrum Ionesson fidelem suum, et nonnullos alios fideles regis uasallos ex excommunicationis sententia nisus est compellere, ut fidelitate a sua temeritate propria recedentes, ipsum recognoscerent dominum, ac eidem fidelitatis facerent iuramentum, in regis præiudicium et grauamen. ♦ <13> Item contra inhibitionem auctoritate apostolica, per uos dominum nuncium sibi, Lundensi ecclesiæ et capitulo factam et receptam, ne aliqua fortalicia in regno præter uoluntatem suam, præsenti pendente causa inter ipsum dominum regem et ipsos, de nouo construerent, nec aliqua reficere præsumerent, ac etiam contra mandatum per uos eadem auctoritate sibi factum et receptum, ut domino regi obedirent et intenderent, et consueta sibi seruitia et debita facerent, sicut prius, temere uenientes præter uoluntatem ipsius regis noua fortalicia construunt seu reficiunt, et prædictam obedientiam et intendimentum <et consueta seruitia et debita, que> sibi facerent contradicunt, in magnum sui et regni præiudicium et grauamen. ♦ <14> Item cum per ipsum regem præfatus archiepiscopus pluries uocatus, ut ad ipsum accederet, suum sibi consilium et auxilium in sui et regni necessitatibus impensurus, ac etiam per ipsum multoties iussus, ut cessaret uel emendaret ea, que contra ipsum uel alios iniuriose facere uidebatur, uel rationem, si quam haberet, proponeret coram ipso, prout ratione feudi, quod ab eo noscitur obtinere, ac etiam de regni consuetudine facere tenebatur, uocationibus huiusmodi obauditis, prædicta in contemptum regis et præiudicium fa- cere contempnebat. ♦ <15> Item dicimus, quod idem archiepiscopus felonias, contumelias, contumacias, et excessus in ipsum regem et regnum eius commisit, scientibus præposito et capitulo Lundensi<bus>, et non contradicentibus, ac contradicere ualentibus, et præbentibus consilium, auxilium et fauorem. ♦ <16> Item proponimus, quod archiepiscopus in minori officio constitutus, nempe dum esset præpositus Roschildensis, arcam regiam depositam in ecclesia Roschildensi, in qua quidem arca erant reposita sua et regni priuilegia, instrumenta et alia munimenta, diabolo instigante, confregit; et prædicta nichilominus asportauit; ea restituere et emendam facere recusauit. ♦ <17> Item dicimus, quod propter prædicta omnia sua bona temporalia, tam patrimonialia quam alia bona sua et ecclesiæ Lundensis, quæ in regno obtinere noscuntur, fuerunt et sunt auctoritate regia confiscata, quodque confiscationem huiusmodi executioni debitæ mandasset, ipsosque tanquam capitales inimicos et persecutores suos et regni publicos uitasset, nisi plena credulitate feruenter speraret per salubrem promissionem sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ, aliquid sibi et regno ualens ordinandum, cuius ordinationem paratus est in prædictis et aliis recipere et seruare, alioquin circa prædicta sibi in regno intendit proinde, quibus poter<i>t iustis modis. ♦ <18> Item proponimus et dicimus, quod prædictus archiepiscopus sine causa rationabili tenuit terras regias in Bleckingia, Lystria Willandsherrett, et Ørcken in Gydingeherit tribus annis et amplius indebite occupatas et fructus percepit indebite et iniuste. ♦ <19> Item prædictus archiepiscopus in Bleckingia syluam regiam succidi fecit furtim, ipso domino rege ignorante et inuito, in magnum suum præiudicium et grauamen. ♦ <20> Item dicimus, quod licet naues et quæque bona in ipsis inuenta, et pro derelictis habita ex naufragiis pro tempore contingentibus, in mari et littoribus regni sui ad ius et proprietatem domini nostri et regni pertinere noscuntur de consuetudine attenta a longe retroactis temporibus, et præscripta, nihilominus tamen præfatus archiepiscopus non inscius prædictas naues et bona