forrige næste

Tekst efter Aa, udfyldt efter Aa1:

Dilectis filiis . . abbati monasterii de Insula dei/ Othoniensis diocesis et . . priori ac . . preposito ecclesie Othoniensis salutem. ♦ Debitum et meritorium fore/ dinoscitur sacram religionem oportunis fouere fauoribus eius incrementum prosequi ac testamentarias aliasque pias uoluntates exequi defunctorum. ♦ Dudum siquidem quondam Walburgis relicta condam O<t>tonis dicti Fogat armigeri uidua Othoniensis diocesis dum uiueret/ zelo fidei et deuotionis accensa ad honorem dei et beate Marie uirginis gloriose pium deuotumque habens propositum fundandi et dotandi de bonis suis quoddam monasterium Cisterciensis ordinis in curia sua in Vpa<k>eer in Lalandia dicte diocesis quoddam altare fecit erigi in dicta curia canonice et in eo diuina officia celebrari seque deuouit/ in eodem monasterio perpetuo seruituram/ et ad opus ipsius monasterii fundandi et dotandi obtulit/ dedit/ et imperpetuum applicauit/ omnia bona inmobilia que per successionem quondam Iohannis filii sui sibi obuenerant/ et que ipsa possidebat/ que subsequenter suis propriis uocabulis exprimuntur. uidelicet dictam curiam et quatuor alios fundos ibidem<.> in Kordorp quatuor fundos et in Ak<æ>by unam curiam et inibi alios duos fundos<.> in Gloslund unum fundum et unam curiam/ in Styth<æ>by unum fundum<.> in Tiliz/ quatuor fundos<.> in Tru<æ>lsby tres fundos<.> in Alstorp/ unam curiam/ in Tyrstath/y duos fundos<.> in Askøø/ unum fundum/ in Erixstorp/ duas curias/ et ibi alios duos fundos<.> in Litlæmærret/ tres fundos<.> in Pathorp duos fundos<.> in Gamæløstoftæ unum fundum<.> in Bok<æ>sl<æ>t/. unum fundum<.> in Armingh unam curiam et duos fundos<.> in Donmar/ unum fundum<.> in Orte unam curiam<.> in Gloslund unam curiam et in Strøuby unam curiam cum agris pratis siluis molendinis piscariis aquarum decursibus et ipsorum attinenciis uniuersis/ ac loci diocesanus eidem uidue licenciam prestitit/ suumque consensum/ adhibuit/ in predictis ♦ Prefata insuper uidua uoluit/ quod monasterium ipsum institutis in eo monialibus et prefecta eis priorissa in eo domino seruituris sub cura et obedientia . . abbatis monasterii de Sora eiusdem ordinis Roskildensis diocesis qui esset pro tempore uelut patris abbatis perpetuo haberetur. ♦ Clare quoque memorie Ericus Danorum Sclauorumque rex supradictis omnibus et singulis pro parte dicte uidue sibi expositis oblacionem et donacionem huiusmodi per ipsam uiduam de dictis bonis dicto monasterio fundando et dotando factas ratificauit/ expresse ac eas auctoritate/ regia confirmauit/ necnon inmunitatis et libertatis priuilegium cum premissa expressione bonorum eorundem auctoritate/ prefata duxit eidem fundando et dotando monasterio concedendum. ♦ Sed antequam monasterium ipsum fundatum ac priorissa et moniales predicte in illo institute forent/ iuxta instituta et obseruancias ordinis antedicti predicta uidua ad nostram presenciam accedente/ ac intimante nobis quod ipsa dictum monasterium quod tamen nondum fundatum erat/ ad honorem dei et eiusdem uirginis in suo proprio solo situm in diocesi Othoniensi prefata fundarat ipsaque bona illi obtulerat/ dederat/ et imperpetuum applicarat/ seque deuouerat/ ibidem domino perpetuo seruituram et quod postmodum cum pretextu quorundam debitorum que dictus filius suus nomine quondam Martini