forrige næste

Omnibus presens scriptum cernentibus Waldemarus dei gracia Danorum Sclauorumque rex salutem in domino sempiternam ♦ Cum olim inter magnificum principem dominum Ericum qui tum regni Dacie gubernacula tenebat et coronam regni ex una parte et uenerabilem in Christo patrem dominum Iohannem Grandh quondam Lundensem archiepiscopum Suecie primatem ex altera racione captiuitatis erusdem domini archiepiscopi et propter damna et iniurias que et quas Lundensis ecclesia tempore captiuitatis predicte incurrerat lis quedam et discordia orta fuisset et in tantum augmentata et in Romana curia agitata creuisset ut totum regnum Dacie ecclesiastico supponebatur interdicto et sic longo tempore et annis pluribus ligatum et interdictum tenebatur dominus etiam rex et quidam alii de regno potiores sententiis fuerunt excommunicationis innodati. tandem predictus dominus rex se et regnum suum ratione dampni et iniuriarum predictarum Lundensi ecclesie in decem milibus marcharum puri argenti in quibus eciam per sentenciam Romani pontificis se recognouerat condempnatum obligauit. ♦ Considerans igitur predictus dominus rex miserabilem statum in quo ipsum regnum Dacie positum fuerat pro utilitate et liberatione omnium de regno ut ipsum interdictum eo facilius et citius potuisset relaxari maiorum et meliorum regni ad hoc accedente consilio et unanimi consensu Herwitzstadeherret in Scania et Rotne herret in Borgundeholm cum omni iure regio Lundensi ecclesie pro dictis decem milibus marcharum argenti dedit in solutum scotauit et assignauit iure perpetuo possidenda ♦ Pro dicto uero Rotneherret quia heredes nobilis uiri domini Vffonis quondam dapiferi ipsum herret ad se dixerunt de iure pertinere et minus iuste dicto herret se fuisse priuatos asserebant ideo Wemwndehøygs herret in Scania loco dicti Rotneherret predictus rex ratione euictionis posuit et assignauit tali condicione adiecta quod si a predictis heredibus domini Vffonis dapiferi predicti sepedictum Rotneherret in Borgundeholm quocumque tempore contingeret euinci seu ad ipsos uel ipsorum aliquem aliquo iure redire extunc Wemwndehøgsherret cum omni iure regio uilla Øisyøø et suis attinentiis omnibus ac aliis bonis regalibus quibuscumque in eodem herret ipsi Lundensi ecclesie loco predicti Rotne herret ut prius est expressum absque omni alia scotacione cedat iure perpetuo possidenda prout hec omnia in litteris super hoc confectis sigillis domini Erici regis predicti prelatorum et meliorum regni Dacie sigillatis plenius continetur ♦ Conuenientibus in Helsingborgh anno domini millesimo tricentesimo uicesimo septimo in crastino beati Luce euangeliste magnifico principe domino Gerardo dei gracia, duce Iutie Holsatie Stormarie comite ac tutore nostro nec non et consiliariis nostris et potioribus regni nostri Dacie inter alia que ibidem agebantur proposuit dominus Iohannes predicti domini Vffonis filius quod Rotneherret in Borgundeholm ad ipsum de iure pertinebat et quod iniuste et iniquo iudicio sibi fuerat abiudicatum respondente econtra uenerabili in Christo patre domino Carolo permissione diuina archiepiscopo Lundensi Suecie primate quod predictum herret ad ecclesiam suam Lundensem de iure pertineret ex eo quod pro decem milibus marcharum argenti in quibus dominus Ericus quondam rex Dacie pro