frequenter occupat, et usurpat, ac hactenus occupauit, et etiam usurpauit, ipso rege inuito, in suum et regni magnum præiudicium et grauamen. ♦ <21> Igitur quia non decet præfatum archiepiscopum in tantum pontificalis modestiæ obliuisci, ut inhonestis lucris, quæstibus uel acquisitionibus anhelando uelit cum tanta sui <molestia> et iactura ditari, quibus tenetur consulere paterna prouisione, uos dominum nuncium attente requirimus et rogamus uobisque nihilominus supplicamus nomine domini nostri regis, quatinus præfatum archiepiscopum inducere dignemini et penes ipsum instare, ut fructus perceptos de ipsis prædictis et qui percipi inde potuerint tempore supradicto ac ligna prædicta, et naufragorum naues et dicta bona inde recepta domino nostro regi restituere, si extant, alioquin eorum æstimationem, quæ quattuor millia marcarum puri argenti æstimamus, item damna sibi data ex incisione prædicta, cum omni interesse suo resarcire, quæ sex millia marcarum puri <argenti> æstimamus, et de temerario ausu occupationis, incisionis et asportationis prædicte satisfacere sibi iure, prout fuerit rationis, æstimantes nihilominus iniurias domino nostro regi in casibus supradictis illatas, ratione dicte occupationis, incisionis et asportacionis triginta millia marcarum puri <argenti>. quodque a dicta occupatione et usurpatione dictorum bonorum naufragii prorsus abstineat in futurum, et sibi sine qualibet molestia et difficultate dimittat. ♦ <22> Item proponimus et dicimus, quod licet in multis ecclesiis in archiepiscopatu Lundensi ad ipsum dominum nostrum regem ius patronatus pertineat ab antiquo et ipso iure patronatus ipse dominus noster rex et progenitores sui usi fuerint hactenus inconcusse, nihilominus præfatus archiepiscopus prædictas aliis ecclesiis dicitur uniuisse, domino nostro rege ignorante et inscio, in suum præiudicium et grauamen. ♦ <23> Item cum multis ecclesiis archiepiscopatus Lundensis ius patronatus ad ipsum nostrum regem pertineat ab antiquo, et ipse dominus rex ipsis uacantibus personas idoneas eidem archiepiscopo præsentauerit ad easdem tempore competenti, idem archiepiscopus non solum dictas personas non admittere, sed alias instituere in ipsis ecclesiis attentauit, ipso domino rege ignorante et inuito. ♦ <24> Item cum celebratis episcoporum electionibus in ecclesiis cathedralibus regni ante confirmationem ipsorum consensus domini nostri regis peti consueuerit et haberi, præfatus tamen archiepiscopus, consensu regis non obtento, uenerabilem patrem dominum Io<h>annem episcopum Roschildensem confirmare præsumpsit in magnum contemptum suum, præiudicium et grauamen. ♦ Ideo uos dominum nuncium supradictum attente requirimus et rogamus, uobisque nihilominus supplicamus, ut eundem archiepiscopum inducere dignemini, et penes ipsum instare, quod unionem dictarum ecclesiarum uelit dissoluere et reuocare, dictasque ecclesias restituere in libertatem pristinam, et personas per ipsum dominum nostrum regem, ad præfatas ecclesias uacantes presentatas admittere, et in ipsis ecclesiis instituere, amotis quibuslibet detentoribus ab eisdem. quodque a simili episcoporum confirmatione rursus abstineat, sibique satisfaciat per sufficientem cautelam, ne iuri suo dicta confirmatio præiudicet in futurum. ♦ Acta fuerunt hoc presentibus domino Bernardo de Warnhola Appamiensi canonico, et socio dicti domini nuncii, Nicolao præposito de Morsøe canonico Ripensi, et Ermino præposito Arusiensi. ♦ Ego uero Bartholomeus Ortolani de Appamia auctoritate imperiali publicus notarius prædictis interfui, et ad requisitionem prædictorum procuratorum, et de mandato prædicti domini nuncii, de eisdem recepi et scripsi ea, quæ continentur in hanc publicam notionem.

