Coram uobis reuerendo patre domino Io<h>anne tituli sanctorum Marcellini et Petri presbytero cardinali auditore ad informacionem recipiendam in negocio infrascripto a domino nostro summo pontifice deputato, et per <u>os eidem domino pape significat procurator uenerabilis patris domini Io<h>annis Lundensis archiepiscopi Suecie primatis. non per modum libelli sed simplicis narracionis, nisi quantum et prout petitorum inferius qualitas et natura ex iuris necessitate requirit, dicti domini pape et uestrum quatinus ad uos pertinet officium implorando, et in causa que olim uertebatur in curia Romana inter dictum archiepiscopum ex parte una et magnificum uirum dominum Ericum regem Dacie illustrem, seu eius procuratorem ex altera super eius capcione et incarceracione bonorum immobilium et mobilium spoliacione et uiolenta occupacione eiusdem domini archiepiscopi et ecclesie Lundensis, ac insuper dampnis et iniuriis atrocibus enormibus uiolentis eidem domino archiepiscopo et ecclesie sue et suis illatis et irrogatis per dictum dominum regem seu alios eius nomine, ips<o> ratum habente. ♦ Prefatus dominus noster summus pontifex cause meritis plane cognitis et discussis contra ipsum regem seu eius procuratorem eius nomine diffinitiuam sentenciam promulgauit, predictum regem seu eius procuratorem eius nomine et per eum ipsum regem eidem domino archiepiscopo et Lundensi ecclesie in xlix millibus marcarum puri argenti ad pondus Lundense tam pro spoliacione dampnis et interesse quam pro iniuriis et uiolenciis sentencialiter condempnando. ♦ Ac insuper in eadem sentencia ordinauit ac districte precepit idem dominus papa quod dictus rex et successores ipsius prefato domino archiepiscopo et cuilibet successorum suorum sicut deceret catholicos principes intenderent et eos deuota reuerencia prosequerentur. ac eorum et Lundensis ecclesie iura et libertates <ecclesiasticas> illibata seruarent, ita quod idem archiepiscopus et eius successores regia potestate suffulti in eodem regno plena securitate gaudere ualerent, et omnia que ad eos pertinent libere exercere. ♦ Adiecit insuper in eadem sentencia quod interdictum ecclesiasticum cui subiectum erat regnum Dacie propter capcionem archiepiscopi supradicti auctoritate constitucionis in prouinciali concilio edite, et tam per dominum Alexandrum papam IV quam per dominum papam qui nunc est, specialiter confirmate. qua cauetur quod si aliquando archiepiscopum uel episcopum dicti regni intra metas ipsius regni uiolenter capi contingeret,rege Dacie hoc mandante seu eciam conniuente,ipso facto regnum ipsum interdicto ecclesiastico subiaceret quo<d> usque ad satisfaccionem condignam inuiolabiliter obseruaretur. ♦ Quod si dictum regnum alias et aliter interdictum non esset in ipsum regnum propter predictum excessum interdicti sentenciam promulgaret usque ad satisfaccionem plenariam dicto archiepiscopo et eius ecclesie pro premissis omnibus faciendam. ♦ Uoluit insuper et in dicta sentencia ordinauit, idem papa quod dictus dominus archiepiscopus et ei adherentes non impedirentur quo minus bona sua tam in auro quam in argento et aliis quibuscunque rebus consistencia, libere de dicto regno possent extrahere, alioquin regnum ipsum si forsan interdictum predictum fuisset relaxatum ab hoc ipso facto interdicto ecclesiastico subiaceret. ♦ Mandauit insuper quod omnes qui dictum dominum archiepiscopum et Iacobum quondam Lundensem prepositum ceperunt et captos detinuerunt, nec non et illi qui ad hoc auxilium fauorem uel consilium prebuerunt, excommunicati publice denunciarentur donec sufficientem emendam prestitissent et absolucionis beneficium per sedem apostolicam