forrige næste

Text efter A med Varianter efter Aa:

Omnibus presens scriptum cernentibus. Cristoforus dei gracia/ Danorum Sclauorumque rex/ dux Estonie. salutem in domino sempiternam. ♦ Notum facimus uniuersis presentibus/ et futuris. quod inter serenissimum principem dominum Lodowicum/ regem Romanorum/ semper augustum. per nobiles dominos/ Fredericum/ burgrauium de Norenbyerg/ et Borchardum/ comitem de Mandzfweld. ex una parte/ et nos/ filium nostrum dominum Ericum/ ex altera/ super matrimonio/ inter magnificum principem/ dominum Lodowicum/ marchionem Brandeburgensem/ dicti domini Lodowici/ regis Romanorum primogenitum/ et domicellam Margaretam/ filiam nostram karissimam/ legittime contrahendo/ in modum. qui sequitur/ exstat placitatum. uidelicet. ut inter predictos principes/ dominos/ Lodowicum regem Romanorum/ Lodowicum marchionem Brandeburgensem/ filium suum/ et ipsorum liberos/ ac inter nos/ et liberos nostros/ concordia firma/ amicicia rata/ et inuiolabilis/ roboratur/ et stabilitur/ perpetuis temporibus/ duratura. ♦ Dicto domino Lodowico/ marchioni Brandeburgensi/ dictam filiam nostram/ Margaretam/ dare debemus in uxorem/ legittime/ et matrimonialiter copulandam/ cum duodecim milibus marcharum puri argenti/ in terminis subsequentibus/ uidelicet sex milibus marcharum puri argenti/ infra diem/ et annum/ post sollempnitatem nupciarum/ et carnalem ipsorum copulacionem/ tribus milibus marcharum/ puri argenti/ in fine secundi anni/ primo subsequentis/ residuis uero tribus milibus marcharum/ puri argenti/ in fine tercii anni/ duobus primis annis/ immediate subsequentis/ per nos/ uel heredes nostros/ Lybek integraliter persoluendis. condicionibus talibus prehabitis. quod si dictum dominum Lodowicum marchionem Brandeburgensem/ sine prole/ cum dicta Margareta/ de hac uita/ decedere contigerit/ dictus dominus Lodowicus/ Romanorum rex/ pater dicti domini Lodowici marchionis Brandeburgensis/ uel ipsorum heredes/ utputa/ dicti domini Lodowici regis Romanorum/ et Lodo wici marchionis Brandeburgensis/ filii ejusdem/ uiginti quatuor milia marcharum puri argenti/ dicte Margarete filie nostre/ restituere debent/ et totaliter assignare. in terminis infrascriptis/ scilicet duodecim milia marcharum puri argenti/ infra diem et annum/ post mortem dicti domini Lodowici/ marchionis Brandeburgensis/ sex milia marcharum puri argenti/ in fine secundi anni/ primo anno proxime subsequentis/ residua uero sex milia marcharum puri argenti. in fine tercii anni primis duobus annis/ immediate subsequentis/ per sepedictum dominum Lodowicum/ regem Romanorum/ seu ipsorum heredes/ utique persoluenda. ♦ Pro quibus quidem uiginti quatuor milibus marcharum puri argenti prenotatis/ supradicte Margarete/ restituendis/ et assignandis totaliter/ predicti principes/ domini/ Lodowicus rex Romanorum/ et Lodowicus/ marchio Brandeburgensis/ eiusdem filius/ dicte Margarete certitudinem firmam/ et caucionem sufficientem/ cum terris/ castris/ municionibus/ ciuitatibus. uillis/ et opidis/ et ipsorum redditibus uniuersis/ hominibus/ proprietatibus/ dominiis/ iudiciis/ possessionibus/ iuribus/ et singulis eorum attinenciis/ cum mero/ mixto/ et integro imperio/ facere debeant/ et adimplere cum effectu. ipsam etiam caucionem/ et certitudinem/ litteris patentibus/ magnificorum principum/ dominorum Lodowici/ regis Romanorum/ semper augusti/ Lodowici/ marchionis Brandeburgensis filii sui/ Adulphi filii/ fratris predicti domini Lodowici/ regis Romanorum/ ducis Bauarie/ Frederici marchionis Misnensis/ iunioris/ Bertoldi comitis/ de Hennebyergh/ Frederici burgrauii de Norenbyergh/ et Borchardi comitis de Mandzfweld. et ipsorum sigillorum apposicione et eorundem fidei dacione/ firmius roborare. ♦ Homines equidem dictarum terrarum/ municionum/ castrorum/ ciuitatum/ uillarum et opidorum/ dicte Margarete/ seu alteri/ uel aliis/ nomine ipsius Margarete/ fidelitatis homagium facere teneantur/ ♦ Preterea si dictum