Clemens episcopus seruus seruorum dei . carissimo in Christo filio .. regi Dacie illustri salutem et apostolicam benedictionem . ♦
Nuper in generali concilio per nos Uienne disponente domino celebrato post longam deliberationem prehabitam et maturam acceptabilius fore altissimo magis honorabile fidei orthodoxe cultoribus ac subuencioni terre sancte utilius bona quondam domus et ordinis militie templi ordini hospitalis sancti Iohannis Ierusalemitani concedere quam ordini de nouo creando unire aut etiam applicare consilium deliberationis nostre prouidit sed quia aliquibus asserentibus utilius fore bona ipsa ordini nouiter creando conferre quam dicti hospitalis ordini applicare tunc noster affectus speratum effectum super hoc obtinere nequiuit . ♦
Tandem uero sic per dei gratiam actum fore dinoscitur / quod vi nonas presentis mensis maii eodem sacro approbante concilio hospitali seu ipsius hopitalis ordini supradictis prefata bona concedenda et applicanda duximus ac etiam unienda bonis eiusdem ordinis militie templi in regnis et terris carissimorum in Christo filiorum nostrorum .. Castelle .. Aragonum .. Portugalie et .. Maioricarum regum illustrium extra regnum Francie consistentibus dumtaxat exceptis que ab unione concessione et applicatione huiusmodi ex certis causis excipienda duximus et etiam excludenda ipsa disposicioni nostre et sedis apostolice specialiter reseruantes quousque de illis aliter pro dicte terre subsidio per nostram et dicti sedis prouidentiam extiterit ordinatum ♦
Quocirca magnificentiam regiam rogamus et hortamur attentius quatinus pro reuerentia saluatoris cuius in hac parte negotium promouemus / ac dicte sedis et nostra .. magistro et fratribus seu prioribus et preceptoribus hospitalis eiusdem in quibuscunque partibus et prouinciis regni et terrarum tuarum constitutis seu procuratori uel procuratoribus eorundem quod predicta bona in eisdem regno et terris tuis consistentia integre et pacifice ualeant assequi et habere regii fauoris prestes auxilium prout extiterit oportunum . et nichilominus omnibus comitibus baronibus ducibus principibus et aliis nobilibus communitatibus et uniuersitatibus senescallis bailiuis ceterisque officialibus dicti regni quocumque nomine censeantur et aliis qui ad custodiam bonorum ipsorum de tuo mandato fuerint deputati per litteras tuas mandes expresse ut eadem bona magistro et fratribus seu prioribus et preceptoribus uel procuratori aut procuratoribus antedictis et singulis eorundem a quibus super hoc requisiti sine diminutione qualibet quantum in eis fuerit restituant et assignent eis circa nanciscendam habendam et retinendam possessionem bonorum ipsorum per te et officiales eosdem et alias executoribus super executione huiusmodi concessionis nostre deputatis et imposterum deputandis super eadem executione de liberalitete regia efficaciter as<s>istendo cum pro parte ipsorum extiteris requisitus . ♦
Sic igitur in premissis te promptum et liberalem exhibeas quod preter retributionis eterne premium quod inde mereberis tibi laudis humane proueniat incrementum et nos celsitudinem tuam dignis ualeamus in domino laudibus commendare . ♦
Datum Liberoni Ualenciensis diocesis xvii kalendas iunii pontificatus nostri anno septimo. ♦
Clemens episcopus seruus seruorum dei uenerabilibus fratribus uniuersis archiepiscopis et episcopis per regnum Dacie constitutis salutem et apostolicam benedictionem . ♦
Nuper in generali concilio per nos Uienne disponente domino celebrato post longam deliberacionem prehabitam et maturam acceptabilius fore altissimo magis honorabile fidei orthodoxe cultoribus ac subuencioni terre sancte utilius \\\ bona quondam domus et ordinis militie templi ordini hospitalis sancti Iohannis Ierusalemitani concedere quam ordini de nouo creando unire aut etiam applicare consilium deliberationis nostre prouidit sed quia tunc aliquibus asserentibus utilius fore bona ipsa ordini nouiter creando conferre quam dicti hospitalis ordini applicare tunc noster affectus speratum effectum super hoc obtinere nequiuit . ♦
