forrige næste

Iohannes episcopus seruus seruorum dei/ uenerabilibus fratribus archiepiscopo Lundensi/ eiusque suffraganeis/ salutem/ et apostolicam benedictionem/ ♦ Pridem ad supplicem precum instanciam karissimi in Christo filii nostri Philippi regis Francorum illustris ultramarinum generale passagium/ de consilio fratrum nostrorum indiximus/ et illius/ et tocius exercitus christiani/ qui transfretabit in eo regem prefatum rectorem constituimus/ et capi taneum generalem/ et nichilominus uerbum crucis generaliter predicari mandauimus/ ac per uniuersas mundi partes decimam ecclesiasticorum reddituum propterea imposuimus sexennalem/ colligendam sub certis modis/ et formis ac in utilitatem dicti passagii/ terre sancte subsidium/ et alias contra infideles/ et inimicos fidei conuertendam/ prout hec et alia multa pro eiusdem passagii prosecucione felici/ per nos salubriter ordinata/ in nostris aliis inde confectis litteris seriosius continentur/ ♦ Uerum quia tam arduum/ tamque onerosum negocium innumeris egebit expensis/ et ad supportandum tantarum sarcinam expensarum quas eiusdem negocii prosecucio de necessitate requirit sunt maiora subsidia oportuna/ et propterea uolentes ad honorem illius qui terram ipsam pro redempcione nostra proprio sanguine consecrauit/ huiusmodi sanctum negocium apostolicis presidiis confouere/ omnia/ legata/ donata/ inter uiuos/ seu in ultima uoluntate/ ac penas/ condempnaciones/ penitencias impositas seu iniunctas/ et quecumque alia/ ex uoto/ stipulacione/ pacto/ uel promissione/ passagio generali/ aut in dicte terre sancte subsidium seu succursum/ in uniuersis mundi partibus/ debita hiis tamen/ que per sedem eandem pro aliis certis necessitatibus concessa uel per eam pro uariis urgentibus negociis que sibi periculose nimium preteritis occurrerunt temporibus expensa non fuerint/ super quibus quidem concessis ut premittitur et expensis stari ordinauimus et uoluimus simplici uerbo nostro/ et illis eciam de quibus per legantes/ uel donantes extiterit ordinatum/ quod certis personis assignari deberent dumtaxat exceptis/ nec non omnia et singula per dictos sex annos in uniuersis partibus antedictis pro dicto passagio/ terre sancte subsidio/ seu succursu/ leganda/ donanda/ penas et penitencias imponendas/ seu iniungendas/ et alia/ ex uoto/ stipulacione/ pacto/ uel promissione in subsidium expensarum concessimus predictarum/ leuanda/ exigenda/ et colligenda per diocesanos locorum quarumlibet partium predictarum/ uel alios/ quos ipsi diocesani ad hoc duxerint assumendos/ sub modis/ formis/ et modificacionibus/ et declaracionibus infrascriptis/ et per sedem apostolicam in huiusmodi passagii/ seu terre sancte utilitatem/ prout nobis uidebitur expedire/ durante prosecucione ipsius passagii integraliter conuertenda/ ♦ Ordinauimus quidem et uoluimus/ quod omnes habentes/ aut detinentes species/ quantitates/ uel corpora/ seu legata/ que per dictam sedem concessa uel expensa/ aut per donantes/ seu legantes certis personis assignari mandata non fuerint ut prefertur ad ea tradenda diocesanis seu deputandis prefatis/ per censuram ecclesiasticam compellantur ab ipsis et nichilominus ut premissa legata/ donata/ et alia supradicta tam pro preterito tempore quam in futurum per sex annos predictos/ leganda/ donanda/ et alias pro eisdem/ passagio/ subsidio/ seu succursu ut premittitur disponenda in publicam ueniant nocionem/ diocesani