forrige næste

In nomine domini amen. ♦ Woldemerus dei gracia. Brandenburgensis et Lusacie marchio. omnibus presens scriptum uisuris seu audituris notum esse uolumus et constare. quod cum magnifico principe auunculo nostro karissimo. domino Erico. Danorum Slauorumque rege ac nobili uiro domino Heinrico Magnopolensi nostro swagero dilecto. placitauimus in hune modum. ♦ <1.> Si idem rex noster auunculus uel nobilis uir. dominus Heinricus Magnopolensis. illustrem uirum dominum Werzlauum nostrum affinem. ducem Slauorum et Cassubie, incusauerit quod sibi per eum uel per suos. de municionibus et terris suis. exeundo. et redeundo. post sůnam inter nos nuperrime placitatam. dampna sint illata, si hoc fassus fuerit restaurare tenebitur ♦ Si negauerit. se debet absoluere ut est iuris. ♦ Et istud facere debet. infra hine et festum epyphanie proxime affuturum. nec de cetero idem dux. dampna debet inferre. predicto regi. aut domino Magnopolensi. ♦ <2.> Quod si facere recusaret. sibi adiutorio esse non debemus. ♦ Si uero idem dux predictus. dampna postquam hec sůna sibi fuerit intimata intulerit similiter. auxilio sibi esse non debemus. ♦ <3.> Si uero ipse dux dominum Magnopolensem incusauerit econuerso idipsum facere sibi debet. uel quicunque ipsum ducem, nomine regis incusauerit. ♦ Si dux eundem reconuenire uoluerit. eidem ex parte regis ut est iuris tenebitur respondere. ♦ <4.> Nos eciam debemus iuuare regem. contra <archi>episcopum Lundensem et contra ducem EricumSlesewicensem. et eorum omnes adiutores. ♦ <5.> Ex quo. dominus Cristophorus · dux Hallandie · noster auuculus. non wlt. in sůna. per nos placitata esse · ipsum iuuare non debemus ♦ nec iuuamen facere contra ipsum.♦ <6.> Eciam placitatum est inter comitem Iohannem de Kyle. ex una parteet Gherardum et Hennekinum · comites Holtzacie · ex altera · quod comes Iohannes de Kyle debet optinere ciuitatem Kyle · sue uite temporibus · cum aduo<ca>cia et uasallis · prout idem comes Hennekinus · antequam captiuatus fuit · dicte apposuit ciuitati ♦ <7.> Eadem uero ciuitas · aduocacia et uasalli in eisdem · homagium debent facere dicto comiti Hennekino · sic quod mortuo Iohanne comite de Kyle predicto ad ipsum Hennekinum et suos heredes deuolui debent et sua perpetuo permanere ♦ <8.> Quecunque eciam bona · comes Johannes de Kyle contulit in pheodum. in gwerra presenti hoc stabit in ordinacione dicti regis et nostra. qualiter hoc debeat obseruari. ♦ <9.> Sed dominus Otto Splid · centum marcarum redditus Lubycensis monete · quas habet · debet · hiis non obstantibus optinere. ♦ <10.> De ciuitate Nieghested · ac aliis bonis. que habet dictus comes Hennekinus · et que inpetit comes Iohannes de Kyle · qualitercunque ordinauerimus eciam est tenendum. ♦ <11.> Quicquid autem dominus comes Gherardus in possessione habet hoc debet integraliter optinere · ♦ <12.> De illis quoque qui comitem Adolphum occiderunt sicut ordinauerimus · dictus dominus rex et nos · est tenendum · ♦ <13.> Super hiis firmiter obseruandis quelibet pars pro se · cum duodecim militibus faciet caucionem. ♦ <14.> Quicumque autem predictorum trium comitum · hec placita seruare · uel caucionem predietam facere recusaret · contra talem · nos · et dicti · rex · et dominus Magnopolensis iuuabimus · quousque adimpleat memorata. ♦ <15.> Comitem Hennyngum debemus solutum · et liberum dimittere/ qui ducet sine pecunia · Katherinam relictam marchionis Iohannis in uxorem · Cui idem comes Hennekinus · iuxta ordinacionem nostram · et dicti regis · dotalicium assignabit ♦ <16.> Si uero ipse rex · quod absit · ante assignacionem dicti dotalicii decesserit · tunc dictus comes Hennekinus · secundum nostram · et ipsius domini Magnopolensis · ordinacionem · dicte domine Katherine dotalicium assignabit ♦ Et hec dotalicii assignacio debet fieri · infra annum et diem · postquam sibi fuerit carnaliter copulata. ♦ <17.