dominum Lodowicum marchionem Brandeburgensem/ post prolis procreacionem/ cum dicta Margareta/ mori acciderit/ ipsis liberis uiuentibus/ dictus princeps/ dominus Lodowicus rex Romanorum/ uel ipsorum heredes/ prefate Margarete/ duodecim milia marcharum puri argenti/ cum donacione/ propter nupcias/ dicta/ morengawe. restituere/ et refundere teneantur. pro quibus duodecim milibus marcharum puri argenti/ et donacione/ propter nupcias/ ut premittitur/ dicte Margarete/ filie nostre/ cum terris/ municionibus/ castris/ ciuitatibus/ uillis/ opidis/ ipsorum redditibus proprietatibus/ et possessionibus uniuersis/ ut premissum est/ firmam facere debeant caucionem. ♦ Residua uero duodecim milia marcharum. puri argenti/ de uiginti quatuor milibus marcharum/ puri argenti/ prenotatis/ liberis predictorum/ domini Lodowici/ marchionis Brandeburgensis/ et Margarete filie nostre. cedere debeant/ in ipsorum commodum/ et augmentum/ ♦ Si eciam dicta Margareta/ apud dictos liberos suos/ residere/ et moram facere/ elegerit/ tunc prenotatus dominus Lodowicus rex Romanorum/ seu ipsorum heredes dicte Margarete/ de quolibet millenario puri argenti/ in certis redditibus/ terrarum/ municionum/ castrorum/ ciuitatum/ uillarum/ opidorum/ et ipsarum singulis attinenciis/ centum marchas puri argenti/ pro ipsius usibus/ certitudinaliter assignare debeant annuatim. ♦ Si autem dicta Margareta/ a suis liberis/ recedere decreuerit/ dictus dominus Lodowicus/ Romanorum rex/ seu ipsorum heredes/ prelibate Margarete/ sepedicta duodecim milia marcharum puri argenti/ assignare/ et donacionem/ propter nupcias/ dictam morengawe. redimere teneantur/ ♦ Si dictus dominus Lodowicus/ Romanorum rex/ et ipsorum heredes/ dicte Margarete/ filie nostre/ antedicta duodecim milia marcharum/ puri argenti/ non soluerint/ et donacionem prefatam non redimerint/ de quolibet millenario puri argenti/ centum marchas puri argenti/ in certis redditibus/ terrarum/ municionum/ castrorum/ ciuitatum/ uillarum/ et opidorum/ cum ipsarum attinenciis uniuersis/ singulis annis/ pro ipsius Margarete usibus/ libere assignabunt. prestita caucione/ et certitudine sufficiente/ ut supra/ cum terris/ municionibus/ castris/ ciuitatibus/ uillis/ opidis/ ipsarum redditibus singulis/ proprietatibus/ et possessionibus/ et predictorum principum omnium apertis litteris/ eorundem sigillorum appensione/ super hiis omnibus/ firmiter roboratis/ ne ab ea dem Margareta/ temporibus uite sue omnia supradicta/ scilicet terre/ municiones/ castra/ ciuitates/ uille/ opida/ seu quicquam/ de eorundem omnium attinenciis/ uel redditibus/ aliqualiter auferantur. donec sibi de omnibus/ plenarie/ et integraliter fuerit satisfactum. ♦ Si uero deus/ ipsam Margaretam filiam nostram/ ab hoc seculo uocare dignetur/ antequam ad annos discrecionis peruenerit/ dicti principes domini/ Lodowicus rex Romanorum/ et Lodowicus marchio Brandeburgensis/ filius eiusdem/ nobis Christoforo/ et domino Erico/ filio nostro/ regibus/ Dacie/ duodecim milia marcharum puri argenti/ in terminis superius expressis/ scilicet infra diem/ et annum/ a die mortis dicte Margarete/ filie nostre/ sex milia marcharum/ puri argenti tria milia marcharum puri argenti/ in fine secundi anni/ primo anno/ proximo subsequentis/ et residua tria milia marcharum puri argenti/ in fine tercii anni/ duobus primis annis inmediate subsequentis/ exsoluant totaliter et exponant ♦ Si etiam post annos discrecionis ipsam Margaretam/ ab hoc seculo/ sine prolis procreacione deus uocare uoluerit/ de predictis duodecim milibus marcharum/ puri argenti/ secundum debitam iuris tramitem/ stare debeat/ et manere. ♦ In cuius facti euidenciam/ nos Iohannes dei gracia/ comes Holzsacie/ et Stormarie/ qui dicte placitacionis tractatui interfuimus litteras presentes/ sigilli nostri munimine/ in testimonium fecimus roborari. ♦ Datum Sioburgh anno domini millesimo. trescentesimo/ uicesimo. tercio. die beate Margarete uirginis/ et martiris.

