Tekst efter Suhms tryk i SRD. VI 357:
In nomine domini amen. ♦ Anno natiuitatis eiusdem mccxcix. die lunæ xiii introitus mensis iulii, pontificatus sanctissimi patris domini Bonifacii papæ octaui anno qu<in>to, discretis uiris domino <E>sgero Iuell Ripensi canonico, serenissimi principis domini Erici, dei gratia Danorum Sclauorumque regis illustris, procuratori, ex una parte, et Nicolao Buncheflo Roschildensi canonico procuratori uenerabilis patris in Christo domini Iohannis Lundensis archiepiscopi, Suetiæ primatis, ex parte altera, coram uenerabili uiro domino Isarno archipresbitero C<a>rcassonensi, domini papæ capellano et nuncio, personaliter constitutis, præfatus dominus Esgerus obtulit suæ procurationis literas, sigillo dicti domini regis cereo pendente sigillatas, ut prima facie apparebat his uerbis. ♦ Ericus dei gratia Danorum Sclauorumque rex (etcetera = nr. 46) ♦ Quibus literis receptis et lectis, idem dominus Isarnus præfatum Esgerum monuit eidemque mandauit, ut prædicto domino archiepiscopo satisfecerit nomine prædicti regis, prout eundem dominum regem monuerat, de pecuniarum summis, in quibus idem dominus rex præfato archiepiscopo erat per sedem apostolicam condemnatus. <e>t etiam articulis ex parte dicti domini archiepiscopi sibi traditis responderet et faceret, prout iustitia suaderet. ♦ Et ibidem dictus dominus Esgerus nomine dicti domini regis dictis articulis respondet in hunc modum. ♦ <1> Ad primum articulum dicit, quod non impedit neque perturbat, sed uult, quod personæ in dicto articulo contentæ ad iudicium archiepiscopi conuocentur, in casibus spectantibus ad eundem. ♦ <2> Ad secundum dicit, quod non præstat impedimentum, sed uult, quod archiepiscopus exerceat iurisdictionem sibi competentem in laycos in casibus spectantibus ad eundem. ♦ <3> Ad tertium dicit, quod non inhibebat nec inhiberi permittit, qua<n>t<um> in ipso esset, sine causa rationabili, quo minus dictus archiepiscopus possit de dicto regno extrahere bona sua. ♦ <4> Ad quartum dicit, quod contra honorem regni tendit, quia non decet, quod a consensu archiepiscopi dependeat regni moderatio. ♦ <5> Ad quintum dicit, quod uult, ut homines et familia Lundensis ecclesiæ illam libertatem habeant, quam habent in articulo prædicto. ♦ <6> Ad sextum, quod tendit ad dilapidationem bonorum et honoris regis et regni, quare, illum non concedit. ♦ <7> Ad septimum dicit, ut in superiori. ♦ <8> Ad octauum dicit ut ad proximum, <9> sic respondet ad nonum. ♦ <10> Ad decimum dicit, quod fiat prout fieri consueuit propter scandalum, quod posset inde sequi, si in prædictis fierent nouitates. ♦ <11> Ad undecimum, quod libertates realiter concessæ monasterliis et ecclesiis Lundensis diæcesis, ab ipso rege, uel prædecessoribus suis immobiles perseuerent, si rationabiles fuerint, et in detrimentum alicuius non redundant. ♦ <12> Ad duodecimum dicit, quod non uult, ut contenta in dicto articulo fiant, nec rationabilis causa subsit, et in casibus, ad laycos spectantibus, de consuetudine uel de iure. ♦ <13,14> Ad tertium decimum et quartumdecimum dicit, quod uult exequi contenta in ipsis, quatenus ad ipsum spectat, et sibi incumbit de consuetudine uel de iure. ♦ <15> Ad quintumdecimum dicit, quod non interest sua sed rectorum, quibus fecimus et faciemus iusticie complementum. ♦ <16> Ad sextumdecimum dicit, quod non interest archiepiscopo supradicto. ♦ <17> Ad septimumdecimum dicit ut in proximo. ♦ <18> Ad duodeuicesimum dicit, quod monasteria uel ecclesiæ uel ecclesiastice personæ ad contenta in ipsis articulis minime compellantur. ♦ <19> Ad sequentem dicit, si contra clericos est aliquid innouatum, totaliter emendentur, et ex<ac>tio fiat prout fieri consueuit. ♦ <20> Ad ultimum dicit, quod fiat, quod petitur in ipso, si constiterit