mererentur obtinere, prout hec omnia et plura alia in predicta domini nostri pape sentencia plenius continentur. ♦ Uerum cum prefatus dominus noster papa discretum uirum magis- trum Ysarnum archipresbiterum Carcassonensem capellanum suum ad dictum regnum tam pro pace inter predictos regem et archiepiscopum reformanda si partes se co<a>ptare uellent ad eam, quam pro dicta sentencia et contentis in ea execucioni debite demandandis specialiter destinasset, predictus rex multocies canonice monitus et humiliter requisitus, nec paci modo debito et decenti se coaptare uoluit, nec in aliqua sui parte prefate sentencie efficaciter parere curauit, nec dicto archiepiscopo et ecclesie sue satisfacere uoluit de summis predictis in quibus fuerat condempnatus. ♦ Propter quod cum eidem executori post multas moniciones et requisiciones eidem regi factas per executorem predictum constaret, et notorium esset et est, prefatum regem non habere mobilia sufficiencia ad execucionem dicte sentencie et satisfaccionem dictarum xlix millium marcarum et quod in toto regno Dacie non possunt inueniri emptores bonorum immobilium seu reddituum dicti regis, presertim usque <satisfac>cionem predictam, ipso eciam rege post aliquas delusorias oblaciones et maliciose factas ab ipso expresse dicente, se bona mobilia pro satisfaccione predictorum in quibus condempnatus fuerat non habere, et tandem bona immobilia et redditus suos ipsi executori exponente ut in illis dictam exequeretur sentenciam prout sibi expediens uideretur. i<d>em executor mandando prefatam sentenciam execucioni summaria cause cognicione premissa, tres partes ciuitatis Lundensis cum tribus partibus monete quas ibidem dictus dominus rex habebat et percipiebat, et quicquid iuris habebat in insula Borenholm, nec non et uillas, oppida, castra, curias, parrochias, nundinas et alia bona omnia que dictus rex tenebat et possidebat per se uel alium uel alios in dicta Lundensi diocesi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis, fructibus, redditibus, et aliis obuencionibus et pertinentibus uniuersis cum pleno dominio, excepta dumtaxat Hallandia eidem domino archiepiscopo legitime assignanda decreuit, ac assignauit et tradidit insolutum pro totali summa predicta libere et perpetuo possidenda. ♦ Et alias processit idem executor prout in processu suo eius sigillo sigillato plenius est insertum quibus execucioni, assignacioni et tradicioni insolutum et processui, prefatus rex et sui minus debite se opponunt et uiolenter restiterunt et resistunt, et paci cum predicto archiepiscopo ut premissum est, se coaptare non curans, nec ipsi <archi>episcopo loqui uoluit nec ips<um> admittere ad loquendum. ♦ Securitatem eciam in regno ipsi prestare noluit, nec eciam in ecclesia sua aut bonis eius, nisi ad tempus modicum seu trium mensium morar<i> permisit, quod tempus diu est transactum. ♦ Quin immo idem rex occasione dicte sentencie prouocatus et execucionis ipsius prefatum dominum archiepiscopum omnesque sibi adherentes et adherere uolentes eciam clericos a regno Dacie debanniuit, dictosque adherentes et omnibus bonis mundanis et ecclesiasticis spoliauit ac publice inhibuit et proclamari fecit quod nullus ultra dictum tempus ad ipsum dominum archiepiscopum accederet aut litteras uel nuncios mitteret uel aliquid portaret eidem, aut ei presta<re>t auxilium consilium uel fauorem sub pena capitis et bonorum. ♦ Propter quod coactus dictus dominus archiepiscopus et in necessitatis articulo positus in quadam Borenholm insula, in quodam suo castro necessario se recepit, in quo moratur quasi obsessus hominum regis suffragio et solacio destitutus, ad