In nomine domini amen. Cristoforus dei gracia Danorum Sclauorumque omnibus regni sui fidelibus/ ac specialiter placitum generale Wibergense in Iucia uisitantibus/ salutem in domino. ♦ Communitatis uestre noticie/ insimuare compellimur per presentes/ quod nos a quodam uiro religioso fratre Tuchone dicto Klærk/ ordinis predicatorum in regno nostro pro episcopo Burglanensis dyocesis se gerente/ quamuis intrauit subdole in episcopatum/ suggesta falcitate et tacita ueritate/ sencientes nos lesos notabiliter et grauatos. ex eo primo quod in nostri principatus dispendium et preiudicium/ in nostre corone nutacionem et destructionem/ necnon in crimen lese maiestatis/ contra nos et prolem nostram manifeste et maliciose se erexit/ sicut probant euidenter articuli inmediate infrascripti. ♦ <1> Primo quod quando regnum nostrum stabat pacifice quiete/ ipse tanquam studiosus seminator discordie/ uariis fictionibus/ adulacionibus/ detractionibus et mendaciis talem segetem pestiferam/ inter nos et homines nostros seminauit/ ut ipsi corda sua a nobis uero ac naturali ipsorum domino/ auertentes/ capto nostro primogenito/ nos cum prole reliqua/ ac sororem nostram dominam reginam Swecie cum sua prole/ nulla nostra offensa uel causa/ contra nos/ coram quocunque iudice mota/ uel legittime allegata/ a regno nostro hostiliter et subito expulerunt/ et sic in exilio propter ipsum et suos complices ultra quatuor annos passi fuimus plurima et innumerabilia detrimenta. ♦ <2> Secundo in hoc quod in quinto anno quando adherentibus nobis pocioribus hominibus nostris/ nos ad pristinum regnum dignatus est altissimus reuocare/ ipse nobis cum ceteris tunc occurrit/ et homagio fidelitatis licet in dolo se nobis astrinxit/ et de nostro consilio secreto et stricto adiuratus fuit. ♦ Cum igitur sic intrantes/ inuenerimus ipsum regnum grauaminibus et periculis inconsuetis/ propter defectum regiminis inuolutum/ et ideo meliores regni pro statu patrie reformando/ conuocare habuerimus/ et predictum fratrem Tuchonem pro episcopo se gerentem/ cum sufficiente securitate et con- ductu/ tam ex parte nostra quam meliorum nostrorum/ ad presenciam nostram pluries uocari fecimus qui nulla excusacione racionabili ostensa/ ad nos et liberos nostros/ uenire contempsit/ semper ad nostram destructionem laborans per se et suos/ publice et occulte. ♦ <3> Tercio ex eo quod licet idem frater Tucho gerens se pro episcopo/ fuit nobis homagio fidelitatis astrictus/ et de nostro secreto et stricto consilio adiuratus/ sicut ante fuit dictum/ ipse tanquam et periurus et proditor/ per se et suos dedit operam et assistenciam efficacem/ ut hostes terminos terre regni nostri/ crudeliter inuaserunt/ castra nostra obsidendo/ homines nostros capiendo et interficiendo/ terras nostras spoliando/ et per plures septimanas hostiliter depredando. ♦ <4> Quarto ex eo/ quod quidam homines nostri multi/ milites et militares/ ex consilio fratris Tuchonis et pharetra/ fortalicium notabile/ in medio terre nostre/ construxerunt/ et cum nostri regni emulis/ manifeste contra nos conspirauerunt/ quos idem frater Tucho iuuit/ consilio/ auxilio/ equis/ armis/ famulis et expensis/ ut uniti cum nostris tunc manifestis aduersariis/ nos et prolem nostram/ uel interficerent uel expellerent sicut ante/ famuli eciam predicti fratris Tuchonis/ cum adiutorio illorum de castro sic constructo/ precariam nobis a communitate datam et promissam/ leuauerunt/ et bona nostra regalia spoliare publice presumpserunt/ propter quod graues placitaciones et nobis minus conuenientes/ inire cogebamur cum eisdem/ et aliis/ pro concordia facienda. ♦ <5> Quinto ex eo quod idem frater Tucho cum suis/ placitacioni quam fecimus cum illis/ qui erant in predicto castro/ colligati/ includi noluit/ sed inter nos et ipsos de nouo seminare discordiam/ nitebatur/ ut eo amplius in sua malicia/ contra nos et prolem nostram procederet/ et se profundius induraret. ♦ <6> Item homines nostros et clericos in suo episcopatu residenciam facientes/ nullo seruato iuris ordine/ immo per potenciam et uiolenciam/ nimium opprimebat/ bona illorum inuadendo manu armata/ depredando/ et uiolenter confiscando/ licet pro nullo delicto/ uel secundum approbatam terre consuetudinem/ uel secundum leges patrie/ sunt conuicti. ♦ <7> Item monasteria religiosarum personarum et sanctimonialium/ in sua dyocesi situata/ per progenitores nostros fundata et dotata/ tam per uisitaciones et procuraciones superfluas et inconsuetas/ cum magna multitudine/ uidelicet/ centum sexaginta equis/ et quandoque pluribus/ quam per predorum suorum et possessionum aliarum mobilium et inmobilium priuacionem illicitam/ ita reddiderat desolata/ ut