> Idem comes Hennekinus · debet dominos comites de Mansuelt et Wernyngherode liberos et solutos facere ♦ Si uero non posset comitem de Wernyngherode solutum facere · extunc pro ipso debet tantum pecunie dare · quantum auunculus noster dux Saxonie dominus Rodolphus et nos. duxerimus equm esse in termino · quem ipse dux · et nos duxerimus statuendum/ ♦ <18.> Pro qua quidem pecunia ipse comes Hennekinus ac cum ipso dominus Magnopolensis · Gherardus comes Holtzacie et domicellus Hennekinus de Werle · et cum uiginti militibus · per ipsum comitem Hennekinum statuendis debent promittere data fide · ♦ <19.> Omnibus uasallis · hinc et inde · debet sua bona reconferri et dimitti · ♦ Hec quoque castra debent destrui · et non reedificari · uidelicet Vurstenhagen · Arnsberg · Kanowe · Strasym · Romelowe Swanebeke et nouum castrum domini Ywani de Redingestorppe in palude edificatum · ♦ De aliis uero nouis castris · in presenti · gwerra · de nouo · edificatis · fieri debet prout dux Saxonie predictus dixerit quod est iuris · ♦ Qui cunque hoc facere recusaret hunc utrobique · sine adiutorio dimittemus. ♦ <20.> De castro Hidzacker ac aliis controuersiis inter ducem Lunenburgensemet predictum ducem Saxonie pendentibus · nos una cum domino · Magnopolensi placitabimus si eos poterimus concordare in amicicia · Quod si facere non poterimus · extunc dictus dux Saxonie · super eo · ius dicet cui juri stabitur utrobique · ♦ <21.> Super dampnis inter nostros · ac dicti ducis Luneborgensis uasallos factis nostros · ex utraque parte milites · deputauimus in iure uel amicicia decidendis. ♦ Qui si in iure discordauerint · eligent mediatorem · ♦ Quicquid ille · quod iuris est dixerit · est seruandum · ♦ <22.> Nostris uasallis bona habentibus · in districtu domini Magnopolensis · quos ipse dominus Magnopolensis sub se habere noluerit ipse dominus Magnopolensis soluere debet bona illa · iuxta communem terre empcionem · ♦ Consimile suis uasallis · bona sub nobis habentibus · quos sustinere nolumus · faciemus ♦ <23.> Uasallis uero ducum Stetynensium Ottonis et Werzlai qui se in presenti gwerra ab eis · ad ipsum regem · et suos fautores diuerterunt et ex nomine comitibus · de Guzekowe · debent ipsorum bona reconferri · et debita persolui · ut in litteris sůne exprimitur prius datis · ♦ <24.> Consimile nostris debet fieri uasallis et nostris adiutoribus · et ex nomine domino · Hennyngo · de Plawe ♦ Quicunque hoc non faceret hunc utrobique absque auxilio dimittemus. ♦ <25.> Ad tollendam omnem dissensionem · inter nostros · nostrique swageri · domini Magnopolensis uasallos · siue super distinctionibus · super dampnis · super debitis · super bonis aut super depactationibus. ac super aliis · quibuscumque nostros utrobique statuimus milites · qui uenire debent Templyn dominica proxima ante festum sancti Nicholai et ibidem continuabunt duos dies et per duos dies subsequentes in Lychen · ubi ipsos reformabunt in amicicia uel in iure · ♦ <26.> Quicquid eciam tenemur in debitis · domino Magnopolensi · de hoc partem suam · quam pro principe Rugianorum nobis promisit defalcabit · De residuo uero ordinabimus · quod ipse dominus Magnopolensis · stabit contentus · ceterosque principis Rugianorum compromissores monebimus · ut iuris est. ♦ <27.> Qui si non satisfecerint · tunc proinde dominus Magnopolensis · nobis faciet quod est iuris · ♦ <28.> Super ducentorum talentorum Brandenburgensium denariorum · redditibus quos dictus noster gener dominus Magnopolensis a nobis in pheodo tenuit commisimus utrobique. ordinacioni domini Droysekonis. et Redekini de Redere. ♦ Quicquid ill super eo. iuris esse dixerint. utrobique uolumus obseruare. et stare contenti. ♦ <29.