ecclesiam suam non audens accedere propter timorem et minas regis et suorum. ♦ Idem quoque rex libertatem ecclesiasticam impugnauit multipliciter nec eam seruat nec seruari permittit, nec dominum archiepiscopum et suos permisit nec permittit libere uti bonis suis. ♦ Dictus eciam rex post recessum dicti domini Ysarni accumulans mala malis mille marcas argenti quas miserat dictus dominus archiepiscopus ad nundinas quasdam Schanør, pro necessariis sibi emendis et dcc marcas Scaniensis monete quas habuit dictus dominus archiepiscopus per suum procuratorem nomine ipsius archiepiscopi in ecclesia uille <Aos> depositas ex prefata ecclesia uiolenter rapuit, seu per suos satellites uiolenter et scienter rapi et auferri fecit a pluribus nunciis dicti archiepiscopi eius nomine portantibus et publice tenentibus et ducentibus illam pecuniam eiusdem domini archiepiscopi rapuit seu rapinam et ablacionem illarum nomine suo factam ratam habuit, ac eciam omnia bona immobilia et redditus archiepiscopi et ecclesie Lundensis capi et occupari per suos precepit et fecit et occupata tenuit, fructusque percepit seu percipi fecit per annum in apostolice sedis ac domini pape contemptum et ipsius archiepiscopi et Lundensis ecclesie maximum detrimentum ex occasione predictorum processuum et sentencie indignatus. ♦ Quare petit dictus procurator assignacionem insolutum dacionem et tradicionem ac processus alios per dictum executorum factos et habitos ratos et gratos haberi et auctoritate apostolica confirmari. ♦ Petit insuper fructus obuenciones et redditus bonorum dicti archiepiscopi et ecclesie Lundensis unius anni, quos dictus rex uel alius eius nomine uel mandato <eo> ratum habente, habuit et percepit si existant, aut si non existant, estimacionem eorum que est quattuor millia marcarum argenti puri. ♦ Petit insuper mille marcas argenti et dcc marcas monete Scaniensis predictas sibi uiolenter ablatas seu eius procuratoribus eius nomine possidentibus a dicto domino rege sibi restitui, cum pena legitima, et bona sua, ecclesie sue et suorum et redditus liberari et reddi. ♦ Petit eciam procurator predictus omnia predicta commissa et inhibiciones ipsius regis et dampna et impedimenta reuocari et in pristinum statum reduci et supradicto archiepiscopo et sibi adherentibus plenam securitatem prestari a rege et suis, ut in regno Dacie possint secure morari et uti libere bonis suis, ac ipsum regem compelli ad obseruacionem sentencie supradicte et cont<ent>orum in ea, et eam in a[dherentes] sue parti execucioni debite efficacibus et congruis remediis demandari, et inhiberi ipsi regi ne premissa inhibiciones, dampna impedimenta et grauamina de cetero attemptare presumat sub excommunicacionis sentencia quam ipso facto incurrat, cum obstinate sue malicie proteruitas hoc requirat. ♦ Item cum dictus rex sentenciam supradictam, nec non et excommunicacionis et interdicti sentencias per dictum executorem apostolica auctoritate latas in eum et Christophorum eius fratrem et quosdam alios male- factores et regnum Dacie uilipendat et uilipend<a>nt per biennium et ultra supplicat ut dicte sentencie per loca et regna circumuicina munirentur, ac eciam contra eum seculare brachium inuocetur, principum uidelicet et poten<ci>um in partibus sancte matris ecclesie deuotorum, ut sic rex et excommunicati predicti maiori rubore suffusi et timore permoti ad sancte matris ecclesie gremium redire compellantur. ♦ Et hoc petit et supplicat eo iure et modo quibus melius potest cum dampnis interesse, et expensis factis, que et quas estimat mille marcas argenti puri et protestatur de faciendis usque ad finem cause saluo iure etcetera.