dampnis et iniuriis que et quas ecclesia Lundensis tempore captiuitatis domini Iohannis Grand predicti passa fuerat obligatus tenebatur. prædictum herret Lundensis ecclesia receperat in solutum ♦ Quibus s<ic> actis necessarium uidebatur melioribus et discretioribus ibidem congregatis ut huiusmodi liti et discordie finis imponeretur isto modo uidelicet quod nominarentur duodecim uiri discreti qui de ueritate huiusmodi negocii inquirerent et causam seu litem suo iuramento terminarent ♦ Nominati igitur fuerunt isti qui sequuntur domini uidelicet Andreas Pederson de Alnetorp/ Gregorius Thunason Petrus Ekesithæ/ Nicolaus Hack Andreas Pederson de Bulletorp Nicolaus Kyrning Petrus Nicleson de Stoodhawghe Petrus Laaxmand Stigotus Petherson Benedictus Sunasson Esbernus Magnwsson et Iosep Saltens(ee) milites qui se ad partem trahentes de ueritate predicti negotii inquisitionem fecerunt diligentem tandem redientes suo iuramento firmauerunt quod predictum Rotneherret ad dominum Iohannem Vffesson pertinebat de iure et quod nunquam sic legaliter ab eo fuerat abiudicatum quod predictum herret amittere tenebatur ♦ Quia igitur per dominum Iohannes <V>ffesson Rotneherret legaliter ut apparet est euictum nos nolentes ecclesiis et sacris locis ad cultum diuinum et dei seruicium dedicatis in suo iure deficere secundum formam et tenorem litterarum predicti domini Erici regis predictum Wemwndehøgsherret cum omni iure regio uilla Øsyøø et suis omnibus attinentiis pro predictis decem milibus marcharum argenti in quibus predictus rex et corona Lundensi ecclesie ratione dampnorum et iniuriarum que et quas tempore captiuitatis domini Iohannis Grand archiepiscopi incurrerat obligati tenebantur autorizante domino Gerardo tutore nostro antedicto et hiis omnibus et singulis autoritatem et consensum prebente de meliorum regni nostri consilio et consensu adiudicamus iure perpetuo possidendum non obstante quod ipsum Wemwndehøgsherret domino Hollmgero Nicleson fideli nostro per litteras nostras concesseramus, quas tenore presentium totaliter reuocamus precipue cum ipsum Wemwndehøgsherret Lundensi ecclesie prius fore dinoscitur in recompensam Rotneherret racione euictionis assignatum inhibentes districte per graciam nostram ne quisquam cuiuscumque status seu condicionis existat predictam Lundensem ecclesiam contra hanc nostram sentenciam in aliquo perturbare seu molestare presumat prout indignationem nostram et regiam uitare uoluerit ulcionem ♦ In cuius rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillis dominorum magnifici principis domini Gerardi ducis Iutie Holsatie et Stormarie comitis dilecti awnculi ac tutoris nostri predicti Canuti ducis Hallandie et Samsiøø Laurencii Jøneson Ludouici Albrectsson marscalci nostri Petri Ven delboo quondam marscalci Andree Pederson de Alnetorp Petri Ekesithæ Petri Stygge Stigoti Anderson Gregorii Tunæson Petri Grubbe Nicolai Jacobson de Hartagræ Andree Nicleson de Ingilstorp Andree Petherson de Bulletorp Nicolai Kyrning Nicolai Hack Canuti Nicleson Ketilli Pederson Petri Nicleson Lycke Iacobi Grubbæ Stigoti Pederson Petri Lanxman Esberni Magnwson Christierni Bosson et Iosep Saltenss<ee> militum Iohannis Hasenberg Henrici Pederson et Aughonis Haas armigerorum presentibus duximus apponendum. ♦ Datum anno die loco supradictis.