> Contulimus quoque dicto nostro genero · domino Magnopolensi terram Stargardie. cum omni iure quo eam · a marchione Iohanne · et suis progenitoribus. habuit. possidendam. ♦ <30.> Dictusque noster gener dominus Magnopolensis · castrum Eldenneborch nobis presentare debet. ♦ Nos quoque · dicto nostro genero · contulimus dictum castrum Eldenborch. et castrum Wredenhagen · cum uasallis et terris attinentibus · ♦ Et ipsos castellanos · predictorum castrorum · et uasallos terrarum · homagium facere iussimus ipsi domino Magnopolensi · ita si sine herede filio · decesserimus · quod absit · quod dicta castra Eldenborch et Wredenhagen, cum uasallis · et terris ad ea spectantibus · ad ipsum generum nostrum · et suos heredes legitimos debent deuolui et eorum iusta bona perpetuo permanere ♦ <31.> Quicquid dominus Reimarus de Malyn · et sui patrui in uilla Lubize habent · hoc ipsis soluemus sicut Gheorrius · Hasencopp · et Droyseko · milites dixerint persoluendum. ♦ <32.> Illi quoque de Plesse · situm molendinum super Eldenam et alia sua bona ibidem debent possidere · absque omni impedimento et eo iure · quo · ante · edificationem castri Eldenborch ea habuerunt · nec ibidem aliquis alteri iniuriam faciet utrobique · ♦ <33.> Nuncquam eciam propter aliquem debemus ipsorum, domini regis et domini Magnopolensis fieri inimici nec ipsi e conuerso. unequam erunt · propter · aliquem nostri inimici. ♦ <34.> In hanc sůnam pro nostra parte includimus · dominos infrascriptos scilicet dominum archiepiscopum Magdeburgensem · episcopum Camynensem · episcopum Hyldensemensem · episcopum Brandenburgensem · episcopum Verdensem · ecclesiam Hauelbergensem · ducem Albertum Brun<s>wicensem · Rodolphum ducem Saxonie · Ottonem et W. duces Stetynenses · Albertum comitem de Anahalt · nostrum auunculum · comitem de Lyndowe ceterosque · nostros · adiutores et fautores uniuersos · ♦ <35.> Hii. omnes · et singuli. debent suas distinctiones et iustos limites optinere ♦ Quicumque premissorum nostrorum adiutorum. hanc sůnam et alias inter nos placitatas seruare noluerint · talibus auxiliari nolumus utrobique. ♦ <36.> Super premissis omnibus et singulis adinplendis et firmiter obseruandis · nos solum pro nobis obligauimus · tytulo pignoris, ipsis · domino regi et Magnopolensi. castra nostra Eldenborch · Wredenhagen · et castrum et ciuitatem Meyenborch · cum uniuersis suis attinenciis · ♦ Quas municiones nostris militibus · uidelicet Droysekino · Redekino et Iohanni de Crochere · presentauimus ita si aliquid contra sonam inter nos hinc inde placitatam fecerimus · et illud infra duos menses proximos · postquam requisiti fuerimus non fecerimus retractari. extunc predicti milites. municiones predictas. cum suis attinenciis. ipsi domino Magnopolensi. presentare statim cum requisiti fuerint debebunt. ♦ Quas tunc ipse · Magnopolensis et sui heredes · tamquam iusta bona sua perpetuo possidebunt ♦ <37.> Super quo · predicti tres milites/ cum septem amicis suis data fide promiserunt/ prout in eorum litteris. super hoc traditis. exprimitur euidenter. ♦ <38.> Hos uero a dictis municionibus. temporibus quibus uixerint non debemus aliquatenus remouere · ♦ Si uero · aliquis dictorum trium · decesserit · tunc quemcumque antedictus Magnopolensis. de nostris consiliariis elegerit · hunc in locum defuncti cum eadem auctoritate quam defunctus habuit. statuemus. quando ad hoc fuerimus requisiti. ♦ <39.> Et econtra domini rex et Magnopolensis nobis pro sc ambobus tantum · municiones Waldecke Lychen · et Wesenberg castrum et ciuitatem cum suis attinenciis · eciam tytupignoris obligarunt · ♦ <40.