5 Io<h>anne] Ioanne Gl. kgl. Saml. 4o 2575, Ioanni Langebeks Dipl. 7 (uyos] nos Gl. kgl. Saml. 4 2515 og Langebeks Dipl., rettet i Acta Proc. Lit. til uos. 8 Io<h>annis] Ioannis Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl. 10 natura] nostra Gl. kgl. Saml. 4o 2515, i Langebeks Dipl. af Suhm rettet til natura. 18 irrogatis] Langebeks Dipl., interrogatis Gl. kgl. Saml. 4o 25175. 19 ips<o>] ipsum Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl., rettet i Acta Proc. Lit. til ipso. 24 tam) iam Gl. kgl. Saml. 4o 2515, i Langebeks Dipl. af Suhm rettet til tam. – I margen i Gl. kgl. Saml. 4o 2515 tilf. Effectus sentencie contra regem late.
1 (ecclesiasticas)] ac ecclesiam Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl., men cf. Dipl. Dan. 2 .rk. IV nr. 278 p. 2301. 30. 8 si aliquando] mgl. Gl. kgl. Saml. 4o 2515, tilf. af Suhm i Langebeks Dipl. 141 quo<d>y usque] quousque Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl. 12–14 condignam .... satisfactionem] mgl. Gl. kgl. Saml. 4o 2515, tilf. af Suhm i Langebeks Dipl. efter det gamle fragment. 17 quo minus] aaben plads i Gl. kgl. Saml. 4o 2515, tilf. af Suhm i Langebeks Dipl. 18 auro) mgl. Gl. kgl. Saml. 4o 2515. 19 regnum] regem Gl. kgl. Saml. 4o 2515, i Langebeks Dipl. af Suhm rettet til regnum efter det gamle fragment. 23 uel) et Gl. kgl. Saml. 4o 2515, i Langebeks Dipl. rettet til uel.
3 co<a>ptare] cooptare Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl., i Acta Proc. Lit. rettet til coaptare. – ad eam] Gl. kgl. Saml. 4 2515, i Langebeks Dipl. af Suhm ændret til ordinacioni. – contentis in ea] Gl. kgl. Saml. 4o 2515, i Langebeks Dipl. af Suhm ændret til rerum in illa. 4 demandandis] Gl. kgl. Saml. 4o i Langebeks Dipl. af Suhm ændret til demandande. 14 <satisfac>cionem] estimacionem GI. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl. 18 i<d>em] Item Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl. 24 quicquid] Suhm bemærker herefter i Langebeks Dipl.: Hic defectus est in antiquo exemplari. 27 insolutum] Gl. kgl. Saml. 4o 2515, i Langebeks Dipl. af Suhm ændret til in solutionem.
2 insolutum] Luædorphs hdskr. havde ifølge Suhm in solidum. – minus debite] indebite Langebeks Dipl. 3 restiterunt] institerunt Langebeks Dipl. 4 (archiyepiscopo] episcopo Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl. 5 ips<um)>] ipsi Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl., i Acta Proc. Lit. rettet til ipsum. 7 morar<i>] morare Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl., i Acta Proc. Lit. rettet til morari. 14 presta<re>t] prestat Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl., i Acta Proc. Lit. rettet til prestaret. 16 Borenholm] mgl. i Gl. kgl. Saml. 4o 2515, tilf. i margen. 26 <Aos>y] mgl. Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl., men cf. nr. 66.
13 <eo> ratum] curatum Gl. kgl. Saml. 4o 25175 og Langebeks Dipl., i Acta Proc. Lit. rettet til eo ratum. 20 impedimenta)] ad impedimenta Langebeks Dipl. 23 contCentyorum] contrariorum Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl., i Acta Proc. Lit. rettet til contentorum. 24 a[dherentes] a ... Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl., udfyldt i Acta Proc. Lit.