dicti Du<u>a militis eiusdem Othoniensis diocesis cuius obsequiis idem filus dum uiueret/ inheserat/ contraxisse dicebatur/idem monasterium/ quod tamen nondum ut premittitur fundatum erat/ ad instanciam creditorum quibus debebantur debita ipsa que dictus miles asserebatur recognouisse ante sui obitum esse sua in bonis predictis grauiter uexaretur et quod dictus rex oblacionem et donacionem huiusmodi ratificarat/ expresse dictumque priuilegium concesserat/ ut prefertur. quodque demum eodem rege sublato de medio ipsoque monasterio quod tamen nondum ut prefertur fundatum erat/ dicta bona iure suo/ ut ipsa/ dicebat/ pacifice/ possidente dicti creditores in bonis eisdem sic dedicatis per potenciam et impressionem curie secularis appellatione seu prouocatione per dictam uiduam quantum in ea fuerat/ et eo modo quo melius sciuerat/ et potuerat/ in suo uulgari ydiomate propter hoc ad sedem apostolicam/ interiecta indebite presumpserant/ et presumebant/ bona occupando et distrahendo predicta/ monasterium ipsum quod tamen nondum fundatum erat/ ut predicitur multipliciter/ molestare/ nobisque supplic[ant]e per nos super hoc de oportuno remedio prouideri. nos quondam Nicolao Sigwasti canonico Vpsalensi [et qui]busdam aliis suis in hac parte collegis dedimus per nostras litteras inter cetera in mandatis ut/ super predictis per ipsam [uid]uam nobis intimatis simpliciter summarie ac de plano et sine strepitu figuraque iudicii uocatis qui euocand[i foren]t se diligencius informantes exhiberent/ dicto monasterio quod eadem uidua fundatum et dotatum esse dicebat/ c[um tamen n]on esset/ celeris iusticie complementum. contradictores per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo. ♦ Deinde uero pref[ata uidua nobi]lem uirum Petrum Vendelbo militem Burglanensis diocesis regium marescallum qui antequam dicta [uidua potuisset] dictis Nicolao et collegis uel eorum alicui dictas litteras presentare dictam uiduam supradictis bonis qu[e ipsa pro fundando] et dotando dicto monasterio possidebat/ temeritate propria spoliarat/ eamque illis tenebat/ indebite et [notorie spoliatam] fecit/ de facto coram uenerabili fratre nostro . . episcopo Othoniensi cui dictus Nicolaus solus prout/ ex forma [dictarum litterarum alias poterat] in huiusmodi negocio prosedens uices suas in hac parte et de facto commiserat/ donec eas ad se duceret [reuocandas ad] iudicium euocari. ♦ Et tandem cum fuisset ad aliquos actus coram dicto episcopo in huiusmodi appellacionis causa similiter de facto processum dictus miles ex quodam grauamine sibi ab eodem episcopo ut dicebat illato modo simili de facto ad dictam sedem uocem appellacionis emisit/ nosque causam huiusmodi appellacionis et negocii principalis cum etiam partes ipse apud dictam sedem presentes existerent ad instanciam ipsius militis dilecto filio magistro Oliuerio de Cerzeto canonico Eduensi capellano nostro et apostolici palacii auditori causarum audiendam commisimus et fine debito terminandam coram quo Thorberno rectore ecclesie de Ouet<k<er<k<e Lundensis diocesis procuratore dicti militis procuratorio nomine pro eo ac predicta Walburgis pro se ipsa in iudicio comparentibus et a dictis procuratore et Walburgi libellis oblatis dicta Walburgi in huiusmodi suo libello proponente ac dicente quod ipsa possidente supra nominata bona sua/ que in eodem suo