> Quas municiones · dictus dominus Magnopolensis · Bussoni de Dolle · Alberto de Dewitz · et Wedekino de Plote militibus. sub eisdem modis et condicionibus · sicut nostras municiones. dictis nostris militibus presentauimus · eciam presentauit. ♦ <41.> Ad maiorem quoque certitudinem et cautelam · dominus dux · Rodolphus · Saxonie predictus pro · nobis ex utraque parte promisit data fide ita uidelicet · quod quicumque nostrum hanc sonam uiolauerit · eiusdem · dictus dux · debet fieri inimicus ♦ <42.> Et preterea · nos · ac una nobiscum dominus Bernardus comes de Anahalt Busso · de Mansvelt Guntherus de Keuerenberg · Guntherus de Lyndowe · comites · necnon uiginti nostri milites infrascripti · uidelicet · Heinricus senior de Steghellitz · Droyseko · Hennyngus de Blankenborch · Slotheko · Redeko de Redere Thidericus · de Kerkowe Gryfeko · Iohannes et Heinricus de Crochere · Nicholaus de Weda · Ywanus de Redingestorppe · Mathias de Bredowe Rodolfus Rose · Martinus · de Grabowe · Thidericus de Schulenborch · Gunchelinus de Potlist Anselmus de Blankenborch, Wernerus. de Steindal, Conradus de Quitzowe promisimus data fide. ♦ <43.> Dominus quoque dux Lunenborgensis decem milites. Heinricus comes Zwerinensis quinque milites. Hennyngus dominus de Werle decem milites. Nicholaus · et Ber nardus. comites de Gůtzekowe · quinque milites pro se nobis · statuent promissores. ♦ Et nos eisdem e conuerso pro nobis totidem milites promissores singulis statuemus. ♦ Per has quoque litteras aliis litteris · inter nos hinc et inde datis · nolumus in aliquo derogari ♦ <44.> In premissorum testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. promittentes quod sigilla conpromissorum nostrorum. uidelicet . Rodolphi ducis Saxonie · Bernardi comitis de Anahalt · Bossonis de Mansveld Guntheri de Keuerenberg · et Guntheri de Lyndowe comitum appendi hiis litteris procurabimus cum effectu. ♦ Actam et datum. Templyn. anno domini. millesimo. tricentesimo. septimo decimo. uigilia beate Katherine.

20 <archi>episcopum] episcopum A.

27 aduo<ca>cia] aduocia A.

13. pecunia] pecunisam; m delvis bortraderet.

24 Brun<s>wicensem] Brunwicensem A.

25 W.= Werzlaum.

I Herrens navn amen. Valdemar, af Guds nåde markgreve af Brandenburg og Lausitz, vil, at det skal være kendt og vitterligt for alle, der får dette brev at se eller hører det læse, at vi har sluttet forlig med den stormægtige fyrste, vor højtelskede onkel, herr Erik, de Danskes og Venders konge, og den ædle mand, fyrst Henrik af Meklenborg, vor elskede svoger, på følgende måde. <> Hvis den samme konge, vor onkel, og den ædle mand, herr Henrik af Meklenborg, skulde rejse anklage mod den berømmelige mand, herr Vartislav, vor slægtning, hertug af Venden og Kassubien for tab, der er tilføjet dem af ham eller hans folk, der drog ud af og ind i hans borge og lande, efter den sone, der for nylig blev sluttet imellem os, skal han, hvis han indrømmer dette, yde erstatning; hvis han nægter, skal han løse sig, sådan som retten foreskriver; og det skal han gøre i tiden fra nu af og indtil førstkommende Helligtrekongersdag; ej heller skal den samme hertug i fremtiden påføre fornævnte konge eller hertug af Meklenborg tab. <2> Men hvis han afslår at gøre det, skal vi ikke yde ham hjælp. Men hvis den samme fornævnte hertug skulde påføre tab, efter at denne sone er blevet ham meddelt, skal vi på samme måde ikke yde ham hjælp. <3> Men hvis hertugen skulde rejse anklage mod fyrsten af Meklenborg, skal han omvendt gøre ham dette, eller enhver som helst måtte anklage hertugen i kongens navn. Hvis hertugen vil tage til genmæle, skal han svare den samme på kongens vegne, som retten kræver det. <4> Vi skal også hjælpe kongen mod (ærke)bispen af Lund og imod hertug Erik af Slesvig og alle deres tilhængere. <5> Da herr