1 regnum] regem Gl. kgl. Saml. 4o 2515. – uilipend<a>nt] uilipendent Gl. kgl. Saml. 4o 2575 og Langebeks Dipl., i Acta Proc Lit. rettet til uilipendant. 3 uidelicet] ut Langebeks Dipl. – poten(ciyum] potentum Gl. kgl. Saml. 4o 2515 og Langebeks Dipl.
21: Dipl. Dan. 2. rk. IV nr. 278.
6: Dipl. Dan. 2. rk. I nr. 176. 7: Dipl. Dan. 2. rk. I nr. 237. 8: Dipl. Dan. 2. rk. IV nr. 307.
1: Dipl. Dan. V nr. 47.
I Nærværelse af Eder, ærværdige Fader, Herr Johannes, Kardinalpræst til S. Marcellino e Pietro, af hans Hellighed Paven beskikket som Undersøgelsesdommer for at modtage Oplysninger i det nedenfor fremstillede Anliggende — og gennem Eder for den Herre Pave — afgiver den befuldmægtigede for den ærværdige Fader, Herr Jens, Ærkebiskop af Lund og Sveriges Primas, Beretning, ikke i Form af Klageskrift, men i enkel, fortællende Form — kun saa meget, og saaledes som Anklagepunkternes Beskaffenhed og Art nedenfor forlanger det efter Rettens Krav — idet han anraaber hans Hellighed Pavens og Eders Embede, saavidt det ligger til Eder, der af den nævnte Herre Pave er beskikket som Undersøgelsesdommer for at modtage Oplysninger i det nedenfor fremstillede Anliggende, nemlig i Sagen, som fordum førtes ved Kurien i Rom mellem nævnte Ærkebiskop paa den ene og den stormægtige Mand, Herr Erik, Danmarks berømmelige Konge eller hans befuldmægtigede paa den anden Side i Anledning af hans Tilfangetagelse og Indespærring, Ranet og den voldelige Beslaglæggelse af samme Herr Ærkebiskops og Lundekirkens urørlige og rørlige Gods og ydermere i Anledning af de Skader og de grusomme, uhyrlige og voldsomme Overgreb, som er tilføjet og paaført samme Herr Ærkebiskop og hans Kirke og Tilhængere gennem den nævnte Herre Konge eller gennem andre i hans Navn med hans Godkendelse. Vor omtalte Herre Pave udstedte, efter at have lært Sagens Momenter fuldstændigt at kende og gennemgaaet dem, sin Slut dom mod Kongen eller hans befuldmægtigede i hans Navn, idet han formelig idømte Kongen eller hans befuldmægtigede i hans Navn og gennem denne selve Kongen, saavel for Ranet, Skaderne og Tabet som for Overgreb og Vold, 49000 Mark lødigt Sølv efter lundensisk Vægt til den Herre Ærkebiskop og til Lundekirken. Og ydermere bestemte samme Herre Pave i samme Dom og paabød strengt, at nævnte Konge og hans Efterfølgere skulde agte den ovenfor omtalte Herr Ærkebiskop og enhver af hans Efterfølgere, saaledes som det sømmer sig for rettroende Fyrster, og omfatte dem med from Ærbødighed og uformindsket overholde deres og Lundekirkens Rettigheder og kirkelige Friheder, saaledes at samme Ærkebiskop og hans Efterfølgere støttet af Kongens Magt kunde glæde sig ved fuld Sikkerhed i samme Rige og frit udøve alt, hvad der tilkommer dem. Han tilføjede yderligere i samme Dom, at det kirkelige Interdikt, som Kongeriget Danmark var underkastet paa Grund af ovennævnte Ærkebiskops Fængsling i Kraft af den Forordning, der blev udstedt paa Provinskonciliet og særligt bekræftet af saavel den Herre Pave Alexander 4. som af den nuværende Pave, i hvilken Forordning fastsættes, at hvis det engang skulde hænde, at en Ærkebiskop eller Biskop i nævnte Rige blev fængslet med Magt indenfor nævnte Kongeriges Grænser paa Kongens Befaling eller saaledes, at