26 Waldemarus] Voldemarus Ab.

2 Grandh] Grand Ab.

4 ecclesia] herefter passa fuerat Ab.

— predicte incurrerat] eiusdem unde Ab.

5 quedam] herefter increuerat Ab.

— orta fuisset et] mgl. Ab.

6 creuisset] mgl. Ab.

7 sic] si Ab.

8 potiores] potentiores Ab.

9 innodati] canonicæ enodati Ab.

11 eciam] ecclesiæ Ab.

13 igitur] etiam Ab.

14 et] ac Ab.

16 Herwitzstade] Heruidstad Ab.

17 Rotne] Rodne Ab.

— Borgundeholm] Borendeholm Ab.

18 solutum] solidum Ab.

19 Rotne] Rodne Ab.

20 quia] quod Ab.

22 Wemwndehøyg] Wemundehøig Ab.

— Rotne] Rodne Ab.

23 assignauit] herefter in pignus Ab.

24 Rotne] Rodne Ab.

25 Borgundeholm] Borendeholm Ab.

26 Wemwndehøg] Wemundehøig Ab.

27 Øisyøø] Aas/ Ydstad Ab.

— omnibus ac] excepta cum omnibus Ab.

28 Rotne] Rodne Ab.

2 possidenda] possidendum Ab.

— sigillis] et sigillatis Ab.

3 sigillatis] mgl. i Ab.

4 Helsingborgh] Helsingborg Ab.

— millesimo tricentesimo uicesimo septimo] 1327 Ab.

6 Gerardo] Gerhardo Ab.

9 Rotne] Rodne Ab.

— Borgundeholm] Borendeholm Ab.

10 sibi fuerat] fuerat sibi Ab.

11 permissione] promissione Ab.

13 pertineret] pertinetur Ab.

— pro] per Ab.

16 fuerat] fuerit Ab.

17 solutum] solidum Ab.

— quibus s<ic>] quibus se Aa; sic Ab.

18 liti] litis Ab.

19 uidelicet] scilicet Ab.

— discreti] diserti Ab.

21 igitur] duodecim Ab.

— fuerunt] fuerant Ab.

— uidelicet] scilicet Ab.

22 Pederson] Peterssøn Ab.

— Thunason] Tuessøn Ab.

— Ekesithæ] Egetheside Ab.

23 Pederson de] Peterssøn aff Ab.

— Nicleson] Nielssøn Ab.

— Stoodhawghe] Stodhange Ab.

24 Laaxman] Laxmand Ab.

— Petherson] Peterssøn Ab.

— Sunasson] Sunessøn Ab.

25 Magnwsson] Moenssøn Ab.

— Iosep] Ioseph Ab.

— Saltens<ee>] Ab; Saltenson Aa.

2 Rotne] Rodne Ab.

3 Vffesson] Vffessøn Ab.

4 igitur] mgl. Ab.

5 per] herefter duodecim ad Ab.

— <V>ffesson] Offesson Aa; Vffessøn Ab.

— Rotne] Rodne Ab.

— euictum] adiudicatum Ab.

6 seruicium] sacrificium Ab.

8 Wemwndehøg] Wemundehøig Ab.

9 Øsyøø et] Ydstad excepta cum Ab.

12 autorizante] authorisante Ab.

— Gerardo] Gerhardo Ab.

13 hiis] his Ab.

— autoritatem] authoritatem Ab.

15 non] nec Ab.

— Wemwndehøg] Wemundehøig Ab.

16 Hollmgero] Hollingero Ab.

— Nieleson] Nicklessøn Ab.

— concesseramus] concessimus Ab.

17 presentium] præsenti Ab.

— Wemwndehøg] Wemundehøig Ab.

18 dinoscitur] dignoscitur Ab.

— Rotne] Rodne Ab.

22 uoluerit] uolueritis Ab.

24 Gerardi] Gerhardi Ab.

25 dilecti] dilectissimi Ab.

— awnculi] auunculi Ab.

— ac] et Ab.

26 Samsiøø] Samsøe Ab.

— Jøneson] Jonessøn Ab.

— Albrectson] Albretssøn Ab.

— marscalci] marschalci Ab.

— Vendelboo] Vendelbo Ab.

1 marscalci] marschalci Ab.

— Pederson] Peterssøn Ab.

— Ekesithæ] Egetheside Ab.

2 Petri] Peter Ab.

— Anderson] Anderssøn Ab.

— Thunæson] Tuessøn Ab.

— Jacobson] Jacobssøn Ab.

3 Hartagræ] Haragre Ab.

— Nicleson] Nicklessøn Ab.

— Ingilstorp] Nielstrup Ab.

— Petherson] Peterssøn Ab.

4 Nicleson] Nielssøn Ab.

— Ketilli] Kætilli Ab.

— Pederson] Peterssøn Ab.

5 Petri] Peder Ab.

— Nicleson] Nicklessøn Ab.

— Lycke] Litle Ab.

— Grubbæ] Grubbe Ab.

— Pederson] Peterssøn Ab.

— Petri] Peder Ab.

— Lanxman] Laxmand Ab.

— Esberni] Esbern Ab.

6 Magnwson] Magnussøn Ab.

— Christierni] Christiern Ab.

