forrige næste

In nomine domini amen/ ♦ Ad perpetuam rei memoriam/ omnibus presens scriptum cernentibus . . magister . . marschalcus terre. in Velyn. Wittenstene. Wenden. Segewolden. Perona. Lealen. et in Aschraden . . commendatores. necnon. in Jerwia. Transpalen. Wenden. Sackele. et in Carchus . . aduocati/ uniuersi quoque fratres hospitalis sancte Marie/ Jerusolimitane domus Theutonici per Lyuoniam constituti/ salutem in eo qui est omnium uera salus/ ♦ Ueritatis est uerbum/ omne regnum in se diuisum desolabitur et in se unitum roboratur/ ♦ Hinc est quod nos dicti . . magister et fratres attendentes in medio nationum peruersarum positi infidelium scilicet Ruthenorum/ et paganorum Lethowinorum/ necnon ceterorum christiane fidei emulorum/ nos et nostra crebro infestancium/ propria non posse subsistere uirtute/ cura anxia et sollicitudine non modica ne huiusmodi nouella plantacio fidei per tam assiduam infestationem dictorum hostium penitus subuertatur/ confederationem/ pacem/ concordiam/ amiciciam/ et colligationem in perpetuum inuiolabiliter duraturas ob presidium salutare huius patrie/ Lyuonie uidelicet et Estonie/ cum uenerabilibus patribus . . episcopis/ capitulis/ necnon uniuersis uasallis/ ecclesiarum/ Tharbatensis et Øsiliensis/ et honestis uiris uniuersis uasallis incliti principis domini . . regis Dacie in Estonia constitutis fecimus super hiis hinc inde fide prestita manuali sollempniter in hunc modum/ ♦ <1> In primis quia dominus . . rex gloriosus dictos suos uasallos alienerat a corona quod de iure non potuit/ cum utr<o>rumque eorum paterna successione ac originali essentia eidem corone Dacie fuerint atque sint a paganismo hereditarie ut annexi/ cum eisdem uasallis sicut dictum est/ ipsisque et nobis in hiis omnibus adherentibus simili ac mutuo prehabito federe constricti sumus/ quod et tali uiolentie eis ex hoc illate una cum ipsis prout hactenus restitimus et si neccesse fuerit ammodo resistemus/ nequaquam permittentes unanimiter utrobique/ quod prefati uasalli ab ipsa corona Dacie quomodolibet exstirpentur/ ♦ <2> Quicumque igitur intus aut exterius in breui seu longinquo/ de ipsius corone Dacie foro eos niteretur eliminare/ cum neminem preter hanc coronam gestantem/ habere uelint dominantem eis/ sicuti nec tenentur/ obligati sumus communi manu eisdem uassallis fide media ipsos adiuuando/ quod numquam a corona uidelicet Dacie aliquatenus separentur/ tali presumptori nos partes predicte pro nostris uiribus resistemus/ sique racione rei geste in hac causa in breui quispiam seu longinquo ultionis intentione nos partes turbare contenderet quoquomodo/ similiter et illius peruersitati obstabimus adinuicem posse nostro/ nec unio sic rite ac racionabiliter inter nos partes facta et fidetenus ut pretactum est firmata per quemquam aliqualiter infringetur/ presumptori autem huiusmodi si quis fuerit tenebimur mutuis subsidiis obuiare/ ♦ <3> De hoc equidem quod commissum est in castris munitionibus siue terris aut forte postmodum committendum modo aliquali nulla nostrarum partium per se omnino presumet uel attemptabit inire specialem compositionem singulariter nisi aliarum partium predictarum consilio mediante/ ♦ <4> Item quod secundum ueterem consuetudinem antiquitus habitam infra fluuios/ Dvnam/ et Narwiam/ nos et ipsi iuxta posse