han ser gennem Fingre dermed, skulde Kongeriget med det samme være underkastet Interdikt, som ubrydeligt skulde overholdes indtil der gives tilbørlig Oprejsning. Hvis nævnte Kongerige ikke (allerede) var under det ene eller andet Interdikt, lyste han Interdikt over Kongeriget paa Grund af fornævnte Forbrydelse, indtil fuldstændig Oprejsning var ydet nævnte Ærkebiskop for alt det fornævnte. Ydermere var det samme Paves Vilje, og han anordnede i nævnte Dom, at nævnte Herr Ærkebiskop og hans Tilhængere ikke maatte hindres i frit at føre deres Gods, saavel i Guld som i Sølv og hvilkesomhelst andre Genstande, ud af nævnte Kongerige, i modsat Fald skulde, hvis det fornævnte Interdikt maaske var hævet, Kongeriget ved denne Handling være underkastet Interdikt. Han paalagde ydermere, at alle, som har taget nævnte Herr Ærkebiskop og Jakob, forhenværende Provst i Lund, tilfange og holdt dem fængslet, samt de, som hertil har ydet Hjælp, Bistand eller Raad, skulde offentligt erklæres for banlyste, indtil de havde ydet tilstrækkelig Bod og fortjent det apostoliske Sædes Absolution, saaledes som alt dette og meget mere fyldigere indeholdes i vor Herre Pavens Dom. Men da vor omtalte Herre Pave specielt havde udsendt den gode Mand Magister Isarn, Ærkepræst i Car cassonne, sin Kapellan, til nævnte Kongerige, saavel for at genoprette Freden mellem fornævnte Konge og Ærkebispen, dersom Parterne vilde enes om den, som for paa tilbørlig Maade at bringe nævnte Dom og dens Indhold til Udførelse, vilde fornævnte Konge, skønt gentagne Gange formanet paa kanonisk Vis og ydmygt opfordret dertil, hverken antage Freden paa skyldig og passende Vis, ej heller sørgede han for virksomt at adlyde den fornævnte Dom, og ej heller vilde han paa noget Punkt yde som Erstatning til nævnte Ærkebiskop og hans Kirke den Sum Penge, som han var bleven idømt. Af denne Grund, da det efter mange Formaninger og Krav, som blev anført overfor samme Konge, stod klart for samme Eksekutor, var og er notorisk, at omtalte Konge ikke havde tilstrækkeligt Løsøre til Opfyldelsen af nævnte Dom og til Skadeserstatningen paa de nævnte 49000 Mark, og fordi Købere til det faste Gods eller nævnte Konges Indtægter ikke kunde findes i Kongeriget, særlig ikke (til et Beløb svarende) til fornævnte Skadeserstatning, og da Kongen efter nogle Tilbud, der paa Skrømt og med List var fremsat fra hans Side, udtrykkeligt erklærede, at han ikke havde rørligt Gods til den Skadeserstatning, som han var bleven idømt til de fornævnte, og da han omsider selv udlagde sit faste Gods og sine Indtægter til Eksekutoren, for at han kunde fuldbyrde nævnte Dom med dem, saaledes som det maatte synes ham bedst, iværksatte samme Eksekutor efter en forudgaaende summarisk Undersøgelse af Sagen Fuldbyrdelsen af fornævnte Dom og besluttede paa lovlig Vis at overdrage tre Fjerdedele af Staden Lund med tre Fjerdedele af Mønten, som nævnte Herre Konge sammesteds havde og oppebar, og hvad han af Rettigheder havde paa Øen Bornholm, samt Landsbyer, Byer, Borge, Gaarde, Sogne, Markeder og alt andet Gods, som nævnte Konge sad inde med og besad selv eller gennem en anden eller andre i nævnte Lunde Stift med alle deres Rettigheder og Tilbehør, Frugter, Afgifter og