libello etiam nominatim exprimebat et sua esse dicebat/ idem miles eam possessione ipsorum bonorum iniuste spoliarat/ et spoliari mandarat/ ac spoliationem huiusmodi ratam habuerat/ ac petendo eadem bona sibi restitui per eundem militem et per dictum auditorem decerni et declarari ad dictam uiduam bona pertinere prefata ipsumque militem seu legitimam personam interuenientem pro eo ad restitucionem dictorum bonorum cum fructibus inde perceptis et percipiendis faciendam ipsi uidue/ condempnari seque restitui et reintegrari ad possessionem bonorum eorundem ac etiam expensas per eam factas in causa ipsa restitui. ♦ Et cum subsequenter uacaciones de mandato nostro fuissent indicte. nos ad supplicacionem eiusdem uidue commisimus auditori predicto ut/ uacationibus huiusmodi nequaquam obstantibus in dicta causa simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii procederet/ et faceret/ partibus ipsis iusticie complementum/ dictisque procuratore ac Walburgi coram eodem auditore postea in iudicio constitutis necnon ab eis de calumpnia et ueritate dicenda prestitis iuramentis/ datis pro parte ipsius Walburgis quibusdam positionibus et ad ipsarum aliquas responcionibus subsecutis ac eciam productis pro parte dicte Walburgis quibusdam instrumentis publicis apostolicis et aliis litteris autenticis actis iuribus et munimentis quibus uolebat in huiusmodi causa uti/ parte altera positiones aliquas seu quicquam pro se producere uel contra huiusmodi producta dicere non curante in terminis successiue ad singulos actus huiusmodi ipsis partibus assignatis procurator prefatus Ferrandum Iohannis procuratorem suum dicta Walburgi presente constituit/ apud acta eadem Walburgi Recuperum de sancto Geminiano altera parte presente procuratorem suum constituente similiter apud acta. dictusque auditor ad instanciam ipsius Recuperi eundem Ferrandum ad concludendum in causa ipsa uel dicendum causam racionabilem quare concludi non deberet in ea per certum cursorem nostrum coram se citari fecit ad terminum peremptorium competentem in quo dicto Recupero coram eo in iudicio comparente et ipsius Ferrandi non comparentis contumaciam accusante ac petente in causa ipsa concludi prefatus auditor reputans dictum Ferrandum quoad actum huiusmodi merito contumassem cum eodem Recupero pro parte sua in causa concludente/ predicta conclusit et habuit pro concluso/ dictisque Recupero et Ferrando coram ipso postmodum in iudicio constitutis ad suam in dicta causa diffinitiuam sentenciam audiendam statuit/ peremptorie certam diem/ in qua eisdem Ferrando et Walburgi coram eo in iudicio comparentibus dictaque Walburgi sentenciam ferri cum instancia postulante prelibatus auditor/ uisis inspectis ac discussis diligenter et plene recensitis omnibus et singulis coram eo in causa huiusmodi actis habitis et productis factaque super hiis omnibus coauditoribus suis dicti palacii relatione plenaria et fideli/ ac intra se et cum peritis deliberacione super illis habita diligenti de ipsorum c[oa]uditorum consilio et assensu sentencialiter et diffinitiue pronunciauit/ decreuit/ et declarauit/ predictam Walburgim re[stitu]endam et reintegrandam esse ad possessionem bonorum eorundem plene libere et cum effectu ipsamque ad e[a quant]um potuit/ restituit et reintegrauit/ dictumque Ferrandum nomine supradicti militis et per