nostrum mutuo parte coadiuuabimus in utraque/ hoc sane adiecto quod si quis homicidium perpetrauit/ de unius partis nostre terra fugiens ad terram alterius in ea pacem secundum eandem antiquam consuetudinem obtinebit/ ♦ <5> Ceterum quod uenerabilem patrem/ dominum . . Rigensem archiepiscopum qui pro tempore fuerit/ uenerabiles patres/ domini . . Tharbatensis . . et Øsiliensis/ ecclesiarum episcopis nos magister fratres/ ac uasalli prenotati adire debemus ipsum amicabiliter ac intime monituri/ quam primum ipsius copiam habere poterimus personalem/ quatenus huic nostre unioni inspirante domino ob communem utilitatem tocius orthodoxe fidei sic concepte dignetur nobis contra inpugnatores seu emulos nostros quoscumque firmiter adherere/ hoc tamen suo arbitrio duximus libere committendum quicquid facere decreuerit in subsequentibus et premissis/ ♦ Si uero ciuitates opida/ uel alius quispiam/ seu quicumque inter Narwiam et Dunam constituti ab huius unione se subtraxerint uel eidem contrauenerint quoquomodo/ talem uel tales utique uelud hostem publicum coniuncta manu nostris uiribus mutuis persequemur/ donec una nobiscum prefate adhereat unioni/♦ <6>Preterea quicumque cuiuscumque eciam condicionis status aut persone qui contra nos dominum extraneum seu dominium alienum introducere conaretur talem presumptorem donec ab iniquo suo proposito resipiscat nos partes hostiliter nostris uiribus perstringemus/ ♦ <7> Porro si aliqui quicumque eciam/ et singulariter ciues Rigenses specialem unionem et pacem cum Lethowinis paganis/ uel Ruthenis/ facere presumpserint et hucusque seruatam soluere denegarent/ et unioni nostre utriusque partis adherere/ monendi sunt tales nobis dictis partibus fideliter ut assistant/ quod si refutauerint in ipsos tamquam hostes publicos communi robore insurgemus/ ♦ <8> Preterea si discordia uel dissentio iam sit/ aut forsan in posterum oritura inter nos dictos . . magistrum et fratres ex una parte/ ciuesque Rigenses prefatos ex altera/ uenerabilis dominus . . episcopus Tharbatensis una cum uenerabilibus uiris/ dominis . . Dvnemvndensis et . . Valkenanensis monasteriorum abbatibus/ cum tribus aliis prelatis/ quos dictus dominus . . Tharbatensis sibi associauerit in hac parte/ adiunctis insuper eis duodecim militibus ex parte dictorum uasallorum regis conuenient de meritis cause huiusmodi sollicite cognituri/ quam si pro parte nostra dictorum fratrum repererint forsitan esse iustam et ab alia parte fortassis iniquam monebunt dictos ciues Rigenses/ ut ab hac sua iniquitate penitus desistant/ alioquin dictarum ecclesiarum . . episcopi/ capitula/ et vasalli/ necnon uasalli regis prelibati/ nos fratres iuuabunt posse suo ciues ipsos usque ad satisfactionem congruam compellendo/ uerum ex aduerso si partem ciuium cognouerint fore iustam/ nostrorum uero scilicet fratrum causam fortassis iniustam/ firmato hoc per dictos cognitores sub eorum singulorum et omnium sacramento stabunt in pace dicti Tharbatensis et uasalli regis tamquam persone communes nulli nostrorum litigancium consilium uel auxilium conferendo/ ♦ <9> Insuper si inter dictos/ Tharbatensem/ Øsiliensem/ nos . . magistrum et fratres necnon uasallos regis predictos communiter uel diuisim ex una parte/ ac Ruthenos ex altera super limitacione terre uel alia causa/ disceptatio