Kristoffer, hertug af Halland, vor onkel, ikke ønsker at være med i den sone, som vi har afsluttet, bør vi ikke hjælpe ham eller yde hjælp imod ham. <6> Der er også blevet sluttet forlig mellem grev Johan af Kiel på den ene side og greverne Gerhard og Johan af Holsten på den anden side, at grev Johan af Kiel bør holde staden i sine levedage med fogediet og vasallerne, som samme grev Johan tillagde nævnte stad, før han blev taget tilfange. <7> Men den samme stad, fogediet og vasallerne i samme skal aflægge mandsed til den nævnte grev Johan, således at når fornævnte grev Johan af Kiel er afgået ved døden, skal de overgå til denne Johan og hans arvinger og evindeligt forblive deres. <8> Der skal også af den nævnte konge og af os træffes bestemmelse om alt det jordegods, som grev Johan i den nuværende krig bortforlenede, hvorledes der skal forholdes hermed. <9> Men herr Otto Spliet skal beholde den indtægt på 100 mark lybsk, som han har, idet dette ikke er til hinder derfor. <10> Om staden Neustadt og om andet gods, som den nævnte grev Johan har, og som grev Johan af Kiel gør krav på, skal der også holdes, hvilke bestemmelser vi end måtte træffe. <11> Og det, som den herre grev Gerhard har i sin besiddelse, skal han ubeskåret beholde. <12> Fremdeles om dem, som dræbte grev Adolf, skal der holdes således, som nævnte konge og vi bestemmer. <13> Til den urokkelige overholdelse af dette skal hver part for sig stille sikkerhed med tolv riddere. <14> Men hvilkensomhelst af de tre fornævnte grever, der nægter at holde disse beslutninger eller at stille fornævnte sikkerhed, mod en sådan skal vi og nævnte konge og fyrste af Meklenborg yde hjælp, indtil han opfylder det nævnte. <15> Vi bør lade grev Henneke løs og fri. Han skal uden penge ægte Katarina, enke efter markgrev Johan, hvem den samme grev Henneke efter vor og nævnte konges bestemmelse skal anvise en medgift. <16> Men hvis kongen før anvisningen af nævnte medgift skulde dø, hvad Gud forbyde, så skal nævnte grev Henning efter vor og fyrsten af Meklenborgs bestemmelse anvise nævnte fru Katarina en medgift; og denne anvisning af medgiften skal ske inden år og dag, efter at hun er blevet legemligt forenet med ham. <17> Samme grev Henneke (Johan) skal lade herrerne, greverne af Mansfeld og Wernigerode fri og løste. Men hvis han ikke skulde kunne løse greven af Wernigerode, da skal han for ham give så mange penge, som vor onkel, den herre hertug Rudolf af Sachsen, og vi måtte anse for billigt og til den tid, som denne hertug og vi mener bør fastsættes. <18> Men for disse penge skal grev Henneke (Johan) og med ham fyrsten af Meklenborg, grev Gerhard af Holsten og junker Henneke (Johan) af Werle og dertil syv riddere, der skal udpeges af grev Henneke selv, love på deres gode tro. <19> Til alle vasaller på begge sider skal deres jordegods tilbagegives og overlades. Også skal disse borge nedrives og ikke genopbygges, nemlig Fürstenhagen, Arnsberg, Kanow, Strasen, Ramelow, Schwanbeck og den ny borg, som herr Ivan af Restorf har bygget i mosen. Men om de andre ny borge, der er blevet bygget i den nuværende krig fra ny, skal der ske, sådan som fornævnte hertug af Sachsen siger, at det er ret. Enhver som helst, der nægter at gøre dette, ham vil vi på begge sider lade uden hjælp. <20> Angående borgen Hitzacker og de andre stridigheder mellem hertugen af Lüneburg og fornævnte hertug af Sachsen, skal vi forhandle sammen med fyrsten af Meklenborg, om vi kan forene dem mindeligt; men hvis vi ikke kan det, skal den nævnte hertug af Sachsen afsige dom derom, og ved denne dom skal man blive stående på begge sider. <21> Vedrørende de skader, der er sket mellem vore og nævnte hertug af Lüneburgs vasaller, har vi udpeget vore riddere på begge sider