Tandem uero sic per dei gratiam actum fore dinoscitur quod vi nonas presentis mensis maii eodem sacro approbante . concilio hospitali seu ipsius hospitalis ordini supradictis prefata bona concedenda et applicanda duximus ac etiam unienda bonis eiusdem ordinis militie templi in regnis et terris carissimorum in Christo filiorum nostrorum .. Castelle .. Aragonum .. Portugalie et .. Maioricarum regum illustrium extra regnum Francie consistentibus dumtaxat exceptis que ab unione concessione et applicacione huiusmodi ex certis causis excipienda duximus et etiam excludenda ipsa dispositioni nostre et sedis apostolice specialiter reseruantes quousque de illis aliter pro dicte terre subsidio per nostram et dicte sedis prouidentiam extiterit ordinatum . ♦
Quare fraternitatem uestram rogamus et hortamur attentius uobis nichilominus per apostolica scripta districte precipiendo mandantes quatinus pro reuerentia saluatoris cuius in hac parte negotium promouemus ac dicte sedis et nostra .. magistro et fratribus seu prioribus et preceptoribus hospitalis eiusdem / et eorum singulis aut procuratori seu procuratoribus eorundem quod predicta bona in prouinciis uestris fratres archiepiscopi ac in uestris et uestris fratres episcopi ciuitatibus et diocesibus / consistentia iuxta predicte concessionis nostre tenorem integre et pacifice ualeant assequi et habere nostri fauoris prestetis auxilium ac ipsis circa nanciscendam habendam et retinendam possessionem bonorum ipsorum feruenter prout oportunum extiterit assistatis cum pro parte ipsorum fueritis requisiti . ♦
Sic igitur in premissis uos promptos et liberales exhibere curetis quod preter retributionis eterne premium quod uobis inde rependetur a domino nos fraternitatis uestre circumspectam prouidentiam ualeamus dignis in domino laudibus commendare . uolumus autem quod presentes litteras uobis presentatis et ostensis eisdem eorum latori restituatis omnino ut aliis de quibus expedierit ualeant presentari . ♦
Datum Liberoni Ualencienensis diocesis xvii kalendas iunii pontificatus nostri anno septimo. ♦
Clemens episcopus seruus seruorum dei . ♦
Dilectis filiis nobilibus uiris ducibus marchionibus comitibus et baronibus per regnum Dacie constitutis salutem et apostolicam benedictionem . ♦
Nuper in generali concilio per nos Uienne auctore domino celebrato post longam deliberationem prehabitam et maturam acceptabilius fore altissimo magis honorabile fidei orthodoxe cultoribus ac subuencioni terre sancte utilius bona quondam domus et ordinis militiae templi ordini hospitalis sancti Iohannis Ierusalemitani concedere quam ordini de nouo creando unire aut etiam applicare consilium deliberationis nostre prouidit / sed quia tunc aliquibus asserentibus utilius fore bona ipsa ordini nouiter creando conferre quam dicti hospitalis ordini applicare / tunc noster affectus speratum effectum super hoc obtinere nequiuit . ♦
Tandem uero sic per dei gratiam actum fore dinoscitur / quod vi nonas presentis mensis maii eodem sacro approbante concilio hospitali seu ipsius hospitalis ordini supradictis prefata bona concedenda et applicanda duximus / ac etiam unienda / bonis eiusdem ordinis militie templi in regnis et terris carissimorum in Christo filiorum nostrorum .. Castelle .. Aragonum .. Portugalie / et .. Maioricarum regum illustrium extra regnum Francie consistentibus dumtaxat exceptis que ab unione / concessione et applicatione huiusmodi ex certis causis excipienda duximus et etiam excludenda ipsa disposicioni nostre et sedis apostolice specialiter reseruantes quousque de illis aliter <pro> dicte terre subsidio per nostram et dicti sedis prouidentiam extiterit ordinatum . ♦