— Bosson] Boiessøn Ab.

— Iosep] Ioseph Ab.

— Saltenss<ee>] Ab; Saltensson Aa.

— militum ... et] mgl. Ab.

7 Aughonis] Aagonis Ab.

2: cf. Dipl. Dan. 2. r. V 236 nr. 248.

Valdemar, af Guds Naade de Danskes og Venders Konge, til alle, der ser dette Brev, Hilsen evindeligt med Gud.

Da der fordum mellem den stormægtige Fyrste Hr. Erik, som dengang styrede Kongeriget Danmark, og Kongerigets Krone som den ene Part og den ærværdige Fader med Kristus Hr. Jens Grand, fordum Lunds Ærkebiskop og Sveriges Primas, som den anden paa Grund af samme Hr. Ærkebiskops Fængsling og paa Grund af de Tab og den Uret, som Lunds Kirke i fornævnte Fangenskabs Tid havde lidt, var opstaaet Strid og Uenighed, og denne var forøget til et saadant Omfang og, efter Behandling ved den romerske Kurie, var vokset saaledes, at hele Kongeriget Danmark lagdes under kirkeligt Interdikt og saaledes i lang Tid og gennem flere Aar holdtes bundet af Interdiktet, og selv Hr. Kongen og nogle andre af Kongerigets mægtige var bundet af Bandlysnings Dom, forpligtede omsider fornævnte Hr. Konge sig og sit Rige for fornævnte Tab og Uret mod Lunds Kirke med 10,000 lødigt Mark Sølv, til hvilken Bod han ogsaa anerkendte, at han var dømt ved Dom af Hr. Paven i Rom. Idet fornævnte Hr. Konge derfor overvejede den ulykkelige Stilling, i hvilken Kongeriget Danmark befandt sig, gav han som Betaling, skødede og overdrog til Lundekirken til evigt Eje Herrestads Herred i Skaane og Rønne Herred paa Bornholm med al kongelig Ret for de nævnte 10,000 Mark Sølv til Gavn og Befrielse for alle i Riget, for at Interdiktet derved lettere og hurtigere kunde hæves, og dertil indhentedes Raad og enstemmigt Samtykke af Rigets mægtigste og bedste Mænd. Men i Stedet for nævnte Rønne Herred, — fordi Arvingerne efter den fornemme Mand Hr. Uffe, fordums Drost, sagde, at det Herred med Rette tilhørte dem, og hævdede, at de mindre retmæssigt var blevet berøvet nævnte Herred, — gav og overdrog fornævnte Konge derfor Vemmenhögs Herred i Skaane i Stedet for nævnte Rønne Herred paa Grund af Vanhjemmel, paa det Vilkaar, at hvis engang oftenævnte Rønne Herred paa Bornholm kunde kræves tilbage af fornævnte Drost Hr. Uffes fornævnte Arvinger eller vende tilbage til dem eller en af dem med et eller andet Retsgrundlag, saa skulde Vemmenhögs Herred med hele den kongelige Ret, Byen Örsjö og alle dens Tilliggender og andet kongelige Gods af enhver Art tilfalde Lundekirken i Stedet for fornævnte Rønne Herred, som tidligere sagt, uden nogen anden Skødning, at besidde med Rette til evig Tid, saaledes som alt dette indeholdes udførligere i et derom affattet Brev, beseglet med fornævnte Konge Hr. Eriks og Kongeriget Danmarks Prælaters og bedste Mænds Segl. Da Aar 1327 Dagen efter Evangelisten Lucas' Dag den stormægtige Fyrste Hr. Gerhard, af Guds Naade Jyllands Hertug, Greve af Holsten og Stormarn og vor Værge, og dertil vore Raader og vort Riges Stormænd var kommet sammen i Helsingborg, saa fremførte fornævnte Hr. Uffes Søn Hr. Jens blandt andre Ting, som forhandledes sammesteds, at Rønne Herred paa Bornholm med Rette tilkom ham, og at det uretmæssigt og ved en uretfærdig Dom var blevet ham fradømt, men dertil svarede den ærværdige Fader med Kristus Hr. Karl, med Guds Naade