personas inibi congregatas/ oportebit/ uel aliunde habere auxilium/ uel segregari ab inuicem/ et mendicando querere neccessaria ostiatim. ♦ <8> Item quod nobis prouinciam/ que dicitur Byrlumhereth in eadem dyocesi/ cum omnibus fructibus et iuribus regiis abstulerat/ ad usus suos de illa redditus applicando/ et bona ibidem et alibi de naufragiis occurrencia/ corone regni ex antiqua consuetudine/ et nulli alii attinencia/ sibi usurpauerat minus iuste/ contra nostras inhibiciones sibi super hoc pluries iteratas nobis in uerecundiam et grauamen. ♦ <9> Item nos iure nostro patronatus priuauerat in beneficiis ecclesiasticis/ quod progenitores nostri mere habuerant ab antiquo/ et nos similiter usque ad tempus suum habuimus in illa et aliis ecclesiis regni nostri. ♦ Personas enim aptas et ydoneas/ per nos legittime presentatas/ repulit/ aliis personis minus aptis pro suo beneplacito/ in nostri uerecundiam beneficia conferendo. ♦ <10> Item mercatoribus de Rostok et Gripeswald/ promotoribus nostris et amicis/ naufragium pacientibus iuxta illam dyocesin/ bona sua que cum magnis uite periculis/ laboribus et expensis potuerunt saluare/ et ad terram trahere/ idem frater Tucho propriarum manum inieccione/ abstulit uiolenter/ ad ualorem ducentarum quinquaginta marcharum puri argenti in rebus infrascriptis/ uidelicet/ farina/ ceruisia/ braseo/ cera/ tela linea/ denariis slauice monete/ lardo et expensis/ necnon rebus preciosis/ in cistis ipsorum contentis/ quas idem frater Tucho armatus/ manibus propriis securibus confregit/ dictas res rapiendo/ et bursas predictorum naufragorum cultello proprio/ de balteis et femoralibus/ amputando/ propter res in illis contentas abiecto dei timore et uigore iusticie misericordie postposito/ quamquam per nos et meliores regni nostri/ in illis partibus constitutos/ fuit monitus/ ut predictis naufragis/saltem aliquali compassionis pietate motus/ sic crudeliter ablata restitueret nichil omnino uoluit illis reddere/ nec coram nobis licet pluries pro hoc uocatus/ ad respondendum de illo uel de aliis/ uoluit comparere. ♦ Cum eisdem igitur bonis sic optentis/ claustrum Byrlum/ cum sua comitiua/ manu forti intrauit/ canonicos regulares de suo dormitorio expellendo/ ubi diu se tenuit/ et tam dormitorium quam ecclesiam/ contra nos muniuit/ se et suos de bonis naufragorum/ sustentando/ et emulos nostros cum eisdem confortando. propter tale igitur spolium naufragorum/ idem frater Tucho nostro iudicio et ali- orum discretorum/ est excommunicacionis sentencie a iure/ et ipso facto innodatus. ♦ <11> Item cuidam nostro capellano nomine Olauo sacerdoti rectori ecclesie Saltum eiusdem dyocesis per uenerabilem patrem dominum Nicholaum episcopum tunc ibidem licenciato/ uicario nihilominus apud ecclesiam suam instituto/ ad curiam Romanam et Ruppem Amatoris/ racione uoti sui prius facti/ peregre proficiscenti/ omnes redditus suos illius anni/ in curia sua congregatos per famulos suos sufficienter armatos/ uiolenter auferri fecit et deduci/ ac propriis usibus suis coaptari/ dicto sacerdote inconquesto/ nullo quoque suo exigente delicto/ cui eciam dictus frater Tucho nichil habuit imputare/ nisi quod peregre sit profectus/ ipso prouinciali Predicatorum tunc existente irrequisito/ et licencia sua non petita. ♦ <12> Item albi monachi Premonstratensis ordinis in Byrlum et canonici regulares apud sanctum Thyudgarum in Westerwik eiusdem dyocesis/ coram nobis et nostro consilio/ grauiter sunt conquesti/ quod idem frater Tucho/ cum primo regimen episcopatus sibi assumpsit/ cuilibet monasterio supradicto abstulit quindecim lestas annone in reddi<ti>bus annuatim/ cum aliis obuencionibus et prouentibus/ ad eadem bona spectantibus/ nullo ipsorum inuento delicto/ nec aliquo seruato cum eis iuris ordine et processu/ sed per potenciam uiolentam/ illos compellebat ad placita secularia accedere/ et sibi predicta bona scotare/ et a possessione sua totaliter alienare/ licet predicta bona per progenitores nostros/ et alios deum timentes/ illis collata fuerant/ ad cultum diuinum ampliandum/ sicut idem regulares docere poterunt per plura priuilegia summorum pontificum/ ac per dominorum regum et episcoporum publica instrumenta/ quod illa bona habuerant a longis temporibus/ in possessione iusta/ pacifica et quieta. ♦ <13> Item omnes unanimiter pociores in dyocesi supradicta/ coram nobis sunt conquesti/ quod idem frater Tucho decimas ecclesiarum parochialium/ in toto suo episcopatu tam in annona quam in aliis/ pro ecclesiarum edificiis et ornamentis/ ac pauperibus/ deputatas/ sibi inbursauit et de illis pro suo beneplacito parcialiter ordinauit/ nulla satisfactionis recompensa/ ecclesiis pro