Quare nobilitatem uestram rogamus et hortamur attentius quatinus pro reuerentia saluatoris cuius in hac parte negotium promouemus ac dicte sedis et nostra .. magistro et fratribus seu prioribus et preceptoribus hospitalis eiusdem in terris uestris constitutis et eorum singulis seu procuratori uel procuratoribus eorundem quod predicta bona in eisdem terris consistentia iuxta predicte nostre concessionis tenorem integre et pacifice assequi ualeant et habere / uestri fauoris impendatis auxilium prout extiterit oportunum / et eis circa nanciscendam habendam et retinendam possessionem bonorum ipsorum ac alias executoribus super executione huiusmodi concessionis nostre deputatis et imposterum deputandis / super eadem executione assistatis efficaciter et feruenter ♦
Sic igitur in premissis nos promptos et paratos exhibeatis / quod preter retributionis eterne premium / quod inde merebimini uobis laudis humane cumulus augeatur nosque nobilitatem uestram dignis commendare laudibus in domino ualeamus . ♦
Uolumus autem quod presentes litteras uobis presentatis et ostensis eisdem eorum latori restituatis omnino ut aliis de quibus expedierit ualeant presentari . ♦
Datum ... Ualenciensis diocesis xvii kalendas iunii pontificatus nostri anno septimo
Clemens, biskop, Guds tjeneres tjener. Hilsen og apostolisk velsignelse til vor allerkæreste søn i Kristus kongen i Danmarks rige. For nylig, efter lang og moden overvejelse, forudså vor overvejelses råd på det almindelige koncilium afholdt af os i Vienne med Guds hjælp, at det var Den Højeste kærere, endvidere mere ærefuldt for dyrkerne af den rette tro og mere gavnligt for støtten til det hellige land, at overdrage den forhenværende tempelherreordens gods til Sankt Johannes Jerusalemitanerens hospitals orden i stedet for at forbinde eller også oplade det til en nydannet orden. Men på grund af, at nogle hævdede, at det var mere nyttigt at overdrage godset til en sådan, i stedet for at oplade det til nævnte hospitals orden, formåede vor tilbøjelighed dengang ikke at opnå den ønskede effekt. Men omsider er det en kendsgerning, at sagen er bragt i stand ved Guds nåde således, at vi den anden dag i denne maj måned med samme hellige konciliums godkendelse har befalet førnævnte gods at overdrages, oplades og forbindes til hospitalet eller selve ovennævnte hospitals orden, blot undtaget samme tempelherreordens gods beliggende uden for Frankrigs rige i vor allerkæreste sønner i Kristus, de vidtberømte Castiliens, Aragoniens, Portugals og Mallorcas kongers riger og lande, som vi af særlige grunde har befalet skulle undtages og holdes uden for overdragelsen, opladningen og bindingen. Vi reserverer dette særskilt til vor og det apostoliske sædes disposition, indtil der ved vort og nævnte sædes forudseende omsorg er blevet besluttet anderledes med hensyn til dette til hjælp for nævnte land. Derfor anmoder og maner vi indstændigt jeres kongelige Ærværdighed til, at du, sådan som det vil være gavnligt, i hengivenhed til Frelseren, hvis sag vi fremmer i denne forbindelse, og i ærbødighed for os og nævnte sæde vil udstrække den kongelige gunsts hjælp til samme hospitals højmester og brødre eller priorer og lærere eller hver og en af disses folk, som befinder sig i dine riger og lande, eller sammes stedfortrædere, hver og en, at de fredeligt og fuldkomment formår at opnå og få førnævnte gods beliggende i samme lande i henseende til vor førnævnte overdragelsesbefalings ordlyd, og vi beder fremdeles om, at du ved dine skrivelser udtrykkeligt befaler alle grever, baroner, hertuger, fyrster og andre adelige, byer og universiteter, fogeder og øvrige opsynsmænd øvrige nævnte riges embedsmænd, hvad end de kaldes, og alle, som på din befaling er blevet betroet bevogtningen af dette gods, at de uden indskrænkning og af al kraft genoverdrager samme gods førnævnte højmester, brødre, forstandere eller lærere, prokurator eller prokuratorer, hver og én af dem, af hvem de anmodes herom, og at de skal tildele dem godset formedelst besiddelse at opnå, at have