8 Eodem die procuratores regis cf. nr. 47. 10 dicimus*] herefter i fragmentet sic nempe incipit processus uden tvivl, som Suhm siger, en afskrivers bemærkning. 44 regn<i>] regno Suhm, i Acta Proc. Lit. rettet til regni. – persecutoribus suis et regn<i,> proscriptis a regn<o,>] persecutoribus suis, et regno proscriptis, a regno Suhm. 22 inuad<er>ent] inuadent Suhm, i Acta Proc. Lit. rettet til inuaderent.

1 n<aui>um] nominum Suhm. 10 almude] dette ord var vanskeligt at læse i fragmentet, thi Suhm bemærker Hanc lectionem Almude debeo domino Foss, archivario regio. 14 <suam>] mgl. Suhm, tilf. i Acta Proc. Lit. 21 suffic<er>ent] sufficient Suhm, rettet i Acta Proc. Lit. til sufficerent. 24 <et>] mgl. Suhm, tilf. i Acta Proc. Lit.

9 reg<nu>m] regem Suhm, regnum Acta Proc. Lit. 26 (assisteret)] mgl. i fragmentet, foreslaaet af Suhm.

4 Lundensi<bus>] Lundensi Suhm, Lundensibus Acta Proc. Lit. 7 iu<ris>] fragmentet var her vanskeligt at læse. Suhm har ius men bemærker Lectionem ius debeo domino Foss og foreslaar selv rettelsen iuris. 22 intendimentum (et consueta seruitia et debita, que) sibi facerent] intendimentum et sibi facerent Suhm, som bemærker, at dette ikke giver nogen mening. Teksten maa rettes ved sammenligning med l. 20; saaledes ogsaa Acta Proc. Lit. 285 note.

3 Lundensi<bus>] Lundensi Suhm, Lundensibus Acta Proc. Lit. 14 suos] suos, Suhm. 18 poterci)t) poterat Suhm, rettet i Acta Proc. Lit. til poterit.

1 <molestia>] mgl. Suhm, tilf. i Acta Proc. Lit. 10 <argenti>] auri Suhm. 14 <argenti>] auri Suhm. 18 patronatus] patrocinatus Suhm, rettet i Acta Proc. Lit. til patronatus. 30 Io<h>annem] Ioannem, Suhm.

Samme Dag mødte Kongens befuldmægtigede op i Dekanens Hus i København, som Pavens Nuntius beboede, og forelagde Kongens Artikler imod Ærkebispen:

<1> For det første paastaar vi, at da Kongen i sin Tid, da han nærede fuld Tillid til fornævnte Ærkebiskop som sin tro Mand, sendte ham til Jylland for at udføre visse betydelige og vanskelige Hverv for ham og Riget, holdt Ærkebispen bortset fra de ham overdragne forskellige Hverv Forhandlinger og Møder i nævnte Egne med den berømmelige Kong Eriks Faders Drabsmænd, hans og Rigets Forfølgere, som fredløse var jaget fra Riget og af Kongen erklæret som hans og Rigets Ærkefjender, hvilket han ikke var uvidende om, og han støttede og begunstigede dem og tog imod dem til Foragt, Fare og Tynge for Kongen. <2> Fremdeles paastaar vi, at fornævnte Ærkebiskop, idet han støttede nedrige Anslag mod Kongen og Riget for at bringe ham og Riget til Fald og begunstigede hans fornævnte Fjender, raadede dem og forledte dem til fuldstændigt at slutte sig til Kongen og Hertugen af Norge, hans og Rigets aabenbare Ærkefjender, og sammen med disse at angribe ham og Riget. <3> Fremdeles paastaar vi, at da dette blev holdt fuldstændig hemmeligt for vor Herre Kongen og denne havde fuld Tillid til Ærkebispen, sendte han ham til Varö for at forhandle med Norges Konge om Fred og Enighed mellem vor Konge og Kongen af Norge, og under denne Forhandling forledte Ærkebispen nævnte Konge og opfordrede ham endog til — hvad der førte til den danske Konges og Rigets Fald og til Begunstigelse af de fornævnte Fjender — at han paa ingen Maade skulde slutte eller holde Fred med ham, især ikke under Udelukkelse af de ovennævnte Drabsmænd, men at han skulde angribe ham og Riget sammen med disse