de contentis in eodem. ♦ Item uolens satisfacere prædicto domino archiepiscopo de prædictis pecuniarum summis cessit in scriptis bonis et redditibus dicti domini regis eiusdem nomine in hæc uerba. ♦ Coram uobis uenerabili uiro domino Isarno archipresbitero Carcassonensi domini papæ capellano et nuncio executori ad infrascripta unico a sede apostolica deputato. protestatur et dicit Esgerus Iuell canonicus Ripensis, procurator serenissimi principis domini Erici, dei gratia Danorum Sclauorumque regis illustris, ipsum dominum regem non habere pecunias numeratas ad satisfaciendum domino Iohanni archiepiscopo et ecclesiæ Lundensi de pecuniarum summis, in quibus fuit eidem per sedem apostolicam condemnatus. attendentem tamen præfatum dominum regem uestra mandata et monita, imo uerius apostolica, per uos de satisfactione huiusmodi sibi facta, quatenus est sibi possibile, uelle per omnia adimplere, eiusdem domini regis nomine et mandato assignat eidem archiepiscopo et ecclesiæ Lundensi in præsenti, pro solutione et satisfactione prædicta, omnia <bona> sua immobilia et redditus dicti domini regis ubicunque sunt, et cuiuscunque qualitatis existant, et quocunque nomine censeantur, et eos sibi cedit in præsenti tam diu habendos, et tenendos, donec de dictis pecuniarum summis sit sibi plenarie satisfactum iuxta apostolicarum continentiam literarum, retenta tamen eidem domino regi decenti prouisione pro suis et regni necessitatibus supportandis in bonis et redditibus supradictis, prout ratio suadebit. ♦ Item si forte bona et redditus supradicti non sufficiant ad solutionem et satisfactionem huiusmodi faciendam, a<s>signat uobis domino executori <ad> prædicta loca et terras infrascriptas uendendas et distrahendas, et si non sufficerent, offert se paratum tot alia bona, loca, et terras ad id uobis assignare, et tradere, donec plenarie sufficiant ad prædicta. et de ipsorum pretio dicto archiepiscopo plene fuerit satisfactum, et dictis bonis cedit nomine quo supra, et ea uobis tradit in præsenti uendenda et distrahenda, personis non prohibitis in forma et casibus a iure permissis. ♦ Protestatur tamen, quod si dictæ bonorum traditioni, assignationi et cessioni obstat ipsorum bonorum qualitas, uel iuramentum, quod prædictus dominus. rex fecit de bonis regni non alienandis et honoribus conseruandis. quod dicta traditio assignatio et cessio pro infectis habeantur, nisi quatenus ipsum dominum regem iuris adstringit necessitas, et fieri possint licite et honeste. ♦ Item supplicat quatenus super petitis et supplicatis per dictum dominum regem Othoniæ coram uobis exhibitis, faciatis cum ea acceleratione, quam dicta petitio et supplicatio exigit, et iustitiæ complementum. ♦ Item bona prædicta sunt hæc, unum dominium ad ipsum dominum regem spectans decimæ partis Hialmesløff et sextæ in Scagnen, et sic in Hiørning tota possessio curie Hethe cum suis attinenciis. quinta pars possessionum in Keldorp, octaua pars in Fosburg. tota uilla forensis, quæ uocatur Noua Ciuitas in Morsø. decima pars in †Opoliost† et sic in Buseholm, et sic in Malnes. decima pars in Gronneburg, quinta pars in †Benestorp†, sexta pars in †Skus† et sic in †Lockthuart† et sic in Withug, et sic in Roma iuxta Wøthell, duodecima pars in Klippeløff, et sic in Handwith. uicesima pars in G<e>lting. uicesima pars tocius Utlandiæ. decima pars in Sotorp, et sic in Ha<l>sløff, decima pars in Croppe et sic in Nones, et decima parsin B<ry>tenes. ♦ Item supplicat, quatenus præcepta et ordinationes inter præfatum dominum regem ex parte una, et præfatum archiepiscopum, ex altera, per sedem apostolicam promulgata, quatenus pro ipso domino rege faciunt et promulgata noscuntur, dignemini executioni debitæ demandare, contradictores et rebelles per censuram