illis exhibita uel refusa/ ueris eciam ecclesiarum patronis et tutoribus/ minime requisitis/ ex quo inconueniencia plurima consequntur. ♦ Primo quod simplices uidentes ecclesias frustrari et defraudari suis decimis/ a debitis decimis persoluendis eo facilius retrahuntur. ♦ Secundo quod ecclesie que per decimas habent resarciri et reformari tam in ornamentis quam in edificiis/ inde corruunt et miserabiliter destruuntur. ♦ Tercio quod pauperes et egeni/ quorum decime sunt tributa/ defectum et inediam paciuntur. et tamen extra. de decimis. Tua nobis. dicitur/ quod decime sunt tributa pauperum et egencium animarum/ et ecclesiarum potissime. ♦ Et si predictus frater Tucho affirmauerit se super hoc habere priuilegium/ et licenciam domini pape specialem. nos cum dictis incolis Wennesysel protestamur publice et constanter/ quod nondum talem licenciam ostendit bulla uera/ sufficiente documento/ uel quocunque legittimo instrumento/ nec eciam sancta sedes qualitercunque sit de posse/ consueuit talem licenciam de facili concedere/ que sic uergit in ecclesiarum preiudicium et dispendium/ et periculum animarum. ♦ <14> Item iidem coram nobis sunt conquesti/ quod toto tempore quo ecclesie illi prefuit/ nunquam ordines celebrauit/ nec beneficium confirmacionis contulit/ propter quod multi mortui sunt sine confirmacionis sacramento/ et ecclesia ibidem defectum patitur sacerdotum/ nec maturitatem et grauitatem ad bonum exemplum subditorum in moribus habuit/ sed pocius superfluitatem et pompam dilexit/ et minus decentes pro tali officio/ leuitates/ et tamen dicitur. ii. q. vii. Qui nec regiminis. qui susceptum officium non aministrat/ non est episcopus/ sed canis impudicus. ♦ <15> Item conquesti sunt coram nobis et nostro consilio iidem regulares/ apud quos est sedes cathedralis/ quod frater Tucho gerens se pro episcopo/ totus armatus quasi continuo incessit/ et sicut uoluit uirtute sue potencie cum armatura uisitauit/ nullo seruato ordine iuris uel iusticie/ quos uoluit aggrauando/ et uiolenter talliando. ♦ <16> Item in insula que uocatur Læsø in sua dyocesi/ permisit plures incestuosos et criminosos/ cohabitare simul in matrimonio/ contra legem sancte ecclesie/ et uno anno pro tali permissione. xiiii. lestas salis fecit recipi ab eisdem. ♦ <17> Item conquestus est coram nobis sacerdos quidam nomine Iohannes/ rector ecclesie Robyærgh eiusdem dyocesis/ quod predictus frater Tucho/ pontificalibus indutus uestimentis/ synodum celebrans estiualem/ ipsum sacerdotem de nullo incusatum uel conuictum de aliquo/ beneficio et officio priuauit/ et bonis omnibus mobilibus et inmobilibus/ ipsum spoliauit/ nihil sibi impu- tans/ nisi quia noluit ecclesiam et curam animarum sibi commissam relinquere/ et aduocaciam predicti fratris Tuchonis assumere/ nec predictum sacerdotem uoluit cuiuscunque instancia ad officium et beneficium restituere/ antequam ipsum in ducentis marchis denariorum talliasset. ♦ <18> Item conquestus est coram nobis sacerdos quidam rector ecclesie Etesmarkæ eiusdem dyocesis/ quod ipse frater Tucho sacerdotem unum uicinum suum ad se misit/ non citatum nec querimoniam habentem a quocumque/ quod sibi diceret non littera sed ore/ ne quomodolibet celebraret/ donec cum eo/ pro eo/ quod sibi uellet imputare componeret/ qui quamquam se in nullo senciebat excessisse/ ad ipsum ueniens/ petebat propter deum ut officio suo uti posset/ quod sibi simpliciter denegauit. donec sibi ducentas marchas denariorum integraliter daret/ pro eo quod in fundo habitauit alieno/ propriam habens familiam in fundo eccelesie/ bene curato et constructo/ et quia ad tantam summam pecunie non sufficiebat largiendam/ ipsum officio et beneficio priuauit/ et fecit annonam suam de agris suis tam alienis quam propriis/ recipi/ et in curiam suam deduci uiolenter/ alio processu iuris non seruato. ♦ <19> Item quidam Haldanus nomine uillicus ecclesie Burglanensis in eadem dyocesi eciam sit conquestus quod frater Tucho prenominatus/ ipso per regni publicos inimicos capto et detento/ famulos suos in curiam quam habebat/ armis satis munitos misit/ et sibi de proprio suo ultra estimacionem suam quam habebat in curia/ auferri et desumi uiolenter uidelicet/ unum caballum ualentem centum lxa. marchas. duos equos/ et duas equas/ ualentes · lxa · marchas. ♦ Item xxiiiior pecora boues uidelicet et uaccas. ♦ Item tres lestas annone/ in annona et farina/ duo manæth mat butiri/ lardum duorum porcorum. unum corpus bouinum. ♦ Item unam lagenam et duas massas allecum/ dimidiam lagenam anguillarum/ unam lagenam pisarum/ unam lagenam plenam lentibus. ♦ Item alias expensas et utensilia maiora et minora. ♦ Item omnes litteras suas in quibus uis