til at afgøre det ved hjælp af retten eller i mindelighed; men hvis de er uenige om dommen, skal de vælge en opmand, og det, som han siger er ret, skal holdes. <22> Til vore vasaller, der har jordegods i herren af Meklenborgs område, og som herren af Meklenborg ikke vil have under sig, skal herren af Meklenborg betale for dette jordegods efter landets almindelige pris. Aldeles det samme skal vi gøre overfor hans vasaller, der har jordegods under os, og som vi ikke vil understøtte. <23> Men til hertugerne Otto og Vartislav af Stettins vasaller, som i den nuværende krig er gået over fra dem til kongen og hans tilhængere og ved navns nævnelse greverne af Gützkow, skal deres jordegods tilbagegives og gælden betales, således som der står i det tidligere udstedte sonebrev. <24> Aldeles det samme skal ske med hensyn til vore vasaller og vore hjælpere og ved navns nævnelse herr Henning von Plau. Hvem som helst, der ikke skulde gøre dette, ham skal vi lade uden hjælp fra begge sider. <25> For at fjerne enhver strid mellem vore og vor svoger, fyrsten af Meklenborgs vasaller, hvad enten det er om grænser, skader, gæld, jordegods, aftaler eller om nogetsomhelst andet, har vi på begge sider udpeget vore riddere, som bør komme til Templin førstkommende søndag før St. Nikolai dag og blive der i to dage, og i de to følgende dage i Lychen, hvor de skal omstemme dem mindeligt eller ved rettens hjælp. <26> Og af den gæld, som vi har til fyrsten af Meklenborg, skal han afkorte den del, som han har lovet os for fyrsten af Rygen; hvad resten angår, vil vi ordne det, så at fyrsten af Meklenborg kan være tilfreds, og vi vil påminde fyrsten af Rygens øvrige forlovere om, således som det er ret. <27> Men hvis de ikke fyldestgør det, så skal fyrsten af Meklenborg derefter gøre, hvad der er ret overfor os. <28> Med hensyn til den indtægt på 200 talenter brandenburgske penge, som vor nævnte måg, herren af Meklenborg, fik af os i len, har vi på begge sider overgivet sagen til herr Droiseke og Redeke von Rederns bestemmelse, og hvad de siger med hensyn dertil at være retfærdigt, det vil vi på begge sider overholde og give os tilfreds med. <29> Vi har også overgivet landet Stargard til vor nævnte svigersøn, fyrsten af Meklenborg, med al den ret, hvormed vi fik det til besiddelse af markgrev Johan og hans forfædre. <30> Og vor nævnte måg, fyrsten af Meklenborg, skal overdrage os borgen Eldenburg. Vi har også overdraget vor nævnte svigersøn den nævnte borg Eldenburg og borgen Wredenhagen med tilhørende vasaller og land, og vi har pålagt de fornævnte borges borgherrer og landenes vasaller at aflægge mandsed til fyrsten af Meklenborg, således at hvis vi skulde dø uden en søn til arving, hvad Gud forbyde, så skal de nævnte borge Eldenburg og Wredenhagen med vasaller og tilliggende lande overgå til vor måg og hans lovlige arvinger og forblive deres rette gods evindelig. <31> Det som herr Reimar von Mallin og hans onkler ejer i landsbyen Lübz, det vil vi betale dem, sådan som ridderne Georg Hasenkopf og Droiseke siger, at der skal betatales. <32> Også skal de af Plessen beholde den mølle, der ligger ved Elde og deres øvrige gods sammesteds uden enhver hindring og med den ret, som de besad det med før bygningen af borgen Eldenburg, og ingen skal tilføje den anden nogen uret der på begge sider. <33> Vi bør heller aldrig for nogens skyld blive deres, kongens og fyrsten af Meklenborgs fjender og heller ikke de omvendt vore fjender for nogens skyld. <34> I denne sone indbefatter vi på vor side nedenfor skrevne herrer, nemlig den herre ærkebispen af Magdeburg, bispen af Camin, bispen af Hildesheim, bispen af Brandenburg, bispen af Verden, kirken i Havelberg, hertug Albrecht af Braunschweig, hertug Rudolf