predicti/ singuli uidelicet eorum in singulis suis ciuitatibus/ et diocesibus/ tabelliones/ et notarios publicos ciuitatum et diocesium earundem/ per iuramentum per ipsos diocesanos ab eorundem tabellionum/ et notariorum singulis exigendum/ uel per excommunicacionis sentenciam/ prout magis uiderint expedire compellere studeant/ ut ipsi de clausulis testamentorum/ uel prothocollorum ab ipsis scriptorum uel ab aliis si aliquorum aliorum testamenta uel prothocolla fuerint penes eos ad ipsius terre sancte negocium dumtaxat pertinentibus/ de testamentis seu prothocollis eisdem canonice extractis in forma publica copiam faciant diocesanis eisdem/ per quos eciam hoc idem fiat circa testatorum heredes/ et nichilominus per diocesanos eosdem in suis ciuitatibus et diocesibus/ fiat monicio generalis ut quicumque sciant/ aliqua donata/ uel relicta seu quouis modo alio debita in succursum/ seu subsidium terre sancte uel passagii generalis quo ad illa que superius sunt expressa infra certum competentem terminum super hoc statuendum ipsis diocesanis uel deputandis ab illis illa debeant releuare lapsoque huiusmodi termino/ possint ipsi diocesani contra contumaces procedere ad promulgandas/ excommunicacionis/ suspensionis/ uel interdicti sentencias/ si et prout uiderint expedire/ ♦ Porro ut circa exactionem huiusmodi donatorum legatorum/ et aliorum predictorum pro ipso passagio/ dicte terre subsidio seu succursu/ ut premittitur debitorum uiam malicie quantum possumus precludamus/ ne illos qui teneri ad legata/ donata/ et alia predicta/ uel illa detinere forsitan dicerentur contingat super hiis indebite molestari/ uoluimus/ et ordinauimus/ quod de legatis/ donatis/ penis/ penitenciis et aliis supradictis a triginta sex annis proximo preteritis supra/ nichil penitus exigatur/ nisi forsan de eo/ quod pro anteriori tempore fore debitum diceretur/ diocesanis/ seu deputandis predictis fieret prompta fides/ quo casu ad illius solucionem huiusmodi debitorem compelli uoluimus/ nisi solucionem a se factam alleget/ super qua eciam /si eam probare non possit suo stari uolumus iuramento/ dum tamen homo fuerit bone fame alias huiusmodi debitum soluere compellatur/ ♦ Ubi uero predecessorum aut aliarum personarum solucionem duxerit allegandam/ cum de facto proprio pocius quam de predecessorum suorum et personarum aliorum noticiam habere possit et debeat/ factam esse solucionem huiusmodi ostendere teneatur/ quod nisi fecerit/ ipsum uoluimus ad illam faciendam compelliy ♦ Insuper si diocesanis ipsis/ uel eorum alicui casus aliqui super hiis forsan occurant/ qui sub uerbis predictis uidelicet legata/ donata/ tam inter uiuos quam in ultima uoluntate penas condempnaciones penitencias impositas/ seu iniunctas debita/ ex uoto/ stipulacione/ pacto/ uel promissione non uideantur inclusi/ uoluimus quod ipsi diocesani casus eosdem prefate sedi debeant intimare/ ut circa illos per eam ordinari ualeat/ quod ad honorem dei et utilitatem ipsius sancti passagii uisum fuerit expedire/ ♦ Quocirca fraternitati uestre per apostolica scripta mandamus quatinus singuli uestrum in singulis uestris ciuitatibus et diocesibus per uos/ uel alias personas ydoneas/ quas ad hoc duxeritis assumendas/ legata/ donata/ et alia omnia subsidia supra particulariter expressa/ iuxta ordinaciones/ declaraciones et modificaciones predictas/ et per tempus dumtaxat supra expressum a quibuslibet personis ecclesiasticis/ uel secularibus/ cuiuscunque dignitatis/ status/ ordinis uel condicionis existant/ eciam si archiepiscopali/ uel episcopali prefulgeant dignitate/ nec non capitulis/ collegiis/ conuentibus/ communitatibus/ et uniuersitatibus quibuscunque auctoritate apostolica/ exigere/ leuare/ et recipere integraliter studeatis/ per dictam sedem in utilitatem dicti passagii et terre prefate subsidium conuertenda/ ♦ Ordinamus tamen/ et uolumus/ quod persone predicte per uestrum singulos ad hec ut premittitur assumende/ legata/ donata/ et omnia alia suprascripta singulis annis sicut ea recolligent/ recipient/ et leuabunt singulis uestrum per quos assumpte fuerint/ debeant integraliter assignare/ quodque uestrum singuli/ huiusmodi/ legata/ et alia predicta/ que tam per uos quam per deputandos huiusmodi colligentur/ una cum capitulo sue cathedralis ecclesie infra ecclesiam ipsam aut eciam alibi prout magis expedire cognouerint in aliquo decenciori et tuciori loco consignata reponi/ eaque suis et ipsius capituli expensis faciant diligenter et fideliter custodiri/ per eosdem singulos uestrum/ illi uel illis/ quem uel quos ad id deputandum seu deputandos/ duxerimus prout et quando nobis uidebitur pro huiusmodi passagio ac dicte terre sancte succursu seu subsidio assignanda/ ♦ Si uero quod absit legata ipsa/ aut alia suprascripta uestre ut prefertur commissa custodie uel eorum partem aliquam in usus alios conuerti contigerit/ aut quomodolibet usurpari/ eos ex uobis/ et singularibus eciam personis capitulorum uestrorum/ qui culpabiles in hoc extiterint excommunicacionis sentenciam incurrere uolumus ipso facto/ ♦ Ut igitur facilius/ et efficacius super collectione/ et assignatione legatorum/ donatorum/ et aliorum omnium suprascriptorum debitus subsequatur effectus/ uobis/ et cuilibet uestrum uniuersas et singulas personas/ ecclesiasticas/ seculares/ et regulares/ capitula/ collegia/ communitates/ et uniuersitates quascumque ad solucionem et easdem per uos ad hoc assumendas personas/ ad collectionem legatorum/ donatorum/ et aliorum omnium predictorum/ et assignacionem uobis de illis ut predicitur faciendam ab eis auctoritate nostra appellacione postposita compellendi/ necnon illos/ qui occasione legatorum/ donatorum/ et aliorum supradictorum non solutorum in terminis statuendis/ excommunicacionum/ suspensionum/ uel interdicti sentenciis ligati fuerint post satisfactionem de ipsis habitam/ absolucionis beneficium impendendi/ et dispensandi cum illis/ ex eis qui dictis ligati sentenciis/ uel eorum aliqua celebrando diuina/ uel immiscendo se illis irregularitatis maculam contraxerint/ plenam et liberam tenore presentium concedimus facultatem/ non obstantibus exempcionibus/ aut quibusuis aliis priuilegiis/ graciis/ seu litteris apostolicis quibuscumque personis aut locis/ sub quacunque forma/ uel expressione uerborum ab eadem sede concessis/ eciam si de illis esset specialis et expressa/ ac de uerbo/ ad uerbum in presentibus mencio facienda/ ♦ Uerum quia presentes littere nequirent forsan propter uiarum discrimina/ uel alias uestrum singulis commode presentari/ uolumus quod per te frater archiepiscope dictarum litterarum transsumptum manu scriptum publica/ tuoque communitum sigillo uobis predictis suffraganeis transmittatur/ cui adhiberi per uos uolumus uelud originalibus plenam fidem/ ♦ Datum Auinione vii kalendas augusti/ pontificatus nostri/ anno decimo septimo/