ecclesiasticam compescendo. ♦ Item supplicat, quatenus prædicta satisfactione recepta, mandare dignemini præfato archiepiscopo et suffraganeis eius, et aliis ecclesiarum prælatis et rectoribus uniuersis, exemptis et non exemptis, ut diuina celebrent officia, et sacramenta administrent ecclesiastica, sicut prius. ♦ Item prædictis schedulis oblatis et lectis prædictus dominus nuncius respondit procuratori prædicto domini regis, et mandauit, ut declararet eidem præcepta et ordinationes per sedem apostolicam promulgata pro ipso domino rege, et eis declaratis, paratus erat ea execution<i> mandare, prout iustitia suaderet. ♦ Iterum respondit eidem procuratori, quod facta satisfactione domino archiepiscopo supradicto paratus erat mandare suffraganeis suis, et aliis ecclesiarum prælatis et rectoribus uniuersis, exemptis et non exemptis, ut diuina celebrent officia et ecclesiastica administrent sacramenta, quatenus ad ipsum spectat, iuxta apostolicarum continentiam literarum. ♦ Quibus peractis, prædictus procurator dicti domini archiepiscopi petiit copiam prædictorum et diem ad deliberandum super ipsis, quod fuit sibi concessum. ♦ Et dictus dominus nuncius assignauit eidem uolenti et recipienti diem mercurii xv mensis iulii proxime sequentem, ad respondendum et faciendum circa præmissa, ut fuerit rationis in domo domini decani apud Haffnis post dormitionem. ♦ Acta fuerunt hæc in domo domini decani apud Haffnis præsentibus reuerendo patre in Christo domino Gisicone episcopo Otthoniensi, domino Bernardo de Varnhola Appa<m>iensi canonico, Nicolao præposito de Morsø Ripensi canonico, Iohanne Tott Roschildensi canonico, testibus ad hoc uocatis et rogatis, et me Bartholomeo Ortulani de Appamia imperiali auctoritate publico notario, qui prædictis interfui et ad instantiam et requisitionem dictarum partium et de mandato prædicti domini nuncii predicta scripsi, et in hanc publicam notionem redegi. ♦ Post hæc uero dictus dominus Isarnus uoluit et mandauit, quod in præsentibus actis, ego notarius infrascriptus ibidem insererem quandam pergameni schedulam tenorem, qui sequitur continentem. ♦ Nos uero Isarnus prædictus, omnia supradicta in scriptis redigi fecimus, per notarium nostrum, nomine et auctoritate sedis apostolicæ, cuius ordinationi et moderationi submittimus nos et processum nostrum ad corrigendum et emendandum, prout dictæ sedi uidebitur expedire: ♦ Preter hæc asserimus et etiam profitemur, quod dictus dominus archiepiscopus literas per sedem apostolicam nobis missas, super executione, ordinatione, et sententiæ promulgatæ jure partium prædictarum, quarum tenor superius est insertus, nobis tradidit ac etiam presentauit apud Lubecam anno domini mccxcviii penultimo die augusti, pontificatus s<anctissimi> domini patris Bonifacii papæ VIII anno iv. ♦ In cuius rei testimonium præsentibus actis sigillum nostrum duximus a<p>ponendum.
9 qu<in>to] quarto Suhm. – <E>sgero] Asgvero Suhm. 14 C(ayrcassonensi] Corcassonensi Suhm. 15 Esgerus] Esgverus Suhm. 19 Esgerum] Esgverum Suhm. 22 <e>t] ut Suhm. 24 Esgerus] Esgverus Suhm. 31 qua<n)t(um>] quatenus Suhm.
8 nonum)] et decimum i fragmentet, men bør, som Suhm bemærker, slettes. 24 ex<ac>tio] executio Suhm.
8 <bona>] mgl. Suhm. 15 a<s>signat] adsignat Suhm. 16 <ad>] mgl. Suhm.
5 G<e>lting] Golting Suhm. 6 Ha<l>sløff] Hasløff Suhm, men cf. Dipl. 2. rk. III nr. 139 og 170. 7 B<ry>tenes] Bittenes Suhm. 19 execution<i>] executione Suhm. 32 Appa<m>iensi] Apparniensi Suhm.
16 s<anct>issimi] serenissimi Suhm. 18 a<p>ponendum] adponendum Suhm.
25: cf. nr. 44.
27: cf. nr. 4.
14: henvisning til den del af procesakterne, som nu er tabt i deres fuldstændighed og kun kendes gennem Bartholins omtale, cf. Dipl. Dan. 2. rk. IV nr. 329 og Kirkeh. Saml. 4. rk. III 298 note 2.