1 cernentibus] intuentibus Aa.

4 Lodowicum] Ludouicum Aa.

5 Fredericum] Fridericum Aa.

— Norenbyerg] Nuremberg Aa.

— Borchardum] Burchardum Aa.

6 Mandzfweld] Mannisueldis Aa.

— Ericum] Erycum Aa.

8 Lodowicum] Ludouicum Aa.

— Lodowici] Ludouici Aa.

11 Lodowicum] Ludouicum Aa.

12 Lodowicum] Ludouicum Aa.

— filium suum] mgl. Aa.

13 et] ac Aa.

14 roboratur] roboretur Aa.

15 Lodowico] Ludouico Aa.

17 in terminis ... puri argenti] mgl. Aa.

20 puri argenti] argenti puri Aa.

22 subsequentis] subsequentibus Aa.

23 dominum] mgl. Aa.

24 Lodowicum] Ludouicum Aa.

— dicta] iamdicta Aa.

25 Lodowicus] Ludouicus Aa.

26 dicti] mgl. Aa.

— Lodowici] Ludouici Aa.

27 Lodowici] Ludouici Aa.

— regis Romanorum] Romanorum regis Aa.

— Lodowici] Ludouici Aa.

2 puri argenti] argenti puri Aa.

5 puri] mgl. Aa.

8 Lodowicum] Ludouicum Aa.

10 prenotatis] prenominatis Aa.

11 Lodowicus] Ludouicus Aa.

— rex Romanorum] Romanorum rex Aa.

12 Lodowicus] Ludouicus Aa.

18 dominorum Lodowici regis Romanorum] domini Ludouici Romanorum regis Aa.

19 Lodowici] Ludouici Aa.

— filii sui] sui filii Aa.

— Adulphi] Adolfi Aa.

20 Lodowici] Ludouici Aa.

— Frederici] Friderici Aa.

21 Hennebyergh] Henninberg Aa.

— Frederici] Friderici Aa.

22 Norenbyergh] Nuremberg Aa.

— Borchardi] Burchardi Aa.

— Mandzfweld] Mannisueldis Aa.

26 Lodowicum] Ludouicum Aa.

1 Lodowicus] Ludouicus Aa.

3 morengawe] morgengaue Aa.

5 castris/ ciuitatibus] ciuitatibus/ castris Aa.

8 puri argenti] argenti puri Aa.

9 Lodowici] Ludouici Aa.

12 Lodowicus] Ludouicus Aa.

18 Lodowicus] Ludouicus Aa.

— sepedicta] supradicta Aa.

19 marcharum] mgl. Aa.

20 morengawe] morgengave Aa.

21 Lodowicus] Ludouicus Aa.

22 puri] mgl. Aa.

23 prefatam] propter nupcias Aa.

27 sufficiente] sufficienti Aa.

30 appensione] appositione Aa.

— hiis] mgl. Aa.

5 dignetur] dignatur Aa.

6 domini/ Lodowicus] dominus Ludouicus Aa.

7 Lodowicus] Ludouicus Aa.

— Christoforo] Christofero Aa.

8 Erico] Eryco Aa.

9 diem/ et annum] annum et diem Aa.

10 tria milia ... argenti] mgl. Aa.

11 proximo] proxime Aa.

12 puri argenti] mgl. Aa.

16 puri argenti] mgl. Aa.

17 facti ... roborari] et cetera Aa.

21 et martiris] mgl. Aa.