maior erat/ de quibus omnibus nihil penitus rehabebat. ♦ <20> Item ex quo fama non perditur quam multi famant/ et communiter famant diuites et pauperes/ nobiles et bundones/ quod nusquam in memoria aliquorum uiuencium/ et multorum precedencium/ auditus est episcopus in regno Dacie/ qui tam irreuerenter et insolenter/ in tali officio se gerebat/ ♦ Deum enim non timuit/ regem suum naturalem dominum/ perdere et prodere attemptauit. quamuis dicitur. xi. q. i. Coniuracionum crimen. clerici conspirantes proprio gradu amisso/ detrudantur in carcerem. et. xi. q. i. Illud est. a principibus corrigantur/ quos ecclesia corrigere non ualet. populum simplicem per tirannides/ oppressit grauiter et afflixit/ et breuiter in omnibus/ pro episcopali officio inhabilem se ostendit. ♦ <21> Nos igitur istis omnibus et multis aliis periculis/ nobis/ proli nostre/ ac regno nostro per predictum fratrem Tuchonem Klærk incumbentibus/ cum diligencia consideratis/ ex quo domini archiepiscopi Lundensis/ inmedieate sui iudicis/ presenciam habere non potuimus/ nec ipsum archiepiscopum nobis iustum et equalem iudicem/ in hac parte sencimus/ sed pocius nobis contrarium et pro ipso parcialem. quamuis predictus frater Tucho Klærk/ pro crimine lese maiestatis et aliis enormibus excessibus/ contra nos et nostros/ pluries iteratis/ notam degradacionis et penam mortis/ merito et iuste sustinere debuit/ secum tamen micius agentes/ ipsum ex consilio pociorum regni nostri/ nobis et proli nostre in hac parte compaciencium/ impediri fecimus/ et curialiter detineri/ donec conuocato toto regno/ cause sue examinate fuerint diligencius et discusse/ ne contra nos/ prolem nostram/ et regni nostri incolas/ attemptet in posterum similia uel peiora. ♦ Nec potuimus amplius secum dissimulare/ uel prius contra ipsum appellare/ propter pericula supradicta. ♦ Ne igitur racione detencionis talis fratris subuersoris ueritatis et iusticie/ aliqua materia turbacionis/ uel racione cuiuscunque statuti prius ordinati/ maxime in illa constitucione. Cum ecclesia Daciana. etcetera uel titulo suspensionis interdicti/ uel excommunicacionis late uel inferende/ a quocunque/ contra nos uel regnum nostrum suscitetur in futurum/ sicut prius fecimus in sua ecclesia cathedrali/ secundum tempus nobis a iure indultum/ pro nobis ac omnibus nobis adherere uolentibus/ clericis et laycis/ ac pro toto regno nostro/ coram uobis/ dominis episcopis/ baronibus/ militibus/ militaribus/ clericis et laycis/ in presenti placito congregatis/ ad sedem apostolicam prouocamus et appellamus/ subicientes nos et omnes nobis adherere uolentes in hac causa/ protectioni dicte sedis/ et apostolos nobis dari petimus instanter/ instancius/ et instantissime/ qui si nobis denegati fuerint/ iterum ad eandem sedem prouocamus et appel- lamus. et protestamur de addendo et subtrahendo et de innuoando hanc nostram appellacionem quociens nobis uidebitur expedire. ♦ Protestamur eciam de expensis ex parte nostra et nobis in hac causa adherere uolencium/ in lite faciendis/ prout consonum fuerit racioni. ♦ Protestamur eciam quod obligamus nos ad probandum illa de premissis/ que sufficiunt ad nostram intencionem probandam/ et manifestius declarandam. ♦ Protestamur eciam/ quod hanc nostram appellacionem intendimus prosequi/ infra tempus nobis a iure concessum et indultum/ et petimus uestra sigilla ad cautelam et euidenciam pleniorem. ♦ Uos eciam astantes omnes et singulos testes inuocamus/ in testimonium appellacionis et prouocacionis interposite supradicte. ♦ Cum nostro igitur proprio sigillo una cum sigillis dominorum episcoporum infrascriptorum/ uidelicet domini Tuchonis Wibergensis episcopi/ domini Swenonis Arusiensis episcopi. capituli Burglanensis/ ubi erat sedes cathedralis supradicti fratris Tuchonis/ capituli canonicorum regularium in Westerwiik eciam in sua dyocesi. capituli canonicorum regularium Wibergis/ domini Iohannis Duus Arusiensis archidyaconi. conuentus fratrum predicatorum Wibergensis/ conuentus fratrum minorum ibidem. domini Petri Wendelbo dapiferi nostri. domini Frederici dicti de Lobek. domini Henrici Mulsaan. domini Iohannis dicti de Ples. militum fecimus confirmari presentem appellacionem in testimonium ueritatis. ♦ Actum anno domini. millesimo/ trescentesimo. xxxo. in die beatorum/ martyrum/ Mauricii et sociorum eius. in placito generali Wibergensi.
16 ad] tilf. o. l.
16 reddi(ti)bus] reddibus A.
4 Tua nobis] understreget.
19 Qui nec regiminis)] understreget.
1 Coniuracionum crimen] understreget.
2 Illud est) understreget.
21 Cum ecclesia Daciana) understreget.
4: c, 26 X de decimis III 30.
19: c. 32 C. II qu. VII.
1: c.22C. IX qu. I.
2: c. 20 C. IX qu. I.