andre Oppebørsler og alt Tilbehør med den fulde Herlighedsret, Halland dog undtaget, til den Herre Ærkebiskop og overdrog og overgav det til ham at besidde frit og til evig Tid som Betaling for fornævnte Totalsum. Og iøvrigt gik samme Eksekutor frem, saaledes som det udførligere er indeholdt i hans Procesakt, beseglet med hans Segl, hvilken Eksekution, Overdragelse og Overladelse som Betaling og Procesakt omtalte Konge og hans Tilhængere utilbørligt sætter sig imod og med Vold gjorde og gør Modstand imod, og idet han, som det er forudskikket, ikke brød sig om at enes med fornævnte Ærkebiskop om Fred, vilde han hverken tale med Ærkebispen eller tillade ham at tale. Og Lejde vilde han ikke yde ham i Kongeriget, ej heller tillod han ham at opholde sig i sin Kirke eller paa hans Gods undtagen for en ringe Tid eller tre Maaneder, hvilken Tid forlængst er udløbet. Ja, Kongen jog endog, tirret som Følge af nævnte Dom og Eksekution, Ærkebispen og alle hans Tilhængere og dem, som vilde slutte sig til ham, selv gejstlige, i Landflygtighed fra Danmarks Rige og berøvede nævnte Tilhængere alt verdsligt og gejstligt Gods og lod offentlig forbyde og lyse, at ingen efter nævnte Tid maatte drage til den Herre Ærkebiskop, skikke ham Brev eller Bud, føre noget til ham eller yde ham Hjælp, Raad eller Bistand under Trusel om Dødsstraf og Ejendoms Fortabelse. Tvunget derved og stillet under Nødens Tvang trak nævnte Herr Ærkebiskop sig tilbage til sin Borg paa Øen Bornholm, hvor han opholder sig som en belejret, berøvet Støtte og Trøst fra Kongens Mænd, idet han ikke har vovet at begive sig til sin Kirke af Frygt og paa Grund af Kongens og hans Tilhængeres Trusler. Og samme Konge har bekæmpet Kirkens Frihed i mangfoldige Tilfælde, og han overholder den ikke og tillader ikke, at den overholdes, og han har ikke tilladt og tillader ikke, at den Herre Ærkebiskop og hans Tilhængere frit bruger deres Gods. Ligeledes røvede omtalte Konge efter Herr Isarns Afrejse — idet han hobede Misgerning paa Misgerning — eller lod gennem sine Drabanter med Magt og med sit Vidende røve og borttage 1000 Mark Sølv, som nævnte Herr Ærkebiskop havde sendt til et Marked i Skanør for at indkøbe nødvendige Ting til sig, og fra Åhus Kirke lod Kongen med Vold fjerne 700 Mark i skaansk Mønt, som nævnte Herr Ærkebiskop i sit Navn gennem sin befuldmægtigede havde henlagt i fornævnte Kirke; han røvede fra flere af nævnte Ærkebiskops Bude, som i hans Navn overbragte og offentligt havde og medførte Ærkebispens Penge, eller ogsaa godkendte han Rovet og Bortførelsen af Pengene, udført i hans Navn, og ligeledes befalede og lod han opbragt af Raseri i Anledning af fornævnte Proces og af Dommen, gennem sine Mænd tage og beslaglægge alt Ærkebispens og Lundekirkens Gods løst og fast og holdt det beslaglagt, og han oppebar eller lod oppebære Frugterne gennem et Aar til Ringeagt for det apostoliske Sæde og den Herre Pave og til allerstørste Skade for Ærkebispen og Lundekirken. Derfor beder nævnte befuldmægtigede om, at Overdragelsen, Ydelsen i Betalings Sted, Overgivelsen og andre Proceshandlinger, som er gjort og foretaget af nævnte Eksekutor, godkendes og bekræftes med apostolisk Autoritet. Han fordrer ydermere Frugterne, Oppebørslerne