af Sachsen, Otto og Vartislav, hertuger af Stettin, grev Albrecht af Anhalt, vor onkel, greven af Lindow, og alle vore øvrige hjælpere og tilhængere. <35> Alle disse og hver enkelt af dem skal beholde deres besiddelser og retfærdige grænser, men alle de af vore fornævnte hjælpere, der ikke vil overholde denne sone og de andre, der er besluttet imellem os, dem vil vi ikke hjælpe på nogen af siderne. <36> Med hensyn til opfyldelsen og den urokkelige overholdelse af alt det fornævnte, alt og hver enkelt ting deraf, forpligter vi os alene for os ved pantsætning til dem, den herre kongen og herren af Meklenborg af vore borge Eldenburg, Wredenhagen og borgen og staden Meyenburg med alle deres tilliggender; og disse borge har vi overgivet til vore riddere, nemlig Droiseke, Redeke og Johan von Kröcher, således at hvis vi skulde gøre noget mod denne sone, der er sluttet mellem os på begge sider, og vi ikke lader det gøre om inden de to førstkommende måneder, efter at vi er blevet opfordret dertil, da skal de fornævnte riddere straks, når de bliver opfordret dertil, overgive fornævnte borge med deres tilliggende til herren af Meklenborg; og herren af Meklenborg og hans arvinger skal da beholde dem som deres rette gods evindelig. <37> Herpå har de tre fornævnte riddere sammen med syv af deres venner givet deres endelige løfte, således som det tydeligt står i deres herom udstedte brev. <38> Vi skal på ingen måde fjerne dem fra nævnte borge, sålænge som de lever. Men hvis en af de nævnte tre skulde dø, da skal den, som fornævnte fyrste af Meklenborg udvælger af vore råder, indsættes af os i afdødes sted med den samme myndighed, som den afdøde havde, når vi bliver opfordret dertil. <39> Og på den anden side har de herrer kongen og fyrsten af Meklenborg også pantsat os, blot for dem begge, borgene Woldeck, Lychen og Wesenberg, borgen og staden, med alt deres tilbehør, <40> og disse borge har den nævnte herre af Meklenborg overdraget til ridderne Busso von der Dollen, Albrecht von Dewitz og Wedekin von Platen på samme vilkår og betingelser, som vi har overgivet vore borge til vore nævnte riddere. <41> Og til større vished og forvaring har fornævnte herre, hertug Rudolf af Sachsen, lovet endeligt for os på begge sider, nemlig således, at hvemsomhelst af os, der bryder denne sone, hans fjende skal den nævnte hertug blive. <42> Desuden har vi og sammen med os herr Bernhard, greve af Anhalt, greverne Busso von Mansfeld, Günther von Käfernberg og Günther von Lindow, og desuden vore nedenfor skrevne tyve riddere, nemlig Henrik den ældre af Stegelitz, Droiseke, Henning von Blankenburg, Sloteko, Redeke von Redern, Dietrich von Kerchow, Grifeke, Johan og Henrik von Kröcher, Nicolaus von Weide, Iwan von Restorf, Mathias von Bredow, Rudolf Rose, Martin von Grabow, Dietrich von Schulenburg, Gunzelin von Putlitz, Anselm von Blankenburg, Werner von Stendal og Konrad von Quitzow givet deres endelige løfte. <43> Fremdeles vil hertugen af Lüneburg stille ti riddere, grev Henrik af Schwerin fem riddere, herr Henning af Werle ti riddere og greverne Nicolaus og Bernhard fem riddere for sig som forlovere for os; og vi vil omvendt stille dem for os ligeså mange riddere som forlovere til hver enkelt. Vi vil fremdeles, at der ikke ved dette brev skal foregribes noget i vore andre breve, der er givet os imellem på begge sider.

<44> Til vidnesbyrd om det fornævnte er vort segl hængt under dette brev, og vi lover, at vore forloveres segl, nemlig hertug Rudolf af Sachsen, grev Bernhard af Anhalt og greverne Busso von Mansfeld, Günther von Käfernberg og Günther von Lindows segl med virkning skal blive hængt under dette brev. Forhandlet og givet i Templin i det Herrens år 1317 dagen før St. Katrines dag.