Drabsmænd, idet han lovede at støtte ham med Raad og Daad heri mod ham. <4> Fremdeles paastaar vi, at omtalte Konge og disse Drabsmænd med en Mængde Skibe og væbnede Mænd gjorde et fjendtligt Anfald mod vor Konge og Riget, hvorved det i mangfoldige Tilfælde kom til Mandefald, Røveri af Dyr og Plyndringer af Gods og anden Skade og Uret for vor Konge og hans Rige; dette vilde de ingenlunde have begaaet, dersom de ikke, som det forudskikkes, af Ærkebispen var bleven opfordret hertil. <5> Fremdeles paastaar vi, at da selve den Herre Kongen — efter at have indset, at fornævnte Konge af Norge havde rustet sig, sine Skibe og et stort Antal væbnede Mænd for sammen med de nævnte Drabsmænd at foretage ovennævnte Angreb i Overensstemmelse med nævnte Ærkebiskops Raad, saaledes som det er forudskikket — i Anledning af den i høj Grad store og vanskelige Sag om Forsvaret af hans Person og Riget mod de ovennævnte Fjender havde stævnet Ærkebispen, Bisperne og Rigets Baroner og ligeledes Almuen til Nyborg angaaende de ovennævnte Fjender, med Henblik paa hvilke disses Raad og Hjælp var overordentlig nyttige, banlyste Ærkebispen, mens Kongen var sammen med dem til Forhandling, pludselig og uden at iagttage den lovlige Fremgangsmaade til Kongens og Rigets Undergang og til Gunst for de ovennævnte Fjender hans tro Mand Aage Jonsen, som i særlig Grad stod ham og Riget bi i denne Sag, uden fornuftig Grund, ved hvilken Banlysning han i den Grad foruroligede og forvirrede Kongen og de andre til Mødet indkaldte, at de drog bort med uforrettet Sag til stor Ulykke, Skade og Tynge for ham. <6> Fremdeles paastaar vi, at da Kongen omsider efter at være bleven advaret og underrettet udskrev en almindelig Skat — idet han saavidt muligt vilde drage Omsorg for sig selv og Riget, da hans egne Midler ikke slog til, men han trængte til Raad og Bistand fra sine undergivne og Indbyggerne i Riget, hvem denne Sag vedrørte — hvilken Skat de undergivne og ovennævnte Indbyggere ansaa for nødvendig og fornuftmæssig begrundet og gavmildt tilstod ham, forbød fornævnte Ærkebiskop til Gavn for fornævnte Fjender og til Kongens og Rigets Undergang sine og Lundekirkens undergivne, som han vides at have af ham i Riget, at komme ham til Hjælp i denne Nød eller bidrage til ovennævnte Skat. <7> Fremdeles paastaar vi, at omtalte Ærkebiskop, da Kongen personligt med Vaabenmagt kom til Landsdelen Skaane for at tage Syn over og istandsætte Befæstningsværkerne og sætte Landet i Forsvarstilstand paa Grund af Fjendernes Angreb, som han forstod var i Nabolaget, og for at forsvare denne Landsdels Steder og Mænd mod dem, forbød sine ovennævnte undergivne at skaffe Kongen og hans Mænd Levnedsmidler eller andre nødvendige Ting ved Salg eller Laan eller paa anden Maade, idet han til stor Skade og Tynge for ham og Riget og til Gunst for fornævnte Fjender banlyste alle, der gav, fordrede, lod sig tilsige og solgte disse Ting til dem. <8> Fremdeles paastaar vi, at fordum, da Kongen af Norge og hans Broder Hertugen og hans salig Fader Herr Eriks Drabsmænd med en stor Mængde Skibe og væbnede Mænd gjorde et fjendtligt Indfald i hans Rige, paalagde han Ærkebispen, at han personligt og med sine Vasaller skulde komme ham til Hjælp i ovennævnte Nødssituation, men han viste sin Foragt ved trodsigt at undlade at komme og bringe Hjælp til Skade og Tynge for Kongen og Riget. <9> Fremdeles: skønt hans