aliqua non numquam sit emergens/ ex tunc tres boni uiri de dyocesi Rigensi/ tres quoque de dicta parte Øsiliensi/ si illorum copia haberi poterit comode personalis/ sex uero de parte Tharbatensi/ sex de nostra parte scilicet fratrum/ et sex dictorum regis uasallorum qui a suo rege Dacie inpheudati sint conuenient ad locum competen- tem pro disceptatione hac fideliter sopienda/ qui cognitores si iudicauerint aliquam partium nostrarum iustam litem forsitan fouere/ et ipsi Rutheni econtra dinoscantur iniusti/ et ammoniti a sua iniuria recusauerint supersedere quomodolibet uel cessare/ ex tunc nos relique partes contra dictos Ruthenos quousque resipuerint alteri parti/ nostre consorti hostiliter pro nostris uiribus assurgemus/ uerum si prehabiti cognitores partem Ruthenorum forte sensuerint fore iustam/ et partem oppositam iniustam/ quecumque pars hoc affirmauerit suo iuramento neutram litigancium partem predictorum aliquatenus adiuuabit/ ♦ <10> Inter nos eciam partes si orta sit discordia uel forte quod absit in posterum oritura/ sex de Tharbatensi sex de Øsiliensi/ ecclesiis/ sex de nostris scilicet fratribus/ necnon sex de uasallis regis Dacie conuenient ad eandem amicabiliter sopiendam/ qui si fortassis nichilum profecerint/ nos communiter talem rebellem ad habendam concordiam percellemus/ hoc nichilominus interposito quod nulla pars nostri reliqua inconsulta contra dictos Ruthenos iniuste bellum inchoabit/ que uero pars superegerit ab alia parte nullum penitus auxilium consequetur/ ♦ <11> Hec autem omnia et singula inter nos partes fiebant in nullum reuerendi patris et domini . . archiepiscopi Rigensis et sue ecclesie preiudicium sub partium nostrarum quarumlibet fidei sacramento/ ♦ <12> Item inter nos fratres ex una parte et dictos uassallos ex altera est compromissum/ si iidem uasalli regis singulariter habuerint nostri necessarios pro aliqua dissentione orta uel forsan oritura sedanda/ nos cum uocati fuerimus ueniemus/ ♦ <13> Demum ex parte nostra dictorum uidelicet . . magistri . . marschalci . . commendatorum . . et aduocatorum. si quem de medio tolli aut ab officio absolui contigerit/ de Lyuonia in Velyn/ infra sex ebdomadas/ et de Estonia in Wittenstene infra quatuor ebdomadas dictis uasallis postquam ammoniti fuerimus per ipsos/ nouus illi subrogatus comparebit omnia et singula precedencia promissurus/ ♦ In quorum omnium testimonium/ nos dicti . . magister/ marschalcus/ commendatores et aduocati presentibus litteris sigilla nostra ad perpetuum robur duximus apponenda/ ♦ Datum anno domini. millesimo. tricentesimo. quarto. in die Mathie/ apostoli.

6.. =Godefridus. – ..=Cono. 12..=Godefridus. 20..=–Theodorico et Conrado. 22..=– Erici. 24..=–Ericus. 25 utr(oyrumque] utrarumque A.

22 .. =Theodericus. – .. =Conradus.

10 .. = Godefridum. 11 ..=Theodericus. 12 ,. = Liberto. – .. =Dithmaro. 13 .. – Theodoricus. 26..–Godefridum.

23 .. =Godefridi. – .. =Cononis.

I Herrens Navn Amen. Til evig Ihukommelse af Sagen. (Gotfred), Ordensmester, (Kuno), Marsk, Komturerne i Fellin, Weissenstein, Wenden, Segewald, Perona, Leal og i Aschraden, og Fogederne i Järvamaa, Transpalen, Wenden, Araküla-Saku og i Karkus, tilligemed alle Brødre af den tyske Mariaorden i Livland, til alle, der ser dette Brev, Hilsen med ham, som er alles sande Frelse.