I Herrens Navn Amen. Kristoffer, af Guds Naade de Danskes og Venders Konge, til alle Rigets tro Mænd og særligt til dem, der besøger Viborg Landsting i Jylland, Hilsen evindelig med Gud.
Vi ser os nødsaget til med dette Brev at underrette Eder alle om, at vi føler os kendeligt krænket og forulempet af en regelbunden Mand, Broder Tyge kaldet Klerk af Dominikanerordenen i vort Rige, som optræder som Biskop af Børglum Stift, skønt han svigagtigt har bemægtiget sig Bispedømmet ved Fremsættelse af Løgne og Fortielse af Sandheden, først og fremmest fordi han for at skade og fordærve vor Regering, for at ryste og ødelægge vor Krone og ogsaa for at krænke vor Majestæt aabenlyst og ondsindet har sat sig op imod os og vort Afkom, saaledes som umiddelbart nedenfor anførte Klagepunkter klart beviser.
<1> For det første at han, da vor Kongemagt stod fredeligt og roligt, som en nidkær Splidens Sædemand ved forskellige Opdigtelser, Indyndelser, Bagvaskelser og Løgne saaede en saa ødelæggende Sæd mellem os og vore Mænd, at de vendte deres Hjerter fra os, deres retmæssige og naturlige Herre, tog vor førstefødte Søn til Fange, fjendtligt og pludseligt forjog os med samt vort øvrige Afkom og vor Fru Søster, Sveriges Dronning, med hendes Afkom fra vort Rige, uden nogen Krænkelse fra vor Side og uden at nogen Sag var anlagt mod os eller lovligt forebragt for nogensomhelst Dommer, og saaledes har vi i mere end fire Aar lidt adskillige og utallige Tab i Landflygtighed paa Grund af ham og hans Medskyldige.
<2> For det andet, da vore Stormænd holdt fast ved os, værdigedes han i sin Højhed i det femte Aar at kalde os tilbage til vor gamle Kongemagt, gik os personligt i Møde sammen med de andre ved den Lejlighed og bandt sig skønt svigagtigt til os ved Troskabs- og Mandsed og blev edsvoren i vort hemmelige og snævre Raad. Da vi saaledes kom tilbage til Riget, fandt vi det stedt i uvante Byrder og Farer paa Grund af manglende Regering, og derfor lod vi Rigets bedste Mænd sammenkalde for at forbedre Tilstanden i Fædrelandet, og nævnte Broder Tyge, den saakaldte Biskop, lod vi flere Gange stævne for os med tilstrækkelig Sikkerhed og Lejde saavel fra vor Side som fra vore bedste Mænds, men uden at give en fornuftig Undskyldning foragtede han at komme til os og vore Børn, idet han bestandigt, aabenlyst eller hemmeligt, personligt eller gennem andre, arbejdede paa vort Fordærv.
<3> For det tredie skønt samme Broder Tyge, den saakaldte Biskop, var bundet til os ved Troskabs Mandsed og var edsvoren i vort hemmelige og snævre Raad, som det ovenfor er anført, har han, som den Meneder og Forræder han er, personligt og gennem andre arbejdet for og ydet virksom Bistand til, at Fjenderne grusomt faldt over vort Riges Grænser, belejrede vore Borge, tilfangetog og dræbte vore Mænd, plyndrede vore Lande og i flere Uger røvede paa fjendevis.
<4> For det fjerde fordi mange af vore Mænd, Riddere som Væbnere, efter Broder Tyges Raad og Anstiftelse har opført en anseelig Befæstning midt i vort Land og aabenlyst sammensvoret sig med vort Riges Fjender mod os, og dem har samme Broder Tyge hjulpet med Raad og Daad, med Heste, Vaaben, Svende og Penge, for at de i Forening med vore da aabenbare Fjender kunde dræbe eller forjage os og vort Afkom, saaledes som ogsaa tidligere nævnte Broder Tyges Svende med Hjælp fra dem i den saaledes opførte Borg opkrævede den Bede, som Landstinget havde givet og lovet os, og aabenlyst fordristede sig til at plyndre vore kongelige Godser, hvorfor vi nødtvungent maatte indgaa haarde og for os lidet passende Overenskomster med dem og andre for at skabe Enighed.
<5> For det femte vilde samme Broder Tyge og hans Folk ikke indbefattes i den Overenskomst, vi sluttede med de Folk, som var samlet i nævnte Borg, men han bestræbte sig for paa ny at saa Splid mellem os og dem, saa at han derved yderligere afslørede sin Ondskab mod os og vort Afkom og forhærdede sig dybere.
<6> Fremdeles har han uden Overholdelse af Rettens Orden, men tværtimod ved Magtudfoldelse og Vold i høj Grad undertrykt vore Mænd og Klerke i hans Bispedømme, idet han med en væbnet Skare overfaldt, plyndrede og voldeligt beslaglagde deres Gods, skønt de ikke var dømt for nogen Brøde enten efter Lands godkendte Sædvane eller Fædrelandets Lov.
<7> Fremdeles har han saa vel ved overflødig og usædvanlig Visitation og Gæsteri med en stor Mængde Ledsagere, nemlig 160 eller undertiden flere Heste, som ved ulovligt Rov af deres Jorder og anden rørlig og urørlig Ejendom, lagt de af vore Forfædre grundede og udstyrede Munke- og Nonneklostre i hans Stift øde i den Grad, at de der forsamlede Personer enten maatte have Hjælp andetsteds fra eller gaa fra hinanden og ved at tigge ved Dørene søge det nødvendige til Livets Ophold.