Riges Skiben er oprettet til hans og Rigets Forsvar mod Fjender, forbød ikke destomindre fornævnte Ærkebiskop sine Mænd i de Skiben, i hvilke han har Styre og Forsvar, at komme ham til Hjælp mod disse Angribere, og han underrettede dem og mange andre om, at han i denne Del af Landet havde paataget sig Forsvarskampen, og paa den Maade unddrog han Kongen Mulighed for Forsvar til hans og Rigets Undergang, til stor Skade og Tynge for ham og Riget. <10> Fremdeles paastaar vi, at, da fordum Grev Jakob med nogle af sine medskyldige, hans Faders Drabsmænd og hans og Rigets Ærkefjender, bemægtigede sig en Kirken i Lund tilhørende Grund, der kaldes Hunehals, som de endnu holder besat i Riget, og der byggede en Borg til stor Skade for ham og Riget og ovennævnte Kirke i Lund med nævnte Ærkebiskops Vidende og uden hans Modsigelse, skønt han kunde rejse Modsigelse, vilde Kongen rejse sin kongelige Magt imod dem, der havde besat (Hunehals), og han paalagde fornævnte Ærkebiskop, at han skulde bistaa ham med væbnet Magt for at afværge omtalte Uret mod ham og Riget og mod fornævnte Kirke i Lund. Men da Ærkebispen ivrigt higede efter at tilføje Kongen, Riget, Lundekirken og sig selv Fortræd, undslog han sig fuld af Foragt for at komme ham til Hjælp, hvorved der allerede hidtil er sket Mandefald, Røveri af Kvæg og megen anden Fortræd og Skade for den Herre Kongen og Riget og for Lundekirken, og han frygter, at der senere og i Fremtiden kan komme mere. <11> Fremdeles paastaar vi, at, da fordum Gælkeren i Skaane og adskillige andre af Kongens tro Mænd befandt sig paa Lerbækshøj ved Staden Lund paa Kongens og Rigets Vegne som Udsendinge, stormede nævnte Ærkebiskops og Lundekirkens Folk og undergivne i en samlet Skare af væbnede Mænd med Vaaben og med Lundekirkens Banner løs mod omtalte Gælker og de andre fornævnte tro Mænd paa Befaling af omtalte Ærkebiskop, Provst og Lunde Kapitel, med deres Vidende og uden deres Modsigelse, skønt de kunde rejse Modsigelse, og med deres Godkendelse, og idet de derefter beskyttede omtalte Angribere til Foragt, Skade og Tynge for Kongen. <12> Fremdeles arbejdede omtalte Ærke biskop, idet han søgte paa ubillig Maade at beskære den Herre Kongens og Rigets Ret ved ulovligt at bringe Kongens tro Mænd paa Afveje og forføre dem, svigtende den Troskab, som han skylder ham og tvingende dem til at svigte ham, paa at tvinge den velbyrdige Mand, Herr Peder Jonsen, hans tro Mand, og adskillige andre af Kongens tro Vasaller ved Banlysning til i Ubesindighed at opgive deres egen Troskabsed, anerkende ham som Herre og yde ham Troskabsed til Skade og Tynge for Kongen. <13> Fremdeles bygger eller genopbygger de — imod det af Eder, Herr Nuntius, med apostolisk Myndighed udstedte og af ham, Lundekirken og Kapitlet selv modtagne Forbud, at de ikke uden Kongens Samtykke under den paagaaende Strid mellem Herr Kongen og dem maatte driste sig til at bygge nye Fæstningsværker eller vove at genopbygge nogle, og ligeledes imod den af Eder med samme Myndighed overfor ham udstedte og af ham modtagne Befaling, at de skulde adlyde den Herre Konge, føje sig efter ham og vise ham de sædvanlige Tjenester og Pligter som tidligere — uden Kongens Samtykke nye Fæstningsværker og bestrider fornævnte Lydighed og Føjelighed og de sædvanlige Tjenester og Pligter, som de skulde yde Kongen, til Kongens og Rigets store Skade og Tynge. <14> Da