Kristoffer, af Guds Naade de Danskes og Venders Konge, Hertug af Estland, til alle, der ser dette Brev, evindelig Hilsen med Gud. Vi gør vitterligt for alle nulevende og tilkommende, at der mellem den høje Hr. Ludvig, den romerske Konge, Rigets Forøger, ved de velbyrdige Herrer Frederik, Borggreve af Nürnberg, og Burchard, Greve af Mansfeld, som den ene Part og os og vor Søn Hr. Erik som den anden Part er truffet Aftale om Indgaaelse af lovligt Ægteskab mellem den stormægtige Fyrste Hr. Ludvig, Markgreve af Brandenburg, nævnte Hr. Ludvigs, den romerske Konges, førstefødte Søn, og Jomfru Margrete, vor højtelskede Datter, paa efterskrevne Maade, nemlig saaledes at mellem fornævnte Fyrster Hr. Ludvig, den romerske Konge, Ludvig, Markgreve af Brandenburg, hans Søn, og deres Børn og os og vore Børn skal den faste Endrægtighed og det gode og ubrødelige Venskab styrkes og befæstes, saa at det varer til evig Tid. Til nævnte Hr. Markgreve Ludvig af Brandenburg skal vi give vor nævnte Datter som Hustru til lovformelig, ægteskabelig Forening, sammen med tolv Tusinde Mark lødigt Sølv til følgende Terminer: seks Tusinde Mark lødigt Sølv inden Aar og Dag efter Bryllupsfesten og deres kødelige For ening, tre Tusinde Mark lødigt Sølv ved Udgangen af det andet Aar, der følger efter det første, og de øvrige tre Tusinde Mark lødigt Sølv ved Udgangen af det tredie Aar, der følger umiddelbart efter de to første Aar, at betale fuldtud af os eller af vore Arvinger i Lübeck, idet man overholder saadant Vilkaar, at hvis nævnte Hr. Ludvig, Markgreve af Brandenburg, skulde gaa heden uden Livsarvinger med nævnte Margrete, skal nævnte Hr. Ludvig, romersk Konge, Fader til Ludvig, Markgreve af Brandenburg, eller deres Arvinger, nemlig Arvingerne efter nævnte Hr. Ludvig, romersk Konge, og efter Markgreve Ludvig af Brandenburg, sammes Søn, give fire og tyve Tusinde Mark lødigt Sølv til vor nævnte Datter Margrete og uden Afkortning overgive hende dem til de efterskrevne Terminer, nemlig tolv Tusinde Mark lødigt Sølv inden Aar og Dag efter nævnte Hr. Ludvigs, Markgreven af Brandenburgs Død, seks Tusinde Mark lødigt Sølv ved Udgangen af det andet Aar, der følger næst efter det første, og de øvrige seks Tusinde Mark lødigt Sølv ved Udgangen af det tredie Aar, der følger umiddelbart efter de to første Aar, at betales ubetinget af merbemeldte Hr. Ludvig, den romerske Konge, eller deres Arvinger. Og for den fulde Tilbagegivelse og Overdragelse af disse fornævnte fire og tyve Tusinde Mark lødigt Sølv til fornævnte Margrete skal de fornævnte Fyrster Hr. Ludvig, den romerske Konge, og Ludvig, Markgreve af Brandenburg, hans Søn, yde nævnte Margrete fuld Vished og tilfredsstillende Sikkerhed i Jorder, Borge, Fæstninger, Stæder, Byer og Landsbyer og disses samtlige Indtægter, Mænd, Ejendomme, Herligheder, Jurisdiktioner, Besiddelser, Rettigheder og alt deres Tilliggende med Herlighedsret af højere og lavere Grad og i uindskrænket Omfang og sætte den i Kraft, og Sikkerheden og Visheden skal de fast bestyrke med aabne Breve af de stormægtige Fyrster og Herrer Ludvig, Rigets Forøger, den romerske Konge, Ludvig, Markgreve af Brandenburg, hans Søn, Adolf, Søn af en Broder til fornævnte Hr. Ludvig, romersk Konge, Hertug af Bayern, Frederik den Yngre, Markgreve af Meissen, Berthold, Greve af Henneberg, Frederik, Borggreve af Nürnberg, og Burchard, Greve af Mansfeld, og ved deres Segl og paa Tro og Love givne Ord. Mændene paa nævnte Jorder, i nævnte Borge, Fæstninger, Stæder, Byer og Landsbyer skal aflægge Troskabsed til nævnte Margrete eller en eller flere i hendes Navn. Hvis fremdeles nævnte