<8> Fremdeles har han frataget os Børglumherred i samme Stift med alle dets kongelige Frugter og Rettigheder, idet han til eget Brug tilvendte sig Indkomsterne derfra, og Gods fra Skibbrud der og andetsteds, der efter gammel Sædvane tilkommer Rigets Krone og ikke nogen anden, har han uretmæssig tilegnet sig trods vore flere Gange gentagne Forbud til ham derom, os til Haan og Fortræd.
<9> Fremdeles har han berøvet os Patronatsretten til kirkelige Embeder, som vore Forfædre uden Indsigelse har haft fra Arilds Tid og vi paa samme Maade lige til hans Tid har haft i denne og andre Kirker i vort Rige: Han afviste skikkede og velegnede Personer, som vi paa lovlig Vis havde præsenteret, og til Haan imod os overdrog han efter sit Forgodtbefindende Embederne til andre mindre skikkede Personer.
<10> Ligeledes har samme Broder Tyge voldeligt berøvet Købmænd fra Rostock og Greifswald, vore Støtter og Venner, som havde lidt Skibbrud ved hans Stift, Gods, som de med stor Livsfare, Anstrengelse og Bekostning fik reddet og trukket paa Land, idet han personligt lagde Haand paa Værdier til 250 Mark rent Sølv af nedennævnte Varer, Mel, Øl, Malt, Voks, Tøjer, vendiske Penninge, Flæsk og Fødevarer samt værdifulde Sager fra deres Kister, som samme Broder Tyge bevæbnet med egen Haand opbrød med Økse for at røve nævnte Ting, og med sin egen Kniv afskar han de Skibbrudnes Punge fra deres Bælter og Bukser for at faa deres Indhold, idet han bortkastede al Gudsfrygt og tilsidesatte al Retfærdig hed og Medlidenhed; og skønt han gennem os og Rigets bedste Mænd i de Egne blev mindet om, at han i det mindste af en Medlidenhedsfølelse skulde gengive nævnte Skibbrudne deres grusomt røvede Ejendele, vilde han overhovedet intet give dem igen, og heller ikke vilde han, skønt flere Gange stævnet af denne Grund, indfinde sig hos os for at gøre rede for denne og andre Sager. Da han altsaa saaledes havde bemægtiget sig disse Ejendele, trængte han sig med sit Følge med Magt ind i Børglum Kloster, fordrev de regelbundne Kanniker fra deres Sovesal, hvor han længe holdt sig og befæstede saavel Sovesalen som Kirken mod os, idet han underholdt sig selv og sine Folk af de Skibbrudnes Gods og styrkede vore Fjender dermed; paa Grund af denne Udplyndring af Skibbrudne blev samme Broder Tyge bundet ved vor og andre gode Mænds Bandlysningsdom af Retten og ved selve hans Gerning.
<11> Da fremdeles Præsten, vor Kapellan ved Navn Oluf, Sognepræst i Saltum Kirke i samme Stift, med Tilladelse af den ærværdige Fader Hr. Niels, den daværende Biskop, efter at der ogsaa var indsat en Vikar i hans Kirke, for et tidligere aflagt Løfte som Pilgrim drog til den romerske Kurie og Rocamadour, lod han sine vel bevæbnede Svende med Vold bortføre og borttage alle hans Indkomster for det Aar, der var samlet i hans Gaard, og lod dem anvende til sit eget Brug, uden at nævnte Præst var anklaget og uden at nogen Brøde fra hans Side krævede det, da nævnte Broder Tyge intet havde at bebrejde ham, undtagen at han var draget paa Pilgrimsfærd uden at opsøge ham selv, der dengang var Provinsial for Dominikanerne, og søge hans Tilladelse.
<12> Ligeledes har de hvide Munke af Præmonstratenserordenen i Børglum og de regelbundne Kanniker ved St. Tøger i Vestervig i samme Stift for os og vort Raad beklaget sig alvorligt over, at samme Broder Tyge, saasnart han havde taget Bispedømmets Tøjler, fratog hver af de nævnte Klostre 15 Læster Korn af deres aarlige Indtægter tillige med andre Indkomster og Udbytte af samme Ejendomme, uden nogen Brøde fra deres Side og uden Overholdelse af Rettens Orden og Fremgangsmaade mod dem, men ved voldelig Magt tvang han dem til at møde for verdslige Ting og tilskøde ham nævnte Ejendomme og helt opgive deres Besiddelse deraf, skønt nævnte Ejendomme var overdraget dem af vore Forfædre og andre gudfrygtige Mænd til Gudstjenestens Forøgelse, saaledes som samme regelbundne Mænd ved adskillige pavelige Privilegier og ved Kongers og Bispers offentlige Dokumenter kunde bevise, at de i lange Tider havde haft de nævnte Ejendomme i retmæssig, fredelig og ukæret Besiddelse.