fremdeles fornævnte Ærkebiskop ofte af selve Kongen var blevet stævnet til at indfinde sig hos ham for at give ham Raad og Hjælp i hans og Rigets Nød, og ligeledes mangfoldige Gange af ham havde faaet Befaling til at holde op med eller raade Bod paa det, som han syntes med Urette at gøre mod ham eller andre, eller til at fremsætte sine Grunde for ham, dersom han havde nogen, saaledes som han var forpligtet til i Kraft af det Len, som han vides at have af ham, og ligeledes efter Rigets Skik, undlod han til Foragt og Skade for Kongen at efterkomme disse Stævninger. <15> Fremdeles paastaar vi, at samme Ærkebiskop har begaaet (de omtalte) Lensbrud, Forhaanelser, Lydighedsnægtelser og Forbrydelser mod Kongen selv og hans Rige med Provstens og Lundekapitlets Vidende og uden deres Modsigelse, skønt de kunde rejse Modsigelse, og med deres Raad, Hjælp og Støtte. <16> Fremdeles erklærer vi, at Ærkebispen, da han beklædte et mindre Embede, nemlig da han var Provst i Roskilde, efter Djævelens Indskydelse opbrød den kongelige Kiste, der var henstillet i Roskilde Kirke, i hvilken Kiste Kongens og Rigets Privilegier, Dokumenter og andre skriftlige Beviser var opbevaret, og han bortførte det ovennævnte; at tilbagelevere dem og yde Bod herfor vægrede han sig ved. <17> Fremdeles paastaar vi, at paa Grund af ovenstaaende var og er alt hans time lige Gods baade hans private Ejendom og hans og Lundekirkens øvrige Gods, som de vides at have i Riget, bleven konfiskeret med kongelig Myndighed, og Kongen vilde have ladet denne Konfiskering behørigt fuldbyrde og vilde have undgaaet dem som sine og Rigets aabenlyse Ærkefjender og Forfølgere, hvis han ikke ivrigt i fuld Tillid haabede paa, at der i Henhold til den højhellige romerske Kirkes forstandige Løfte skulde anordnes noget til Gavn for ham og Riget; Kirkens Anordning om det fornævnte og om andet er han rede til at godkende og overholde; ellers tilstræber han i Riget med Hensyn til det fornævnte (at handle), som han maatte kunne paa retfærdig Maade. <18> Fremdeles erklærer og paastaar vi, at fornævnte Ærkebiskop uden fornuftig Grund i mere end tre Aar har holdt de kongelige Jorder i Blekinge, Lister, Villandsherred og Örken i Göngeherred uberettiget i sin Besiddelse og ubehørigt og uretmæssigt har oppebaaret Frugterne. <19> Fremdeles har omtalte Ærkebiskop tyvagtigt ladet Kongens Skov i Blekinge omhugge uden den Herre Kongens Vidende og Vilje til stor Skade og Tynge for ham. <20> Fremdeles paastaar vi, at skønt Skibe og Gods, som findes i dem og som hidrørende fra Skibbrud, der af og til finder Sted ved hans Riges Vande og Strande, anses for opgivet, vides at henhøre til den Herre Kongens og Rigets Ret og Ejendom ifølge en fra umindelige Tider overholdt og foreskreven Sædvane, beslaglægger og benytter omtalte Ærkebiskop i fuldt Kendskab hertil ikke destomindre dog hyppigt nævnte Skibe og Gods og har indtil nu beslaglagt og benyttet det mod Kongens Vilje og til hans og Rigets store Skade og Tynge. <21> Da det ikke sømmer sig for fornævnte Ærkebiskop i den Grad at glemme den Selvbeherskelse, der sømmer sig for en Biskop, saa at han higer efter at beriges ved uhæderlig Vinding, Fortjeneste og Erhvervelse til stor Fortræd og Skade for ham selv, hvilket han bør tage Hensyn til med en Faders Forudseenhed, opfordrer og beder vi indstændigt Eder, Herr Nuntius, og bønfalder Eder desuden i vor