Det er et sandt Ord, at ethvert Rige, der splittes, lægges øde, medens det styrkes ved at være samlet. Herfor er det, at vi nævnte (Gotfred), Ordensmester, og Brødre — i Betragtning af, at vi, der er sat midt imellem slette Folk, nemlig vantro Russere og hedenske Lithauere og andre Fjender af den kristne Tro, ikke ved vor egen Tapperhed kan holde Stand imod dem, der hyppigt angriber os og vort Land — grebet af Ængstelse og i ikke ringe Bekymring for, at denne Troens ny Plante ved saa vedvarende Angreb af de nævnte Fjender fuldstændig skal tilintetgøres, med de ærværdige Fædre Bisperne (Didrik) og (Konrad), Kapitlerne og alle Vasaller under Kirkerne i Dorpat og Øsel, og med de gode Mænd, alle den navnkundige Fyrstes Herr Erik Kongen af Danmarks i Estland bosatte Vasaller har oprettet Forbund, Fred, Enighed, Venskab og Forbindelse, der ukrænkeligt skal vare evigt til Værn og Frelse for dette Land, nemlig Livland og Estland, idet der herom fra begge Sider højtideligt blev givet Løfte med Haandslag, af følgende Indhold. <1> For det første: Da den glorrige Konge Herr Erik søgte at skille sine Vasaller fra Kronen, hvad han ikke kunde med Rette, eftersom de ved den for begge Parter gældende fædrene Arvefølge og fra deres første Oprindelse har været og er som arveligt forbundet med samme Danmarks Krone fra Hedenskabets Tid, har vi som sagt forbundet os med samme Vasaller ved et lige og gensidigt Forbund, idet de selv og vi giver vort Samtykke til alle disse Ting, fordi vi, ligesom vi hidindtil sammen med dem har gjort Modstand mod en saadan Vold, paaført dem som Følge af dette Forhold, ogsaa i Fremtiden, hvis det bliver nødvendigt, vil gøre Modstand, og vi fra alle Sider er enige om ingenlunde at ville tillade, at fornævnte Vasaller paa nogen som helst Maade skal rykkes bort fra Danmarks Krone. <2> Hvis nogen, det være sig inden for eller uden for Landet, om kort eller om lang Tid, skulde søge at fjerne dem fra Danmarks Krones Omraade, har vi — da de ikke vil have nogen anden til at herske over sig end Kronens Bærer, hvad de heller ikke er skyldige — med samlet Haand forpligtet os til paa vores Tro at hjælpe samme Vasaller til, at de aldrig paa nogen Maade skal skilles fra Danmarks Krone, og vi ovennævnte forbundne vil gøre Modstand imod den, der drister sig hertil, efter vore Kræfter; og hvis han paa Grund af, at noget saadant er sket i denne Sag, om kort eller om lang Tid i den Hensigt at tage Hævn skulde stræbe efter at forurolige os forbundne paa nogen som helst Maade, vil vi paa lignende Vis gensidig med vor Magt hindre ogsaa dennes Ryggesløshed; heller ikke skal det Forbund, der er oprettet mellem os forbundne paa en lovlig og forstandig Maade, og som det før er berørt, er bekræftet ved Haandslag, tilintetgøres ved nogen paa nogen Maade, men et saadant forvovent Menneske, vil vi, hvis en saadan findes, forpligte os til at modstaa ved gensidig Bistand. <3> Angaaende det, som er iværksat i Borge, Befæstninger eller Jorder, eller som maaske senere maatte blive iværksat paa en eller anden Maade, skal ingen af vort Forbund paa egen Haand driste sig til eller forsøge paa at indgaa Særforlig enkeltvis, men kun med de andre fornævnte forbundnes Raad. <4> Fremdeles skal vi og de ifølge gammel Sædvane, som har haft Gyldighed fra Arilds