eum dictum militem [in persona ipsius F]errandi in fructibus per eum/ ex dictis bonis perceptis necnon in dampnis que incurrit dicta Walbu[rgis ac expensis] pro parte sua in hac et pro ea lite legitime factis merito condempnauit/ sibi/ taxacione ipsarum expen[sarum imposterum] reseruata. prout/ in instrumento publico/ inde confecto dicti auditoris sigillo munito plenius cont[inetur. ♦ Ceterum post] dictam sentenciam/ que nulla prouocacione suspensa in rem transiuerat/ iudicatam decurso certi [temporis spacio memo]rata Walburgis apud sedem constituta predictam condens in sua ultima uoluntate testa[mentum recogno]uit et confessa extitit sua sponte quod omnia bona supradicta nominatim expressa in priuilegio [supradicto antea dum] mente atque corpore sana foret/ pro fundando et dotando monasterio monialium prelibato [in honorem dei et] eiusdem uirginis quod sub obediencia dicti abbatis existeret/ ex pia deuotione donauerat/ [et duxerat assign]anda et in eodem testamento dicta bona tanquam ecclesiastica/ effecta cum omni racione ac iure quibus sibi [quesita fuerant et e]a tenuerat/ necnon fructibus a dicto milite perceptis ex illis a tempore huiusmodi mote litis expensis et dampnis sibi adiudicatis per eandem sentenciam ordinacioni et disposicioni ac deffencioni nostre et ecclesie Romane reliquit atque commisit/ ac nos executorem super hiis constituit nobisque deuote supplicauit/ ut eadem bona in ordinacionem et defensionem nostram dignaremur assumere ipsamque sentenciam iuxta eius deuotum propositum ad opus eiusdem monasterii fundandi et dotandi execucioni debite demandare prout apparet legitimo documento. ♦ Nos igitur iuxta piam intencionem et deuotam supplicacionem huiusmodi prefate Walburgis uolentes prout etiam racioni et pietati congruit/ pro eodem monasterio fundando et dotando prefatam sentenciam effectui debito mancipari/ discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus/ uos uel duo aut unus uestrum per uos uel alium seu alios bona predicta nostro et eiusdem ecclesie Romane nomine predicto abbati de Sora ea recepturo ad opus supradicti monasterii fundandi et dotandi uel procuratori suo ad hoc ab eo legitime constituto auctoritate nostra assignare curetis. inducentes ipsum abbatem uel dictum procuratorem ab eo ut prefertur constituendum nomine restitucionis et reintegracionis in corporalem possessionem eorundem bonorum iurium et pertinenciarum ipsorum prout dicta Walburgis ad possessionem ipsam restitui/ et reintegrari si uiueret debuisset/ amoto dicto milite penitus ab eisdem et inductum etiam defendatis quemadmodum ipsa Walburgis si ut predicitur uiueret restituta/ et reintegrata defendenda existeret/ ac facientes eidem abbati uel illi seu illis quem uel quos ipse ad gubernacionem dictorum bonorum duxerit deputandum uel deputandos de ipsorum bonorum fructibus redditibus prouentibus iuribus et obuencionibus uniuersis integre responderi. ac de supradictis fructibus a dicto milite perceptis ex bonis eisdem et huiusmodi dampnis eidem abbati uel procuratori suo pro eo iuxta ipsius instrumenti condempnacionis tenorem plenam et debitam satisfactionem impendi prout/ facienda foret eidem Walburgi si ageret/ in humanis. contradictores per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo. ♦ Datum Auinione. iii. kalendas. marcii. anno tertiodecimo.