<13> Fremdeles har alle Stormændene i nævnte Stift enstemmigt klaget til os over, at samme Broder Tyge i hele sit Stift har stukket Sognekirkernes Tiende i egen Lomme, saavel Tienden i Korn som den anden, skønt den var beregnet til Kirkers Opførelse og Udsmykning og Fattiges Underhold, og til dels disponeret over denne efter sit Forgodtbefindende, uden at nogen Erstatnings Gengældelse er ydet eller refunderet Kirkerne for den, idet Kirkernes Patroner og Værger ingenlunde er blevet spurgt; som Følge heraf opstaar der saare mange Ulemper: for det første fordi Almuen, som ser Kirkerne narret og bedraget for deres Tiende derved lettere drages bort fra at betale den skyldige Tiende; for det andet fordi Kirkerne, som skal istandsættes og vedligeholdes baade med Hensyn til Udstyr og Bygning af Tienden, som Følge deraf styrter sammen og ulyksaligt forfalder; for det tredie fordi fattige og trængende, skønt Tiende til dem er betalt, døjer Savn og Sult, og dog siges det i Liber extra om Tienden: »Dit til os«, fordi Tiende snarest betales til fattiges og trængendes Sjæle og til Kirkerne. Og naar nævnte Broder Tyge forsikrede, at han havde Privilegium og særlig Tilladelse til det af den Herre Paven, saa vidner vi tillige med nævnte Vendsyssel Indvaanere aabent og fast, at han endnu ikke har forevist en saadan Tilladelse med ægte Bulle, tilstrækkeligt Bevis eller et hvilket som helst lovligt Dokument, og heller ikke plejer det hellige Sæde, hvordan det saa forholder sig med dets Kompetence, let at give en saadan Tilladelse, som saaledes fører til Kirkernes Skade og Fordærv og Fare for Sjælene.
<14> Fremdeles har samme beklaget sig til os over, at saa længe han har forestaaet den Kirke, har han aldrig afholdt Indvielsessakramente eller givet Konfirmationens Velgerning, hvorfor baade mange er døde uden Konfirmationens Sakramente og Kirken sammesteds lider Mangel paa Præster, og ikke viser han ved sine Sæder Modenhed og Alvor til godt Eksempel for sine Undergivne, men han elsker snarere Overflod og Pragt og Letsindigheder, der ikke sømmer sig for et saadant Embede, og dog siges det i 2. Bog Kapitel 7: Den som ikke bestrider det Embede, han har paataget sig, er ikke Biskop, men en skamløs Hund.
<15> Fremdeles har samme regelbundne Mænd, hos hvem Stiftssædet er, beklaget sig til os og vort Raad over, at Broder Tyge, den saakaldte Biskop, næsten stadig gaar fuldt bevæbnet om, og naar han vil, visiterer han med den Tapperhed, hans Magt forlener ham med, med væbnede Folk uden at iagttage Rettens eller Retfærdighedens Orden, hvem han vil, idet han besværer og voldeligt beskatter dem.
<16> Fremdeles har han paa en Ø i sit Stift, som kaldes Læsø, tilladt adskillige Blodskændere og Forbrydere at leve sammen i Ægteskab mod den hellige Kirkes Lov, og et Aar lod han dem for en saadan Tilladelse udbetale sig 14 Læster Salt.
<17> Ligeledes har en Præst ved Navn Jens, Sognepræst i Rubjærg Kirke i samme Stift, klaget til os over, at nævnte Broder Tyge, da han i Ornat afholdt Sommersynode, fratog denne Præst, der ikke var anklaget af nogen eller overbevist for noget, hans Indtægt og Embede og plyndrede ham for hans Gods, rørligt som urørligt, idet han ikke havde andet at bebrejde ham, end at han ikke vilde forlade den ham betroede Kirke og Sjælesorg og overtage Fogedskabet hos nævnte Broder Tyge, og ikke vilde han paa nogens indtrængende Opfordring give nævnte Præst hans Embede og Indtægt tilbage, før han havde aftvunget ham 200 Mark Penge.
<18> Fremdeles har en Præst ved Jetsmark Kirke i samme Stift beklaget sig til os over, at Broder Tyge sendte en Nabopræst til ham, skønt han ikke var stævnet eller havde Proces med nogen, for ikke skriftligt men mundtligt at paalægge ham, at han ikke paa nogen Maade maatte holde Gudstjeneste, førend han fik Forlig med ham for det, han vilde anklage ham for, og skønt han vidste, at han ikke havde forset sig paa noget Punkt, saa gik han til ham og bad ham for Guds Skyld tillade ham at forvalte sit Embede, hvad han simpelt hen nægtede ham, førend han gav ham fulde 200 Mark Penge, fordi han boede paa en fremmed Grund, skønt han havde sin egen Husstand paa Kirkens vel passede og bebyggede Grund, og da han ikke var i Stand til at udrede saa stor en Sum, fratog han ham hans Embede og dets Indtægt og lod hans Korn, saavel fra de fremmede som hans egne Marker oppebære og voldelig føre til sin Gaard uden at overholde Rettens Fremgangsmaade.
<19> Fremdeles har ogsaa en vis Halvdan, Bryde ved Børglum Kirke i samme Stift, klaget over, at nævnte Broder Tyge, da han selv var fanget og tilbageholdt af Rigets aabenbare Fjender, sendte sine velbevæbnede Svende til hans Gaard og af hans Ejendom udover den Virning, som han havde paa Gaarden, voldeligt lod fjerne og bortføre en Ridehest til 160 Marks Værdi, to Hingste og to Hopper til 60 Marks Værdi, endvidere 24 Stykker Kvæg, Okser og Køer, 3 Læster Korn og Mel, to Maaneds mad Smør, to slagtede Svin, en slagtet Okse, endvidere en Tønde og to Mese Sild, en halv Tønde Aal, en Tønde Ærter, en Tønde fuld af Linser, ligeledes andre større og mindre Værdier og Nyttegenstande; desuden alle hans Breve, som havde stor Betydning; af alt dette har han overhovedet ikke faaet noget igen.