I Herrens Navn, Amen. I Aaret efter Herrens Fødsel 1299 Mandag den 13. i Juli Maaneds første Halvdel, i 5. Aar af den hellige Herre Pave Bonifacius 8.s Pontifikat var paa den ene Side den gode Mand, Herr Esger Jul, Kannik i Ribe og befuldmægtiget for den ædle Fyrste, Herr Erik, af Guds Naade de Danskes og Venders berømmelige Konge og paa den anden Side Niels Bunkeflo, Kannik i Roskilde og befuldmægtiget for den ærværdige Fader i Kristus, Herr Jens, Ærkebiskop af Lund og Sveriges Primas, personlig mødt frem for den ærværdige Mand, Herr Isarn, Ærkepræst i Carcassonne, Herr Pavens Kapellan og Nuntius, og omtalte Herr Esger overrakte sin skriftlige Fuldmagt, der var beseglet med den Herre Kongens Vokssegl, som man saa ved første Blik, og indeholdende disse Ord: Erik, af Guds Naade de Danskes og Venders Konge (o.s.v. = Nr. 46). Efter at denne skriftlige Fuldmagt var godkendt og læst op, formanede samme Herr Isarn omtalte Esger og paalagde ham, at han paa fornævnte Konges Vegne skulde yde fornævnte Ærkebiskop en Skadeserstatning, saaledes som han havde formanet samme Herre Konge til, svarende til de Pengesummer, som samme Herre Konge af det apostoliske Sæde var bleven dømt til at yde omtalte Ærkebiskop, og ligeledes skulde han svare paa de Artikler, som var bleven overgivet ham fra Ærkebispens Side og handle i Overensstemmelse med, hvad Retten krævede. Og sammesteds besvarede nævnte Herr Esger i Kongens Navn de nævnte Artikler paa denne Maade. <1> Til den første Artikel siger han, at han ikke hindrer og forstyrrer ham, men at det er hans Vilje, at de i nævnte Artikel omtalte Personer skal kunne stævnes for Ærkebispens Domstol i de Sager, som hører under ham. <2> Til den anden siger han, at han ikke lægger Hindringer i Vejen, men at det er hans Vilje, at Ærkebispen skal udøve den ham tilkommende Domsmyndighed over Lægfolk i Sager, som hører under ham. <3> Til den tredje siger han, at han ikke uden rimelig Grund forbød eller tillader — saavidt det beroede paa ham — at det forbydes nævnte Ærkebiskop at udføre sit Gods af nævnte Rige. <4> Til den fjerde siger han, at det strider mod Rigets Ære, da det ikke sømmer sig, at Rigets Styre afhænger af Ærkebispens Samtykke. <5> Til den femte siger han, at han vil, at Lundekirkens Mænd og undergivne skal have den Frihed, som de har i fornævnte Artikel. <6> Til den sjette siger han, at det fører til Svækkelse af Kongens og Rigets Gods og af hans Ære, hvorfor han ikke tilsteder det. <7> Til den syvende siger han som i den ovenforstaaende. <8> Til den ottende siger han som til den foregaaende. <9> Det samme svarer han til den niende. <10> Til den tiende siger han, at dermed skal forholdes, som der plejer at forholdes, paa Grund af den Forargelse, som kunde opstaa, hvis der skete Ændringer i det fornævnte. <11> Til den ellevte (svarer han), at Friheder, som virkeligt er tilstaaet Klostre og Kirker i Lunde Stift af denne Konge eller af hans Forgængere, skal forblive urokkede, dersom de er fornuftige og ikke fører til nogens Skade. <12> Til den tolvte siger han, at det ikke er hans Vilje, at det i Artiklen omtalte skal finde Sted, heller ikke er der rimelig Grund herfor, og i Sager, som vedrører Lægmænd (skal der forholdes) i Overensstemmelse med Sædvane og Ret. <13 og 14> Til den trettende og fjortende siger han, at han vil udføre, hvad der indeholdes i disse, for saa vidt det hører under ham og det tilkommer ham efter Sædvane og Ret. (<15> Til den femtende siger han, at det ikke paahviler ham, men (Rettens) Ledere, ved hvilke vi har opfyldt og vil opfylde Rettens Tarv. <16> Til den sekstende siger han, at det ikke vedkommer ovennævnte Ærkebiskop. <17> Til den syttende siger han, som i den foregaaende. <18> Til den attende siger han, at Klostre eller gejstlige Personer ingenlunde tvinges til det, som omtales i denne Artikel. <19> Til den følgende siger han, dersom noget nyt er indført mod gejstlige Personer, skal de fuldstændigt befris herfor, og Oppebørslen skal finde Sted, saaledes som den plejer at finde Sted. <20> Til den sidste siger han, at det skal ske, som der forlanges i denne Artikel, dersom det forholder sig rigtigt, hvad der staar i samme.