og Indtægterne af nævnte Ærkebiskops og Lundekirkens Gods for et Aar, som nævnte Konge eller andre i hans Navn eller paa hans Befaling med hans Godkendelse hidtil har haft og oppebaaret, dersom de eksisterer, eller, hvis de ikke eksisterer, deres Vurderingssum, som er 4000 Mark rent Sølv. Han fordrer fremdeles, at 1000 Mark Sølv og 700 Mark i skaansk Mønt, som af nævnte Konge med Magt er bleven frataget ham eller hans befuldmægtigede, som sad inde med dem i hans Navn, tilbageleveres ham med Bøde efter Loven, og at hans, hans Kirkes og hans Tilhængeres Gods og Indtægter frigives og gives tilbage. Ligeledes fordrer fornævnte befuldmægtigede, at alt det omtalte, som er sket, og Kongens Forbud saavel som Skaderne og Hindringerne tilbagekaldes og den tidligere Tilstand genoprettes, og at fuldt Lejde ydes ovennævnte Ærkebiskop og hans Tilhængere af Kongen og hans Mænd, saa at de i Sikkerhed kan opholde sig i Kongeriget Danmark og frit bruge deres Gods, og at Kongen tvinges til at overholde ovennævnte Dom og dens Indhold, og at den med virkningsfulde og passende Midler iværksættes gennem Tilhængere af hans Parti, og at det maa forbydes Kongen fremtidig at driste sig til at forsøge (at genindføre) de forudskikkede Forbud, Skader, Hindringer og Tynger, under Trusel om Banlysningsstraf, som han ved at gøre dette af sig selv skal paadrage sig, da hans frække, forstokkede Ondskab kræver dette. Fremdeles ansøger han om, at ovennævnte Dom samt Banlysnings- og Interdiktdommene, udstedt af nævnte Eksekutor i Kraft af den apostoliske Myndighed over nævnte Konge og hans Broder Kristoffer og nogle andre Misgerningsmænd og over Kongeriget Danmark — da Kongen ringeagter disse Domme og har ringeagtet dem i to Aar og mere — sikres (ved Indgriben) fra Steder og Riger i Nabolaget, og at ligeledes den verdslige Arm, nemlig Fyrster og mægtige Mænd i disse Egne, som er den hellige Moderkirke hengivne, paakaldes mod ham, for at Kongen og de fornævnte banlyste saaledes, bedækket af Skam og bevæget af Frygt, kan tvinges til at vende tilbage til den hellige Moderkirkes Skød. Og dette fordrer og ansøger han om med den Ret og paa den Maade, som han bedst kan, tillige med (Godtgørelse for) Skader, Rentetab og afholdte Udgifter, hvilke han vurderer til 1000 Mark Sølv, og han erklærer, at han med Hensyn til, hvad der er at foretage, indtil Sagens Slutning under Forbehold af Retten til ogsaavidere.
Dette klageskrift placeres af Bartholin i hans Annales efter klagen fra kapitlet i Lund 1299 15. september, cf. nr. 66; i Acta Proc. Lit. l. l. sættes det til 1299 mense octobri, sikkert paa grundlag af Bartholins datering. Ogsaa Suhm er af den opfattelse, at det »uden tvivl« var fra aaret 1299, SRD. VI 328 note i. Da der imidlertid i den endelige dom 1302 23. februar udtrykkeligt siges, at paven efter at have modtaget kongens appel overdrog kardinalen Johannes at lede undersøgelsen, og da appellen først er udstedt 1299 5. november, cf. nr. 78, kan klageskriftet tidligst være fra aar 1300, saaledes ogsaa Helveg, Den danske Kirkes Historie indtil Reformationen I 705.
Ærkebiskoppens prokurator navngives ikke i aktstykket, men af dommen 1302 23. februar fremgaar det, at det var Niels Akkersen, cf. nr. 177.