Tid, indenfor Floderne Düna og Narva gensidig paa begge Sider hjælpe hinanden efter Evne, ganske vist med den Tilføjelse, at hvis nogen har begaaet Manddrab og flygter fra en af vore forbundnes Land til en andens, skal han i dette nyde Fred ifølge samme gamle Sædvane. <5> Iøvrigt skal de ærværdige Fædre, Herr (Didrik), Biskop ved Kirken i Dorpat, og (Konrad), Biskop ved Kirken paa Øsel, vi (Gotfred), Ordensmester, Brødrene og de fornævnte Vasaller venskabeligt henvende os til den ærværdige Fader, Herr ..., der til den Tid maatte være Ærkebiskop i Riga, og, saa snart vi kan faa ham personligt i Tale, skal vi fortroligt opfordre ham til, at han vil værdiges fast at slutte sig til dette vort Forbund, der ved Guds Tilskyndelse formedelst den fælles Nytte for hele den rette Tro saaledes er dannet mod alle vore Angribere eller Fjender. Dog har vi ment frit at burde overlade til hans eget Forgodtbefindende, hvad han maatte bestemme at gøre med Hensyn til det efterfølgende og fornævnte. Men hvis Stæder, Byer eller nogen anden, hvemsomhelst det er, der er bosat mellem Narva og Düna, unddrager sig fra dette Forbund eller paa nogen Maade overtræder samme, en saadan eller saadanne vil vi i ethvert Tilfælde med samlet Haand og med forenede Kræfter forfølge som en aabenlys Fjende, indtil han slutter sig sammen med os i det fornævnte Forbund. <6> Hvis fremdeles nogen, af hvilken Stilling, Stand eller Værdighed han end maatte være, skulde forsøge at indføre en udenlandsk Herre eller et fremmed Herredømme mod os, vil vi forbundne paa fjendtlig Vis med vore Kræfter bekæmpe et saadant forvovent Menneske, indtil han kommer til sin Fornuft igen fra sit ubillige Forehavende. <7> Hvis fremdeles nogen, hvem det saa er, og især Rigas Borgere, drister sig til at slutte et Særforbund og Fred med de hedenske Lithauere eller med Russerne, og hvis de skulde nægte at opfylde det hidtil overholdte Forbund af denne Art og at slutte sig til vort fælles Forbund, skal de opfordres til trofast at bistaa os nævnte forbundne, men hvis de afslaar det, vil vi rejse os med fælles Styrke mod dem ligesom mod aabenlyse Fjender. <8> Hvis der fremdeles allerede skulde være eller maaske i Fremtiden skulde opstaa Uenighed eller Strid mellem os nævnte (Gotfred), Ordensmester, og Brødre paa den ene Side og de fornævnte Borgere i Riga paa den anden, skal den ærværdige Herr (Didrik), Biskop af Dorpat, sammen med de ærværdige Mænd Herr (Libert), Abbed af Dünamünde, og Herr (Ditmar), Abbed af Valkenaa Kloster, tilligemed tre andre Prælater,som den nævnte Herr (Didrik), Biskop af Dorpat,i denne Sag maatte tage til sig, i Forbindelse med yderligere 12 Riddere fra de nævnte kongelige Vasallers Side, komme sammen, for omhyggeligt at undersøge Sagens Omstændigheder; hvis de finder, at Sagen paa vor og de nævnte Brødres Side er retfærdig, og maaske uretfærdig for den anden Part, skal de formane de nævnte Borgere i Riga til fuldstændig at afstaa fra denne deres Ubillighed, ellers vil de nævnte Kirkers Bisper, Kapitler og Vasaller, og ogsaa de fornævnte kongelige Vasaller hjælpe os Brødre af al deres Magt ved at tvinge disse Borgere til en passende Fyldestgørelse. Omvendt hvis de finder, at Borgernes Sag er retfærdig, men vores, nemlig Brødrenes, maaske uretfærdig, og dette bekræftes ved Ed af