Herre Kongens Navn om, at I vil værdiges at bevæge omtalte Ærkebiskop til og indtrængende paalægge ham at tilbagelevere det oppebaarne Udbytte af det omtalte Gods, og hvad han kunde have oppehbaaret deraf i den ovenfor nævnte Tid, og til at tilbagegive den Herre Konge det omtalte Træ og de skibbrudnes Skibe og det nævnte Gods, som er taget derfra, dersom det endnu findes, ellers deres Værdi, som vi vurderer til 4000 Mark lødigt Sølv; fremdeles til at erstatte den ham tilføjede Skade ved fornævnte Skovhugst med al hans Interesse deri, hvad vi vurderer til 6000 Mark lødigt Sølv, og til at yde ham Oprejsning efter Loven, saaledes som det vil være rimeligt, for den forvovne Frækhed, der er udvist ved fornævnte Beslaglæggelse, Skovhugst og Fjernelse, idet vi vurderer den i ovennævnte Tilfælde den Herre Konge tilføjede Fornærmelse gennem Beslaglæggelsen, Skovhugsten og Fjernelsen til 30000 Mark lødigt Sølv, og at han i Fremtiden fulstændigt afholder sig fra nævnte Beslaglæggelse og Benyttelse af det nævnte skibbrudne Gods og overlader det til ham uden at volde nogensomhelst Besvær og Vanskelighed. <22> Fremdeles erklærer og paastaar vi, at skønt Patronatsretten til mange Kirker i Ærkebispestiftet Lund fra Arilds Tid tilhører den Herre Konge, og den Herre Konge og hans Forgængere indtil nu har benyttet sig af denne Patronatsret ubeskaaret, siges omtalte Ærkebiskop ikke destomindre at have forenet fornævnte Kirker med andre Kirker uden den Herre Konges Vidende og Vilje og til hans Skade og Tynge. <23> Fremdeles har Ærkebispen, skønt Patronatsretten til mange Kirker i Ærkebispestiftet Lund fra Arilds Tid tilhører Kongen, og den Herre Konge, naar de er ledige, til rette Tid har præsenteret samme Ærkebiskop egnede Personer til samme Kirker, ikke alene forsøgt at formene de nævnte Personer Adgang til Kirkerne, men han har ogsaa forsøgt at indsætte andre i disse Kirker uden den Herre Konges Vidende og Vilje. <24> Fremdeles plejer man, naar Bispevalg er bleven afholdt i Rigets Domkirker, inden deres Stadfæstelse at bede om og faa vor Herre Kongens Samtykke, men fornævnte Ærkebiskop har dristet sig til uden Kongens Samtykke at stadfæste den ærværdige Fader, Herr Jens, Biskop af Roskilde, til stor Ringeagt, Skade og Tynge for Kongen. Derfor opfordrer vi indstændigt Eder, ovennævnte Herr Nuntius, til og beder og ansøger Eder om, at I vil værdiges at bevæge samme Ærkebiskop til og indtrængende paalægge ham at opløse og tilbagekalde nævnte Kirkers Forening, gengive nævnte Kirker den tidligere Frihed og give de Personer, som af den Herre Konge bliver præsenteret til de omtalte ledige Kirker, Adgang til disse og indsætte dem i Kirkerne efter at have fjernet fra dem enhver, som nu besidder dem, og en anden Gang at afholde sig fra lignende Stadfæstelse af Bisper og yde ham tilstrækkelig Sikkerhed for, at hans Rettighed paa Grund af nævnte Bekræftelse ikke lider Skade i Fremtiden.

Dette er forhandlet i Nærværelse af Herr Bernard af Varnhola, Kannik i Pamiers og den nævnte Herr Nuntius' Fælle, Niels, Provst paa Mors og Kannik i Ribe, og Ermin, Provst i Aarhus. Og jeg, Bartholomæus Ortolani fra Pamiers, kejserligt autoriseret offentlig Notar, har overværet det for nævnte og har efter de fornævnte befuldmægtigedes Opfordring og efter fornævnte Herr Nuntius' Paabud om det samme, modtaget og skrevet det, som staar, i denne offentlige Form.