19 O(t)tonis] Octonis Aa.

23 VpaCk)yeer] Vpabeer Aa.

30 <.) in Kordorp] in Kordorp Aa; Karctorp Aa1.

— Ak(æ)by] Akceby Aa.

31 (<.) mgl. i Aa.

1-6 <.) mgl. i Aa.

1 Styth(æyby] Stythceby Aa.

— Tru(æ)lsby] Trucelsby Aa. 2 Tyrstath, Aa, Tiirstath, Aa1.

5 Bok(æ)slkæ)t] Bokcesilcet Aa.

12 monasterii) tilf. i mrg. i Aa.

29 Du(uya] Duna Aa.

26 .. = Petro.

27 prosedens=procedens.

4 Ouet(kyer(kye] Ouetherhe Aa og Aal.

24 responcionibus = responsionibus.

6 contumassem = contumacem.

5 deffencioni = defensioni.

Til vore kære Sønner Abbeden i Holme Kloster i Odense Stift og Prioren og Provsten ved Kirken i Odense, Hilsen.

Det maa anses for en fortjenstfuld Pligt at støtte det hellige Klosterliv med passende Gunst og at virke for dets Vækst og udføre afdødes fromme Ønsker, baade testamentariske og andre. I sin Tid har nu afdøde Valborg, Enke efter afdøde Væbner Otto kaldet Foged, fra Odense Stift, mens hun endnu levede og var opfyldt af Nidkærhed for Troen og Fromhed, haft det fromme og velbehagelige Forsæt med sit Gods at grundlægge og udstyre et Kloster af Cistercienserordenen paa sin Gaard i Opager paa Lolland i nævnte Stift til Guds og den glorværdige Jomfru Maries Ære, og hun har paa kanonisk Vis ladet et Alter opføre paa nævnte Gaard og ladet Gudstjeneste holde dér og viet sig selv til den evige Tjeneste i samme Kloster, og til at grundlægge og udstyre Klosteret har hun skænket, givet og til evig Tid tildelt alt det urørlige Gods, som var tilfaldet hende som Arv efter hendes Søn Jens, og som hun selv besad; det drejer sig om det Gods, som herefter betegnes med dets Egennavne, nemlig nævnte Gaard og fire andre Tofter sammesteds, fire Tofter i Korterup, een Gaard i Aageby og to andre Tofter dér, een Toft i Gloslunde, een Gaard i Stødby, een Toft i Tillese, fire Tofter i Troelsby, tre Tofter i Aalstrup, een Gaard i Tirsted, to Tofter i Askø, een Gaard i Erikstrup, to Gaarde og to andre Tofter i *Lillemærret, tre Tofter i Paarup, to Tofter i Gammel Østofte, een Toft i *Bokæslæt, een Toft i Arninge, een Gaard og to Tofter i Dannemare, een Toft i Orte, een Gaard i Gloslunde og een Gaard i *Strøuby, alt med Marker, Enge, Skove, Møller, Fiskedamme, Vandløb og alle Tilliggender, og Stiftets Biskop gav samme Enke Tilladelse dertil og gav sit Samtykke til det foran anførte. Desuden var det nævnte Enkes Vilje, at Klosteret til evig Tid skulde staa under Kuratel af og i Lydighedsforhold til den til hver Tid fungerende Abbed i Sorø Kloster i Roskilde Stift af samme Orden som Faderabbed, saasnart Nonnerne var installeret og en Priorinde traadt i Spidsen for dem for at tjene Herren i Klosteret. Og da Erik, de Danskes og Venders Konge — berømmelig Ihukommelse — fik ovennævnte Bestemmelser alle som een forelagt paa nævnte Enkes Vegne, stadfæstede han udtrykkeligt hendes Overdragelse og Gave af nævnte Gods til nævnte Klosters Grundlæggelse og Udstyr og bekræftede det med kongelig Myndighed, og med samme Myndighed skænkede han et Immunitets- og Frihedsprivilegium med ovennævnte Opregning af Godset til Klosteret, som saaledes skulde grundlægges og udstyres. Men førend Klosteret kunde blive grundlagt og førnævnte Priorinde og Nonner installeret i det i Følge Ordenens Forskrifter og Observans, kom Enken til os og underrettede os om, at hun havde grundlagt nævnte Kloster, som dog endnu ikke var grundlagt, til Guds og samme Jomfrus Ære paa sin egen Jord i førnævnte Odense Stift, og at hun havde skænket, givet og