enhver især af dem, der som nævnt undersøger Sagen, skal nævnte Biskop af Dorpat og Kongens Vasaller kunne leve i Fred som Folk, der hører til paa begge Sider, naar de ikke yder Raad eller Hjælp til nogen af os stridende. <9> Ydermere hvis mellem de nævnte Bisper af Dorpat og Øsel, os (Gotfred) Ordensmester og Brødre og de fornævnte kongelige Vasaller i Fællesskab eller hver for sig paa den ene Side og Russerne paa den anden undertiden en eller anden Strid skulde dukke op om Landets Grænse eller en anden Sag, saa skal tre gode Mænd fra Riga Stift, og tre fra det med os forbundne Øsel, hvis deres personlige Nærværelse bekvemt kan opnaas, men seks fra det med os forbundne Dorpat, seks fra vor Side, nemlig Brødrenes, og seks af de nævnte kongelige Vasaller, som har modtaget Len af deres (Konge,) Kongen af Danmark, komme sammen paa et passende Sted for fredeligt at bilægge denne Strid; hvis de, der skal kende i Sagen, dømmer, at nogen af de med os forbundne maaske forfølger en retfærdig Sag, og omvendt Russerne findes at have Uret, og de, skønt advarede, vægrer sig ved paa nogensomhelst Maade at aflade eller ophøre med deres Uret, saa skal vi, de øvrige forbundne, efter Evne rejse os for den ene Deltager i vort Forbund paa fjendtlig Vis mod de nævnte Russere, indtil de kommer til Fornuft igen, men hvis de fornævnte Dommere maaske føler, at Russernes Sag er retfærdig, og Modpartens uretfærdig, skal enhver Part, der bekræfter dette med sin Ed, paa ingen Maade hjælpe nogen af de ovennævnte stridende Parter. <10> Hvis der ogsaa skulde være opstaaet eller maaske, hvad Gud forbyde, i Fremtiden maatte opstaa Strid mellem os forbundne, skal seks fra Dorpat og seks fra Øsel Kirker, seks af vore, nemlig Brødrene, og seks af Kongen af Danmarks Vasaller komme sammen for venskabeligt at bilægge samme, og hvis de intet udretter, skal vi i Fællesskab tvinge en saadan Oprører for at faa Enighed, dog med den Tilføjelse, at ingen af de forbundne maa begynde en uretfærdig Krig mod de nævnte Russere uden at have raadspurgt de øvrige af os, men den af de forbundne, der handler udenom de andre, skal aldeles ingen Hjælp opnaa. (<11> Men enhver især af alle disse Ting, der var mellem os forbundne, er paa alle os forbundnes Tro og under vor Ed ikke sket til nogen Skade for den ærværdige Fader og Herre ..., Ærkebiskop af Riga, og hans Kirke. <12> Fremdeles er der mellem os Brødre paa den ene Side og de nævnte Vasaller paa den anden Side truffet den Aftale, at hvis samme kongelige Vasaller enkeltvis har Brug for os til at bilægge en eller anden Strid, der er opstaaet, eller maaske vil opstaa, vil vi komme, naar vi er blevet tilkaldte. <13> Hvis det endelig skulde hænde, at en af os nævnte nemlig (Gotfred), Ordensmester, (Kuno), Marsk ... Komturerne ... og Fogederne dør eller fratræder deres Stilling, skal den ny, der er traadt i Stedet, fra Livland møde i Fellin inden seks Uger og fra Estland i Weissenstein inden fire Uger for de nævnte Vasaller, efter at vi er blevet erindrede herom af dem, og han skal aflægge Løfte angaaende alt det fornævnte. Til Vidnesbyrd om alle disse Ting har vi nævnte (Gotfred) Ordensmester, Marsk, Komturer og Fogeder ment, at vore Segl bør vedhænges nærværende Brev til evig Bekræftelse. Givet i Herrens Aar 1304 paa Apostelen Mathias' Dag.