og at beholde ved dig og samme embedsmænd; og at du forøvrigt vil yde kongelig gunsts hjælp til eksekutorerne, der er deputeret til at udføre denne vor overdragelsesskrivelse og dem, der i fremtiden vil blive deputeret i samme anledning, ved at bistå virkningsfuldt med kongelig gavmildhed, når du anmodes herom på deres vegne. Vis dig således rede og villige med hensyn til ovenstående, at du ud over evig tilbagebetalings belønning, som du heraf gør jer fortjent til, får udvidet den menneskelige ros' vækst: og vi vil med værdig lovprisning formå at anbefale din Ophøjethed i Herren. Givet i Livron-sur-Drôme, Valence stift den 17. dag før kalendae i juni i vort pontifikats syvende år.
Clemens, biskop, Guds tjeneres tjener. Hilsen og apostolisk velsignelse til vore ærværdige brødre alle ærkebiskopper og biskopper i Danmarks rige. For nylig, efter lang og moden overvejelse, forudså vor overvejelses råd på det almindelige koncilium afholdt af os i Vienne med Guds hjælp, at det var Den Højeste kærere, endvidere mere ærefuldt for dyrkerne af den rette tro og mere gavnligt for støtten til det hellige land, at overdrage den forhenværende tempelherreordens gods til Sankt Johannes Jerusalemitanerens hospitals orden i stedet for at forbinde eller også oplade det til en nydannet orden. Men på grund af, at nogle hævdede, at det var mere nyttigt at overdrage godset til en sådan, i stedet for at oplade det til nævnte hospitals orden, formåede vor tilbøjelighed dengang ikke at opnå den ønskede effekt. Men omsider er det en kendsgerning, at sagen er bragt i stand ved Guds nåde således, at vi den anden dag i denne maj måned med samme hellige konciliums godkendelse har befalet førnævnte gods at overdrages, oplades og forbindes til hospitalet eller selve ovennævnte hospitals orden, blot undtaget samme tempelherreordens gods beliggende uden for Frankrigs rige i vor allerkæreste sønner i Kristus, de vidtberømte Castiliens, Aragoniens, Portugals og Mallorcas kongers riger og lande, som vi af særlige grunde har befalet skulle undtages og holdes uden for overdragelsen, opladningen og bindingen. Vi reserverer dette særskilt til vor og det apostoliske sædes disposition, indtil der ved vort og nævnte sædes forudseende omsorg er blevet besluttet anderledes med hensyn til dette til hjælp for nævnte land. Derfor beder og opfordrer vi indstændigt jeres Broderskab idet vi fremdeles befaler ved at foreskrive jer strengt med apostolisk skrivelse, at I, sådan som det vil være gavnligt, i hengivenhed til Frelseren, hvis sag vi fremmer i denne forbindelse, og i ærbødighed for os og nævnte sæde skal udstrække jeres gunstige hjælp til samme hospitals højmester og brødre eller priorer og lærere eller hver og en af disses folk, som befinder sig i jeres lande, eller sammes stedfortrædere, hver og en, at de fredeligt og fuldkomment formår at opnå og få førnævnte gods beliggende i samme lande i henseende til vor førnævnte overdragelsesbefalings ordlyd, og vi beder jer om, når I på deres vegne anmodes herom, at bistå dem ivrigt med hensyn til at opnå, få og bevare besiddelsen af dette gods, som, I brødre ærkebisper, ligger i jeres provinser og, I brødre bisper, i jeres stifter og jeres byer, og forøvrigt bistå dem, der har fået i opdrag at fuldbyrde denne vor overdragelsesbefaling, og dem der fremover vil blive givet samme fuldbyrdelse i opdrag. Viser jer således rede og villige med hensyn til ovenstående, at I ud over evig tilbagebetalings belønning, som I heraf gør jer fortjent til, får udvidet den menneskelige ros' vækst: og vi vil med værdig lovprisning formå at anbefale jer i Herren. Men det er vor vilje, at I skal tilbagegive nærværende brev til brevviseren, efter det er blevet jer præsenteret og vist, for at det kan præsenteres for andre, fra hvem der vil komme gavn heraf. Givet i Livron-sur-Drôme, Valence stift den 17. dag før kalendae i juni i vort pontifikats syvende år.