til evig Tid tildelt det nævnte Gods og viet sig selv til at tjene den evige Herre sammesteds, men at samme endnu ikke grundlagte Kloster senere under Paaberaabelse af visse Gældsposter, som hendes nævnte Søn sagdes at have paadraget sig paa afdøde Ridder Morten kaldes Dues Vegne fra samme Odense Stift, i hvis Tjeneste samme Søn stod, mens han levede, besværedes alvorligt paa førnævnte Gods med Krav af de Kreditorer, som havde nævnte Tilgodehavende, som nævnte Ridder forsikres at have anerkendt før sin Død som paahvilende sig, og at nævnte Konge udtrykkeligt havde stadfæstet denne Overdragelse og Gave og skænket nævnte Privilegium, som foran anført, og at først da samme Konge var død, og Klosteret, som dog som omtalt endnu ikke var grundlagt, i Kraft af sin Ret nød den ukærede Besiddelse af nævnte Gods, som hun selv sagde, havde nævnte Kreditorer med Hensyn til samme saaledes indviede Godser, skønt nævnte Enke, forsaavidt det stod til hende, saa godt hun vidste og formaaede appellerede og anraabte det apostoliske Sæde i den Sag paa hendes Modersmaal, utilbørligt fordristet sig til ved verdslig Domstols Magt og Tryk at sætte sig i Besiddelse af og splitte førnævnte Gods og paa mangfoldig Maade at besvære Klosteret, der dog som mange Gange omtalt endnu ikke var grundlagt; og hun bønfaldt os om at sørge for at raade Bod paa dette med passende Midler. Vi paalagde derfor ved vort Brev afdøde Nils Sigfastsen, Kannik i Uppsala og nogle andre som hans Kolleger i den Sag, at de bl. a. simpelt, summarisk og ligefrem, uden Offentlighed og formelig Rettergang skulde indstævne dem, der burde stævnes i Anledning af ovenstaaende, som Enken havde meddelt os, og skaffe sig omhyggelig Underretning om Sagen og give nævnte Kloster, som samme Enke hævdede var grundlagt og udstyret, skønt det endnu ikke var det, en hurtig Retsoprejsning, idet de uden Appel tugtede dem, der satte sig derimod, med Kirkens Straf. Dernæst lod førnævnte Enke den velbyrdige Mand Ridderen Peder Vendelbo fra Børglum Stift, den kongelige Marsk, som førend hun havde kunnet overrække nævnte Brev til nævnte Niels og hans Kolleger eller en af dem, af egen Dumdristighed berøvede nævnte Enke ovennævnte Gods, som hun besad for at kunne grundlægge og udstyre nævnte Kloster, og utilbørligt forholdt hende og notorisk udplyndrede, de facto stævne til Doms for vor ærværdige Broder, Biskop Peder af Odense, hvem nævnte Nils, der, som han efter nævnte Brevs Form iøvrigt var berettiget til, gik frem paa egen Haand i denne Sag, havde overdraget sin Myndighed i den Sag de facto, indtil han lod den tilbagekalde. Og da man ligeledes de facto omsider var naaet til nogle Retsmøder for nævnte Biskop i denne Appelsag, appellerede nævnte Ridder som Følge af, som han sagde, at han var blevet forulempet af samme Biskop, ligeledes de facto til nævnte Sæde, og vi overdrog da denne Appelsag og Hovedsagen, da Parterne var nærværende ved nævnte Sæde, paa samme Ridders indtrængende Opfordring til vor kære Søn Magister Oliver de Cerzeto, Kannik i Autun, vor Kapellan og Auditør ved den apostoliske Ret at paahøre Sagerne og afgøre dem med en endelig Dom, og for ham mødte Torben Sognepræsten i Övid Kirke i Lunds Stift som Sagfører for nævnte Ridder med Sagførerfuldmagt fra ham og førnævnte Valborg for sig selv i Retten, og af de nævnte, Sagføreren og Valborg, blev Klageskrifterne indgivet, og nævnte Valborg foreslog og hævdede i dette sit Klageskrift, at hun besad ovennævnte Gods, som