<20> Fremdeles vil det Rygte stadig vide, som mange og det uden Forskel rig og fattig, Adelsmand og Bonde udbreder, at der aldrig i nogen levendes og mange tidligere Generationers Minde har været hørt om en Biskop i Danmarks Rige, som i et saadant Embede optraadte saa uærbødigt og hovmodigt; thi han frygtede ikke Gud, og Kongen, hans naturlige Herre, har han søgt at ødelægge og forraade, skønt der i 9. Bog Kapitel 1 »Om Sammensværgelsers Brøde« siges: Sammensvorne Gejstlige skal med Degradation sættes i Fængsel, og i 9. Bog Kapitel 1 »Det vil sige«: Af Fyrsterne skal de revses, som Kirken ikke kan revse, han har overvældet og undertrykt Almuen ved Tyranni, og kort sagt i alt vist sig uskikket til Embedet som Biskop.
<21> Efter at vi omhyggelig har overvejet alle disse og mange andre Farer for os selv, vort Afkom og vort Rige, som vi har været udsat for fra nævnte Broder Tyge Klerks Side, og da vi ikke kan opnaa Nærværelsen af Hr. Ærkebispen af Lund, hans umiddelbare Dommer, og heller ikke mener, at Ærkebispen i denne Sag vil være os en retfærdig og billig Dommer, men snarere modvillig mod os og partisk for denne, skønt nævnte Broder Tyge Klerk for Majestætsforbrydelse og andre store Forbrydelser flere Gange gentaget mod os og vore, efter Fortjeneste og med Rette burde straffes med Degradation og Død, farer vi dog mildt frem mod ham og efter Raad af vort Riges Stormænd, der i denne Sag har Medfølelse med os og vort Afkom, lader vi ham anholde og holde i et høvisk Fængsel, indtil hele Riget er sammenkaldt og hans Sag omhyggeligt undersøgt og drøftet, for at han ikke i Fremtiden skal forsøge lignende eller værre Ting mod os, vort Afkom og Rigets Indbyggere; og ikke har vi længere kunnet se gennem Fingrene med ham eller tidligere kunnet appellere mod ham paa Grund af nævnte Farer.
For at altsaa ikke for Tilbageholdelsen af en saadan Broder, en Omstyrter af Sandhed og Retfærdighed, enten paa Grund af en tidligere vedtaget Bestemmelse, især i den kendte Konstitution »Da den danske Kirke« etc., eller ved en Nadversuspension, Gudstjenesteforbud eller Bandlysning som er foretaget eller vil blive foretaget, nogensomhelst i Fremtiden skal give nogen Anledning til Oprør mod os og vort Rige, vil vi, som vi tidligere har gjort det i hans Domkirke, efter den Tidsfrist Retten har indrømmet os, for os og alle vore Tilhængere, Gejstlige som læge, og for hele vort Rige, i Nærværelse af Eder I Herrer Biskopper, Baroner, Riddere, Væbnere, Gejstlige og læge, samlede paa dette Ting, indskyde os under og appellere til det apostoliske. Sæde, idet vi underkaster os og alle vore Tilhængere i denne Sag nævnte Sædes Beskyttelse, og vi beder indtrængende, mere indtrængende, ja saa indtrængende som muligt om, at der maa gives os Afladsbreve, og hvis dette bliver nægtet os, vil vi atter indskyde os under og appellere til samme Sæde. Og vi erklærer at vi vil forøge, formindske og forandre denne vor Appel, saa ofte det synes os tjenligt. Vi erklærer ogsaa, at Udgifterne for Processens Førelse fra vor Side og fra deres, som vil slutte sig til os i denne Sag, skal stemme med sund Fornuft. Vi erklærer ogsaa, at vi forpligter os til at bevise saa mange af de foran anførte Punkter, at det vil være nok til at bevise og tydeligere klarlægge vor Paastand. Vi erklærer ogsaa, at vi har til Hensigt at forfølge denne vor Appel inden for den Tid, der af Retten er indrømmet og skænket os, og vi beder om Eders Segl til Sikkerhed og fyldigere Bevis. Ogsaa Eder, alle og enhver, der er til Stede, paakalder vi som Vidner til Vidnesbyrd om ovenfor omtalte Appel og Henskydelse. Med vort eget Segl og med nedennævnte Herrer Bispers Segl, nemlig Hr. Tyge, Biskop af Viborg, Hr. Svend, Biskop af Aarhus, Kapitlet i Børglum, hvor nævnte Broder Tyges Stiftssæde laa, de regelbundne Kannikers Kapitel i Vestervig, ligeledes i samme Stift, de regelbundne Kannikers Kapitel i Viborg, Hr. Jens Dus, Ærkedegn i Aarhus, Dominikanerkonventet i Viborg, Franciskanerkonventet sammesteds, Hr. Peder Vendelbo, vor Drost, Hr. Frederik kaldet af Lobeck, Hr. Henrik Maltzahn, Hr. Johan kaldet af Plessen, Riddere, har vi ladet denne Appel bekræfte til Vidnesbyrd om Sandheden. Handlet i det Herrens Aar 1330 paa den hellige Martyr Mauricius og hans Fællers Dag paa Viborg Landsting.