Fremdeles vil han yde fornævnte Herr Ærkebiskop Erstatning svarende til fornævnte Pengesummer, og han afstod til ham nævnte Herr Konges Gods og Indtægter i sammes Navn ved et Skrift af denne Ordlyd: Overfor Eder, ærværdige Herr Isarn, Ærkepræst i Carcassonne, Herr Pavens Kapellan og Nuntius, beskikket af det apostoliske Sæde som eneste Eksekutor med Hensyn til nedenstaaende, erklærer og siger Esger Jul, Kannik i Ribe og befuldmægtiget for den ædle Fyrste, Herr Erik, af Guds Naade de Danskes og Venders berømmelige Konge, at Kongen ikke har rede Penge til at yde Herr Jens, Ærkebiskop af Lund, og Kirken i Lund Erstatning svarende til de Pengesummer, som han af det apostoliske Sæde var bleven idømt at udrede til ham; at omtalte Herre Konge af Hensyn til Eders, i Virkeligheden apostoliske Befaling og Formaning, som af Eder er rettet til ham om Skadeserstatningen, dog, saavidt det er ham muligt, vil opfylde alt, og derfor straks overdrager i samme Konges Navn og paa hans Befaling til samme Ærkebiskop og til Kirken i Lund som Betaling og Erstatning alt den nævnte Konges urørlige Gods og Indtægter, overalt hvor de findes, ligegyldigt af hvilken Art de er, og med hvilket Navn de betegnes, og han afstaar dem straks til ham, at have og beholde, indtil der er ydet fuld Skadeserstatning med Hensyn til de omtalte Pengesummer i Overensstemmelse med Indholdet af det apostoliske Brev, idet han dog forbeholder for samme Herre Konge en tilbørlig Indkomst til Opretholdelse af hans og Rigets nødvendige Behov af ovennævnte Gods og Indtægter, saaledes som Fornuften vil fordre det. Fremdeles: hvis Godset og de ovennævnte Indtægter muligvis ikke er tilstrækkelige til Betaling og Ydelse af denne Skadeserstatning, overdrager han Eder Herr Eksekutor i fornævnte Øjemed efterskrevne Steder og Jorder til Salg og Afhændelse, og dersom de ikke skulde være tilstrækkelige, erklærer han sig rede til at overdrage og overgive Eder med dette Formaal saa meget andet Gods, Steder og Jorder, at det er fuldt tilstrækkeligt til fornævnte Formaal, og at nævnte Ærkebiskop har faaet fuld Erstatning i deres Værdi, og det nævnte Gods afstaar han paa samme Maade som ovenfor, og han overgiver dem straks til Eder at sælge og afhænde til Personer, som ikke ved Forbud er udelukkede, og i den Form og i de Tilfælde, som er tilladt efter Loven. Han erklærer dog, at dersom Arten af dette Gods eller den Ed, som fornævnte Herre Konge har aflagt om ikke at afhænde Rigets Gods og om at bevare dets Ære, staar hindrende i Vejen for Overgivelsen, Overdragelsen, og Afstaaelsen af nævnte Gods, skal nævnte Overgivelse, Overdragelse og Afstaaelse regnes for ugjort, undtagen forsaavidt som en retlig Nødvendighed binder den Herre Konge, og det lovligt og ærligt kan finde Sted. Fremdeles ansøger han om, at I med Hensyn til de Krav og Ansøgninger, som af den nævnte Herre Konge er fremsat for Eder i Odense, handler med den Hurtighed, som nævnte Krav og Ansøgning og Rettens Tarv kræver. Fremdeles er det fornævnte Gods følgende: En Ejendomsret tilkommende den Herre Konge, til den tiende Part af Hjermeslev og den sjette Part af Skagen og paa samme Maade i Hjørring; hele Besiddelsen af Gaarden Hede med hele dens Tilliggende; den femte Del af Besiddelserne i Kellerup, den ottende Del i Vosborg; hele Købingen, som kaldes Nykøbing paa Mors, den tiende Del i *Opoliost og det samme i Boeslum og det samme paa Mols; den tiende Del i Grønborg, den femte Del i *Benestorp, den sjette Del i *Skus og det samme i *Lockthuart og det samme i Vitved og det samme i Rom ved Vejle, den tolvte Del i Kliplev og det samme i Hanved, den tyvende Del i Gelting, den tyvende Del af Utland, den tiende Del af Søderup og det samme i Alslev, den tiende Del i Kropp og det samme i Nonæs og den tiende Del i Brøns. Fremdeles ansøger han om, at I vil værdiges paa behørig Maade at skride til Udførelse af de af det apostoliske Sæde udstedte Bestemmelser og Forordninger mellem omtalte Herre Konge paa den ene og omtalte Ærkebiskop paa den anden Side, for saa vidt de er til Fordel for og vides at være udstedt for den Herre Konge, idet I tvinger dem, der siger imod og er oprørske, med Kirkens Ban. Fremdeles ansøger han om, at I efter at have modtaget fornævnte Skadeserstatning, vil værdiges at paalægge omtalte Ærkebiskop og hans Lydbisper og andre kirkelige Prælater og alle Sognepræster, eximerede og ikke-eximerede, at de skal holde Gudstjeneste og forvalte de kirkelige Sakramenter som tidligere.