hun opregnede med Navns Nævnelse i samme Klageskrift og hævdede tilkom hende, og at samme Ridder uretfærdigt berøvede hende Besiddelsen af dette Gods og lod det røve og godkendte denne Berøvelse, og hun bad om, at samme Ridder skulde give hende samme Gods igen, og at nævnte Auditør skulde dømme og erklære, at førnævnte Gods tilkom nævnte Enke, og at Ridderen eller en lovlig Stedfortræder for ham skulde dømmes til at tilbagegive nævnte Gods, med de Frugter, der var flydt eller kunde være flydt deraf, til samme Enke, og at hun skulde genindsættes i fornyet Besiddelse af samme Gods og ogsaa have Erstatning for hendes Udgifter i Sagen. Og da der derefter paa vor Befaling var paabudt Retsferie, paalagde vi paa samme Enkes Bøn førnævnte Auditør, at han uanset denne Retsferie skulde gaa frem i den Sag simpelt og formløst og uden Offentlighed og formelig Rettergang og lade Parterne ske Rettens Fyldestgørelse, og da de nævnte, Sagføreren og Valborg senere var mødt i Retten for samme Auditør og havde aflagt Ed paa at afholde sig fra Chikane og kun at sige Sandheden, blev der fra Valborgs Side fremført visse Paastande og fulgte Svar paa nogle af dem, og fra nævnte Valborgs Side blev der fremlagt nogle officielle apostoliske Dokumenter og andre autentiske Breve, Akter, Rettigheder og Befæstelser, som hun vilde bruge i den Sag, mens den anden Part undlod at fremsætte Paastande og fremlægge noget for sig og at sige noget imod de fremlagte Dokumenter i de Terminer, der under Handlingens Forløb var forelagt Parterne til saadanne Handlinger, hvorefter førnævnte Sagfører i omtalte Valborgs Nærværelse indsatte til Protokollen Ferrand, Johannes Søn, som sin Stedfortræder, mens samme Valborg ligeledes i Modpartens Nærværelse indsatte Recuperus fra S. Gimignano som sin Sagfører til Protokollen, og nævnte Auditør lod paa Recuperus' Krav samme Ferrand stævne for sig ved et af vore Bude til en passende endelig Termin for at træffe Afgørelse i Sagen eller fremføre en fornuftig Grund til, at der ikke burde træffes Afgørelse i den, og da nævnte Recuperus til den fastsatte Termin indfandt sig for ham i Retten og anklagede den udeblevne Ferrand for Foragt for Retten og ansøgte om Sagens Afslutning, saa resolverede førnævnte Auditør, at nævnte Ferrand med Rette havde vist Foragt for Retten ved denne Optræden, og idet samme Recuperus for sit Vedkommende afsluttede Sagen, saa afsluttede han Sagen og ansaa den for afsluttet, og da Recuperus og Ferrand senere var mødt for ham i Retten for at høre hans endelige Dom i den Sag, fastsatte han en bestemt Dag som den sidste Termin, paa hvilken Ferrand og Valborg indfandt sig for ham i Retten og nævnte Valborg indtrængende opfordrede til Domskendelse, hvorfor føromtalte Auditør efter at have set, gennemgaaet og omhyggeligt overvejet og i sin Helhed læst de i denne Sag for ham fremlagte Akter, alle som en, og efter at der desangaaende var givet et fuldstændigt og paalideligt Referat til hans Meddommere i nævnte Domstol og omhyggelig Overvejelse havde fundet Sted desangaaende mellem disse og kyndige Mænd, saa bekendtgjorde han med sine Meddommeres Raad og Samtykke den endelige Dom, idet han fastsatte og erklærede, at fornævnte Valborg skulde genindsættes i sin tidligere Besiddelse af nævnte Godser fuldt ud, frit og effektivt, og saa vidt han kunde, genindsatte han hende i dem, og han dømte med Rette nævnte Ferrand paa ovennævnte Ridders Vegne og gennem ham Ridderen selv i Ferrands Person