Hr. Ludvig, Markgreve af Brandenburg, efter at have avlet Børn med nævnte Margrete, skulde afgaa ved Døden, medens Børnene lever, skal nævnte Fyrste Hr. Ludvig, romersk Konge, eller deres Arvinger gengive og tilbagebetale fornævnte Margrete tolv Tusinde Mark lødigt Sølv sammen med den Bryllupsgave, der kaldes Morgengave, og for disse tolv Tusinde Mark lødigt Sølv og forudskikkede Bryllupsgave skal de stille en fast Sikkerhed overfor vor Datter Margrete i Jorder, Fæstninger, Borge, Stæder, Byer, Landsbyer, disses Indtægter, Besiddelser og samtlige Ejendomme som forudskikket. De øvrige tolv Tusinde Mark lødigt Sølv af de fornævnte fire og tyve Tusinde Mark lødigt Sølv skal tilfalde fornævnte Børn af omtalte Hr. Ludvig, Markgreve af Brandenburg, og vor Datter Margrete til deres Velfærd og Gavn. Hvis fremdeles nævnte Margrete beslutter sig til at bo og leve hos sine Børn, da skal fornævnte Hr. Ludvig, romersk Konge, eller deres Arvinger uomgængeligt aarligt give nævnte Margrete af hvert Tusinde Mark lødigt Sølv hundrede Mark lødigt Sølv i faste Indtægter af Jorder, Fæstninger, Borge, Stæder, Byer, Landsbyer og i hvad der følger med hver enkelt, til hendes eget Forbrug. Men hvis nævnte Margrete beslutter sig til at forlade sine Børn, da skal nævnte Hr. Ludvig, romersk Konge, eller deres Arvinger til fornævnte Margrete anvise merbemeldte tolv Tusinde Mark lødigt Sølv og indløse den Bryllupsgave, der kaldes Morgengave. Hvis nævnte Hr. Ludvig, den romerske Konge, og deres Arvinger ikke betaler nævnte Margrete, vor Datter, de fornævnte tolv Tusinde Mark lødigt Sølv og ikke indløser fornævnte Gave, skal de af hvert Tusinde Mark lødigt Sølv frit anvise hundrede Mark lødigt Sølv i faste Indtægter af Jorder, Fæstninger, Borge, Stæder, Byer og Landsbyer med deres hele Tilliggende hvert Aar til Margretes Raadighed, idet de stiller Sikkerhed og skaffer tilstrækkelig Vished — som ovenfor fremstillet — med Jorder, Fæstninger, Borge, Stæder, Byer, Landsbyer, disses enkelte Indtægter, Ejendomme, Besiddelser, og med alle de fornævnte Fyrsters aabne Breve paa alt dette, stadfæstede med deres Segl, for at ikke alt det ovennævnte, nemlig Jorder, Fæstninger, Borge, Stæder, Byer, Landsbyer eller noget af deres Tilliggende eller deres Indtægter paa nogen Maade skal kunne tages fra samme Margrete i hendes Livsdage, før hun har faaet hel og fuldstændig Fyldestgørelse for alt. Men hvis Gud skulde kalde samme Margrete, vor Datter, bort fra denne Verden, før hun kommer til Skelsaar og Alder, skal de nævnte Fyrster Hr. Ludvig, den romerske Konge, og Hr. Ludvig, Markgreve af Brandenburg, hans Søn, til os Kristoffer og Hr. Erik, vor Søn, Konger af Danmark, fuldstændigt erlægge og betale tolv Tusinde Mark lødigt Sølv til ovennævnte Terminer, nemlig inden Aar og Dag efter nævnte Margretes, vor Datters, Dødsdag seks Tusinde Mark lødigt Sølv, tre Tusinde Mark lødigt Sølv ved Udgangen af det andet Aar, der følger umiddelbart efter det første, og de øvrige tre Tusinde Mark lødigt Sølv ved Udgangen af det tredie Aar, der følger umiddelbart efter de to første. Men hvis Gud vil kalde samme Margrete bort fra denne Verden, efter at hun er kommet til Skelsaar og Alder, og uden at hun har født Børn, skal man, hvad angaar de fornævnte tolv Tusinde Mark lødigt Sølv, forblive ved og henholde sig til, hvad Retten tilsigter. Til Bevis for denne Handling har vi Johan, af Guds Naade Greve af Holsten og Stormarn, som overværede Afslutningen af nævnte Aftale, ladet dette Brev bekræfte med vort Segl til Vidnesbyrd. Givet paa Søborg i det Herrens Aar 1323 paa Dagen for den hellige Jomfru og Martyr Margrete.