Clemens, biskop, Guds tjeneres tjener. Hilsen og apostolisk velsignelse til vore elskede sønner hertuger, markgrever, grever og baroner i Danmarks rige. For nylig, efter lang og moden overvejelse, forudså vor overvejelses råd på det almindelige koncilium afholdt af os i Vienne med Guds hjælp, at det var Den Højeste kærere, endvidere mere ærefuldt for dyrkerne af den rette tro og mere gavnligt for støtten til det hellige land, at overdrage den forhenværende tempelherreordens gods til Sankt Johannes Jerusalemitanerens hospitals orden i stedet for at forbinde eller også oplade det til en nydannet orden. Men på grund af, at nogle hævdede, at det var mere nyttigt at overdrage godset til en sådan, i stedet for at oplade det til nævnte hospitals orden, formåede vor tilbøjelighed dengang ikke at opnå den ønskede effekt. Men omsider er det en kendsgerning, at sagen er bragt i stand ved Guds nåde således, at vi den anden dag i denne maj måned med samme hellige konciliums godkendelse har befalet førnævnte gods at overdrages, oplades og forbindes til hospitalet eller selve ovennævnte hospitals orden, blot undtaget samme tempelherreordens gods beliggende uden for Frankrigs rige i vor allerkæreste sønner i Kristus, de vidtberømte Castiliens, Aragoniens, Portugals og Mallorcas kongers riger og lande, som vi af særlige grunde har befalet skulle undtages og holdes uden for overdragelsen, opladningen og bindingen. Vi reserverer dette særskilt til vor og det apostoliske sædes disposition, indtil der ved vort og nævnte sædes forudseende omsorg er blevet besluttet anderledes med hensyn til dette til hjælp for nævnte land. Derfor beder og opfordrer vi indstændigt jeres Ædelhed om, at I, sådan som det vil være gavnligt, i hengivenhed til Frelseren, hvis sag vi fremmer i denne forbindelse, og i ærbødighed for os og nævnte sæde udstrækker jeres gunstige hjælp til samme hospitals højmester og brødre eller priorer og lærere eller hver og en af disses folk, som befinder sig i jeres lande, eller sammes stedfortrædere, hver og en, at de fredeligt og fuldkomment formår at opnå og få førnævnte gods beliggende i samme lande i henseende til vor førnævnte overdragelsesbefalings ordlyd, og vi beder jer om med flid at bistå dem med hensyn til at opnå, få og bevare besiddelsen af dette gods og forøvrigt dem, der har fået i opdrag at fuldbyrde denne vor overdragelsesbefaling , og dem der fremover vil blive givet samme fuldbyrdelse i opdrag. Viser jer således rede og villige med hensyn til ovenstående, at I ud over evig tilbagebetalings belønning, som I heraf gør jer fortjent til, får udvidet den menneskelige ros' vækst, og vi vil med værdig lovprisning formå at anbefale jer i Herren. Men det er vor vilje, at I skal tilbagegive nærværende brev til brevviseren, efter det er blevet jer præsenteret og vist, for at det kan præsenteres for andre, fra hvem der vil komme gavn heraf. Givet i Livron-sur-Drôme, Valence stift den 17. dag før kalendae i juni i vort pontifikats syvende år.