til at erstatte de Frugter, han havde oppebaaret af nævnte Gods og de Tab, som nævnte Valborg havde lidt, og de Udgifter, som hun lovligt havde haft i denne Sag og Proces, idet han reserverede sig Vurderingen af disse Udgifter til en senere Lejlighed, saaledes som det udførligere omtales i det derom affattede Dokument, der er beseglet med nævnte Auditørs Segl. Men efter nævnte Dom, der ikke blev suspenderet ved Appel, men fik Retskraft, forløb en vis Tid, og dernæst gjorde omtalte Valborg under sit Ophold ved det apostoliske Sæde Testamente om sin sidste Vilje, og hun anerkendte og bekendte af egen Drift, at hun mens hun endnu var sund paa Sjæl og Legeme, i from Hengivenhed havde skænket og ladet overdrage alle ovennævnte Godser, der med Navns Nævnelse var anført i oven nævnte Privilegium, til at grundlægge og udstyre omtalte Nonnekloster til Guds og Jomfruens Ære, som skulde staa i Lydighedsforhold til nævnte Abbed, og i samme Testamente overlod og betroede hun nævnte Godser som gejstlige med enhver Begrundelse og Ret, med hvilken hun havde erhvervet og besiddet dem, og med de Frugter, som nævnte Ridder havde oppebaaret af dem fra denne Retsstrids Opkomst og med de Udgifter og Tab, der ved samme Dom var tildømt hende, til vor og Romerkirkens Bestemmelse og Forvaltning og Forsvar, og indsatte os som Eksekutor for dem og bønfaldt os inderligt om, at vi vilde værdiges at tage samme Godser under vor Forvaltning og Beskyttelse og overdrage Dommen til skyldig Eksekution i Overensstemmelse med hendes fromme Forsæt om at grundlægge og udstyre samme Kloster, saaledes som det alt sammen fremgaar af det lovlige Dokument. I Overensstemmelse med denne føromtalte Valborgs fromme Hensigt og gudhengivne Bøn vil vi, som det ogsaa er stemmende med baade Fornuft og Fromhed, til Fordel for at grundlægge og udstyre samme Kloster lade omtalte Domskendelse komme til Udførelse, og ved apostolisk Brev paalægger vi Eder, gode Mænd, at I eller to eller een af Eder personligt eller ved een eller flere andre med vor Myndighed sørger for at overdrage førnævnte Gods i vort og Romerkirkens Navn til førnævnte Abbed i Sorø, som skal modtage det til Grundlæggelse og Udstyrelse af ovennævnte Kloster, eller til hans af ham dertil udpegede lovlige befuldmægtigede, og at indføre Abbeden eller den omtalte befuldmægtigede, som han maatte beskikke dertil, i haandgribelig Besiddelse af samme Gods og dets Rettigheder og Tilliggender efter Reglerne om Genindsættelse i en tidligere Tilstand, saaledes som nævnte Valborg havde burdet genindføres i den tidligere Besiddelse, hvis hun var i Live, idet I helt og holdent fjerner nævnte Ridder derfra og forsvarer Abbeden, naar han er indført i Besiddelsen, paa samme Maade, som Valborg selv skulde forsvares, hvis hun som omtalt i Live havde faaet Godset igen paa ny, og idet I lader samme Abbed eller den eller de, som han lader udpege til Forvaltningen af nævnte Gods, fuldt ud nyde disse Godsers Frugter, Indkomster, Afkastelser, Rettigheder og Oppebørsler, og lader samme Abbed eller hans befuldmægtigede for ham i Overensstemmelse med Domsdokumentets Ordlyd tildele den fulde og skyldige Erstatning for ovennævnte Frugter, som nævnte Ridder har oppebaaret af Godset, og for omtalte Tab, saaledes som det vilde ske for samme Valborg, hvis hun endnu var blandt Menneskene; og I skal tvinge dem, der sætter sig herimod, med Kirkens Straf uden at give Adgang til Appel. Givet i Avignon 27. Februar i vort 13. Aar.