Ærkebiskop af Lund og Sveriges Primas, at fornævnte Herred med Rette hørte til hans Kirke i Lund, fordi Lunds Kirke havde modtaget fornævnte Herred som Betaling for 10,000 Mark Sølv, som Hr. Erik, fordum Danmarks Konge, skyldte for de Tab og den Uret, som Lunds Kirke havde lidt under fornævnte Hr. Jens Grands Fangenskab. Da dette var sket saaledes, ansaa de bedste og kyndigste Mænd, der var forsamlet sammesteds, det for nødvendigt, at der blev gjort en Ende paa denne Strid og Uenighed paa den Maade, at der udnævntes 12 kyndige Mænd, som skulde undersøge Sagens sande Sammenhæng og med deres Ed afgøre Sagen eller Striden. Udnævnt blev derfor følgende Herrer, nemlig Anders Pedersen fra Alnarp, Gregers Tuesen, Peder Egeside, Niels Hak, Anders Pedersen fra Bollarp, Niels Kyrning, Peder Nielsen fra Stehag, Peder Laksmand, Stig Pedersen, Bent Sunesen, Esbern Mogensen og Josef Saltense, Riddere, som trak sig tilbage, foretog en omhyggelig Undersøgelse af Sagens Sammenhæng og derefter vendte tilbage og med deres Ed bekræftede, at fornævnte Rønne Herred med Rette tilkom Hr. Jens Uffesen, og at det aldrig var blevet ham lovligt fradømt saaledes, at han burde miste fornævnte Herred. Men da nu Rønne Herred, som det synes efter Loven, er blevet vindiceret af Hr. Jens Uffesen, vil vi ikke, at Kirker og hellige Steder, der er viet til Gudsdyrkelse og Gudstjeneste, lider Tab af deres Ret, hvorfor vi, — idet Hr. Gerhard, vor forannævnte Værge, godkender det og giver Myndighed og Samtykke til alle disse Ting, — med vort Riges bedste Mænds Raad og Samtykke ifølge fornævnte Konge Hr. Eriks Brevs Form og Ordlyd tildømmer den fornævnte Vemmenhögs Herred at besidde til evig Tid med al kongelig Ret, Byen Örsjö og alle dens Tilliggender for fornævnte 10,000 Mark Sølv, som fornævnte Konge og Krone skyldte Lunds Kirke for de Tab og den Uret, som den havde lidt under Ærkebispen Hr. Jens Grands Fangenskab, idet det ikke er en Hindring, at vi har givet vor tro Mand Hr. Holger Nielsen Vemmenhögs Herred ved vort Brev, som vi ved dette Brev helt tilbagekalder, især da Vemmenhögs Herred forinden vides paa Grund af Vanhjemmel at skulle være tildelt Lunds Kirke som Erstatning for Rønne Herred. Vi forbyder strengt ved vor Naade, at nogen, af hvilken Stilling eller Stand han end er, fordrister sig til paa noget Punkt at forulempe eller besvære fornævnte Lundekirke imod denne vor Dom, saafremt han vil undgaa vor Harme og kongelige Hævn.

Til Vidnesbyrd om dette har vi ladet vort Segl hænge under dette Brev tillige med Segl af følgende Herrer: Den stormægtige Fyrste Hr. Gerhard, Hertug af Jylland og Greve af Holsten og Stormarn, vor kære Onkel og fornævnte Værge, Knud Hertug af Halland og Samsø, Lars Jonsen, Ludvig Albertsen, vor Marsk, Peder Vendelbo, fordums Marsk, Anders Pedersen fra Alnarp, Peder Egeside, Peder Stygge, Stig Andersen, Gregers Tuesen, Peder Grubbe, Niels Jakobsen fra Harjager, Anders Nielsen fra Ingelstorp, Anders Pedersen fra Bollarp, Niels Kyrning, Niels Hak, Knud Nielsen, Kjeld Pedersen, Peder Nielsen Lykke, Jakob Grubbe, Stig Pedersen, Peder Laksmand, Esbern Mogensen, Kristian Bosen og Josef Saltense, Riddere, Jens Hasenberg, Henrik Pedersen og Ove Hase, Væbnere. Givet ovennævnte Aar, Dag og Sted.