Fremdeles: efter at fornævnte Sedler var overrakt og læst op, svarede fornævnte Herr Nuntius den Herre Konges fornævnte befuldmægtigede og paalagde ham, at han skulde meddele samme de Bestemmelser og Fordringer, der var udstedte af det apostoliske Sæde for den Herre Konge, og naar han havde meddelt dem, var han rede til at overgive dem til Ekseku tion, saaledes som Retten krævede. Endvidere svarede han samme befuldmægtigede, at han, naar der var bleven ydet ovennævnte Ærkebiskop Skadeserstatning, var rede til at paalægge hans Lydbisper og andre kirkelige Prælater og alle Sognepræster, eximerede og ikke-eximerede, at de skulde holde Gudstjeneste og forvalte de kirkelige Sakramenter, for saa vidt det staar til ham, efter de pavelige Breves Indhold. Efter at dette var forhandlet til Ende, bad den nævnte Herr Ærkebiskops befuldmægtigede om en Afskrift af det fornævnte og om Frist til at overveje det, hvilket blev ham tilstaaet. Og nævnte Herr Nuntius fastsatte for samme med hans Vilje og Samtykke førstkommende Onsdag den 15. Juli om Morgenen, i Huset hos Herr Dekanen i København, til at svare og handle med Hensyn til det fornævnte, som det maatte være fornuftigt. Dette blev forhandlet i Huset hos Herr Dekanen i København i Nærværelse af den ærværdige Fader i Kristus Herr Gisike, Biskop af Odense, Herr Bernhard af Varnhola, Kannik i Pamiers, Niels, Provst paa Mors, Kannik i Ribe, Jens Thott, Kannik i Roskilde, hvilke var stævnet og anmodet om at være Vidner til det, og i Nærværelse af mig, Bartholomæus Ortolani fra Pamiers, kejserligt autoriseret offentlig Notar, som overværede det fornævnte, og som efter Opfordring og Bøn fra begge Parter, og efter fornævnte Herr Nuntius' Befaling har skrevet fornævnte og givet det denne offentlige Form. Men efter dette erklærede nævnte Herr Isarn som sin Vilje og befalede, at i disse Akter skulde jeg nedenfornævnte Notar sammesteds indføje en Pergamentsseddel af Indhold, som følger: Vi Isarn har ladet alt det ovenforstaaende skriftligt affatte ved vor Notar i det apostoliske Sædes Navn og med dets Myndighed, og vi henskyder os og vor Fremgangsmaade under dets Bestemmelse og Afgørelse til Berigtigelse og Forbedring, saaledes som det maa synes dette Sæde gavnligt. Desuden forsikrer og erklærer vi ligeledes, at nævnte Herr Ærkebiskop har overgivet og forevist os i Lübeck i det Herrens Aar 1298 den næstsidste Dag i August i det 4. Aar af den hellige Fader Pave Bonifacius 8.s Pontifikat det Brev, der var sendt til os af det apostoliske Sæde angaaende Eksekution, (den trufne) Bestemmelse og den offentliggjorte Domskendelse imellem fornævnte Parter, hvis Ordlyd tidligere er indført. Til Vidnesbyrd herom har vi ladet vort Segl hænge under dette Aktstykke.
Cf. nr. 45.