25-27 Iohannes ..... benedictionem] Aa; Uenerabilibus fratribus .. archiepiscopo Viennensi/ eius suffraganeis/ salutem. Efter brevet In eundem modum .. archiepiscopo Lundensi eiusque suffraganeis.

28 Francorum] Aa, Francie Ab.

4 sancte] Aa, predicte Ab.

23 passagio] mgl. Ab.

18 sciant] Ab, scient Aa.

21 illis] Aa, eis Ab.

2 uolumus] Aa, uoluimus Ab.

5 de] Aa, mgl. Ab.

29 predicta] Aa, supradicta Ab.

30 deputandos] Aa, duputandos Ab.

10 suprascriptorum Aa, supradictorum Ab.

11 subsequatur] Aa, sequatur Ab.

Johannes biskop, Guds tjeneres tjener, til de ærværdige brødre ærkebispen af Lund og hans lydbisper, hilsen og apostolisk velsignelse.

For nylig har vi efter ydmyge og indtrængende bønner af vor med kri stus kære søn de franskes berømmelige konge Filip med vore brødres råd anordnet et almindeligt felttog over havet og indsat omtalte konge som leder og høvedsmand for det og for hele den kristne hær, som skal drage over havet på det tog, og desuden har vi befalet at prædike almindeligt korstog og af den grund pålagt en seksårig tiende over hele verden på alle gejstlige indtægter, at indsamle under bestemte måder og former og at anvende til gavn for nævnte tog, til hjælp for Det hellige land og forøvrigt mod vantro og fjender af troen, således som dette og meget andet, som vi heldbringende har anordnet for den heldige gennemførelse af samme tog, indeholdes udførligere i vort andet derom affattede brev. Men eftersom et så vanskeligt og så byrdefuldt værk kræver utallige omkostninger og de største tilskud er ønskelige, når det gælder at fremskaffe tros til så store mængder, som gennemførelsen af samme værk nødvendigvis fordrer, og vi af den grund til hans ære, som for vor forløsning indviede Det hellige land med sit eget blod, vil yde dette hellige værk apostolisk støtte og gunst, har vi bevilget, at alle legater, skænket i levende live eller ved testamente og alle pålagte og idømte bøder, domfældelser og pønitenser og hvadsomhelst ellers, der i hele verden som følge af ensidigt løfte, formelig aftale, formløs overenskomst eller tilsagn skyldes til et almindeligt felttog eller som hjælp og understøttelse for Det hellige Land, dog med undtagelse af hvad der af dette sæde er bevilget andre bestemte fornødenheder eller ikke er udbetalt til forskellige påtrængende nødvendige formål, som i den forbigangne tid stod for det apostoliske sæde som alt for farlige, om hvilke omtalte bevillinger og udgifter vi har forordnet og villet, at det skulde være nok med vort ligefremme ord, og også med undtagelse af det, hvorom legatarer og givere har fastsat, at de skulde gives bestemte personer, og fremdeles at alt der i løbet af de nævnte seks år i hele verden vil blive testamenteret og skænket til nævnte tog og til hjælp og understøttelse for Det hellige land, samt bøder og pønitenser, der vil blive pålagt og idømt og andet, som stammer fra ensidige løfter, formelige aftaler, formløse overenskomster og tilsagn til hjælp for førnævnte udgifter, skal oppebæres, opkræves og indsamles af stiftsbisperne i hele verden eller af andre, som stiftsbisperne antager hertil, på nedenanførte måde og form og med nedenanførte indskrænkninger og forklaringer, og anvendes fuldtud af det apostoliske sæde til gavn for dette tog eller Det hellige land, således som vi finder det tjenligt, så længe nævnte tog varer. Vi har anordnet og villet, at alle som har eller ligger inde med enkelte genstande eller en flerhed af sådanne, med formuemasser eller legater, som er bevilget eller udbetalt af nævnte sæde, eller af givere og legatarer ikke, som omtalt, er fastsat til at overdrages bestemte personer, skal tvinges af stiftsbisperne med kirkens straf til at overgive dette til dem eller deres omtalte dertil beskikkede stedfortrædere, og for omtalte legater og gaver og andet føromtalt, som både i den forgangne tid og for fremtiden i førnævnte seks år vil blive testamenteret og givet og på anden måde som omtalt beregnet til samme tog og til samme hjælp og understøttelse, kan komme til offentlig kundskab, har vi tillige forordnet og villet, at førnævnte stiftsbisper, nemlig hver især i sin stad og stift, skal sørge for at tvinge dokumentskrivere og notarer i samme stæder og stifter, ved at stiftsbisperne tager hver deres dokumentskrivere og notarer hver for sig i ed eller ved at bandlyse dem, alt eftersom hvad de finder mest tjenligt, til at meddele samme stiftsbisper officielle kopier af testamenters og protokollers bestemmelser, skrevne af dem selv eller af andre, hvis andres testamenter og protokoller er i deres besiddelse, på kanonisk vis uddraget af samme testamenter og protokoller, dog kun for så vidt de vedrører Det hellige lands sag, og at de skal gøre det samme ved testatorernes arvinger, og desuden at samme stiftsbisper i deres stæder og stifter skal udstede en almindelig formaning til, at alle, der kender til gaver eller efterladenskaber eller hvadsomhelst andet, der er bestemt til hjælp og understøttelse for Det hellige land eller et almindeligt felttog, således som det ovenfor er udtrykt, indenfor en bestemt og passende frist, som skal fastsættes dertil, skal meddele det til stiftsbisperne eller deres beskikkede mænd, og når denne frist er forløbet, kan stiftsbisperne skride ind imod genstridige og forkynde bandlysnings-, suspensions- og interdiktdomme, hvis og således som de finder det tjenligt. For fremdeles efter evne at spærre ondskaben vejen med hensyn til opkrævningen af disse gaver, legater og andet føromtalte, der som omtalt er bestemt til felttoget og til Det hellige lands hjælp og understøttelse, og for at man ikke utilbørligt må besvære dem, som er pligtige til at yde førnævnte legater, gaver og andet lignende og måske påstås at tilbageholde dem, er det vor vilje, og vi har anordnet, at overhovedet intet må opkræves af ovennævnte legater, gaver, bøder, pønitenser og andet lignende fra før de sidst forløbne 36 år, med mindre måske et klart og sikkert vidnesbyrd aflægges overfor stiftsbisperne eller førnævnte beskikkede om noget, som siges at skyldes for den foregående tid, i hvilket tilfælde det er vor vilje, at sådan skyldner skal tvinges til at betale, med mindre han påberåber sig, at han har betalt, og selvom han ikke kan bevise det, er det vor vilje at det i dette fald skal bero på hans ed, dog kun når det drejer sig om en mand af godt rygte; ellers skal han tvinges til at betale sådan gæld. Men i tilfælde hvor han måtte påberåbe sig, at forgængerne eller andre personer har betalt, skal han have pligt til at påvise, at sådan betaling har fundet sted, eftersom han snarere kan og bør vide besked om sin egen handling end om sine forgængeres eller andres, og hvis han ikke gør det, er det vor vilje, at han skal tvinges til at betale. Hvis dertil stiftsbisperne eller een af dem skulde støde på tilfælde, som ikke synes indeholdt i førnævnte ord, nemlig: »legater og gaver givet i levende live eller ved testamente, pålagte og idømte bøder, strafudmålinger og pønitenser, gæld som følge af ensidigt løfte, formelig aftale, formløs overenskomst eller tilsagn«, er det vor vilje, at stiftsbisperne skal underrette omtalte sæde om disse tilfælde, for at det om disse kan anordne, hvad det finder tjenligt til Guds ære og til gavn for det hellige felttog. Derfor pålægger vi Eder, brødre, ved apostolisk brev, at hver især af Eder i hver sin stad og stift personligt eller ved andre egnede personer, som I vil antage dertil, med apostolisk myndighed sørger for fuldt ud at opkræve, oppebære og modtage legaterne, gaverne og alle de andre ovenfor særligt betegnede subsidier i overensstemmelse med førnævnte anordninger, forklaringer og indskrænkninger og i det tidsrum, som ovenfor er udtrykt, fra alle gejstlige eller verdslige personer uanset deres rang, stand, orden eller stilling, også hvis det drejer sig om en ærkebiskop eller en biskop, og desuden fra alle kapitler, kollegier, klostre, samfund og fælleskaber, at anvende af nævnte sæde til gavn for nævnte tog og til hjælp for omtalte land. Vi forordner dog og det er vor vilje, at førnævnte personer, der som omtalt af hver af Eder skal antages dertil, hvert år helt og fuldt skal overdrage den af Eder, som har antaget dem, de legater, gaver og alt andet ovenanført, således som de indsamler, modtager og oppebærer det, og at hver især af Eder sammen med sit domkapitel skal deponere disse legater og andet førnævnt, som indsamles af Eder selv eller de dertil beskikkede, under segl i domkirken eller også andetsteds, eftersom de finder det mest tjenligt, på et passende og sikkert sted og omhyggeligt og redeligt lade dem bevogte på deres egen og kapitlets bekostning, at overgive af hver især af Eder til den eller de personer, som vi lader beskikke dertil, således som og når vi finder for godt til toget og til understøttelse og hjælp for nævnte hellige land. Men hvis — det ske ikke — legaterne og det andet ovennævnte, der som omtalt er betroet Eders varetægt, eller en del deraf skulde anvendes til andet brug eller på nogen måde beslaglægges, er det vor vilje, at de af Eder og de enkelte medlemmer af Eders kapitler, som er skyldige heri, eo ipso pådrager sig bandlysningsdom. For nu mere let og virkningsfuldt at opnå den skyldige effektivitet med hensyn til indsamlingen og overgivelsen af legaterne, gaverne og alt det andet ovenanførte, giver vi Eder og hver især af Eder med dette brev ubegrænset og fri fuldmagt til med vor myndighed og udelukkelse af appel at tvinge alle og enhver, verdensgejstlige og regelbundne, kapitler, kollegier, samfund og fælleskaber til betaling og de af Eder dertil antagne personer til at indsamle legaterne, gaverne og alt det andet førnævnte og til at overdrage dem til Eder, som omtalt, og desuden fuldmagt til at meddele dem, som ved ikke at betale legaterne, gaverne og det andet ovennævnte til de terminer, der skal fastsættes, er blevet ramt af bandlysnings-, suspensions- eller interdiktsdomme, absolutionens velgerning, når de har givet erstatning, og til at meddele dem dispensation, som skønt ramt af nævnte domme eller een af dem har pådraget sig lovovertrædelsens skændsel ved at holde Gudstjeneste eller tage del deri, uanset exemtioner eller alle andre privilegier, nåder eller apostoliske breve til hvilke personer eller steder som helst, under hvilken form eller ordlyd de end er skænket af samme sæde, også hvis der om dem skulde finde særlig og udtrykkelig omtale sted ord for ord i dette brev. Men eftersom dette brev på grund af vejenes risiko eller andet måske ikke bekvemt kan forelægges hver især af Eder, er det vor vilje, at Du, broder ærkebiskop, oversender et notorialt skrevet og med Dit segl befæstet transsumpt til Eder, førnævnte lydbisper, og at I viser det ligeså fuld tillid som originalen. Givet i Avignon 26. juli i vort pavedømmes 17. år.