Ad perpetuam rei memoriam. ♦ Uas eclectionis Paulus apostolus egregius predicator/ se et eos qui secum erant/ propriis manibus exhibebat/ ut pseudo et subdolis operariis sub predicationis specie lucra sectantibus/ locum precluderet/ et hiis quos ipse pascebat pabulo uerbi dei/ non existeret onerosus. ♦ Sane licet circa modestiam in exigendis procurationibus obseruandam a predecessoribus nostris Romanis pontificibus salubria manauerant instituta/ quia tamen sicut experientia docet/ nonnulli prelatorum sic se reddiderunt et reddunt in dictarum procurationum exactionibus onerosos/ ut oppressi subditi huiusmodi onera nequeant supportare/ et uictum longi temporis breuis hora consumat\ nos attendentes quod parentes debent thesaurizare filiis non fastidiosis deliciis eorum substantiam absorbere/ ac cupientes pro diuersitate condicionum uisitantium prelatorum/ et prouinciarum/ ac ecclesiarum etiam facultatum/ certum modum sufficientem uisitantibus/ et supportabilem uisitatis/ in premissis fore de cetero obseruandum/ de fratrum nostrorum consilio/ presentis constitutionis edicto statuimus/ quod cum in Francie/ Navarre ..... ♦ In Alamanie quoque/ Anglie/ Ungarie/ Boemie/ Polonie/ Norwegie/ Datie/ Scotie et Suetie regnis ac terris/ prouinciis et partibus eisdem adiacentibus/ archiepiscopi et episcopi/ aliique prelati et persone ecclesiastice ut premittitur personaliter uisitabunt ♦ Iidem archiepiscopi etiam si primates existant/ a suis uel suffraganeorum suorum ecelesiis cathedralibus et personis earum pro procuratione unius diei/ siue in uictualibus/ siue a uolentibus in pecunia ultra trecentorum et uiginti/ a monasteriis uero et aliis ecclesiis et prioratibus secularibus uel regularibus habentibus collegium duo decim uel plurium personarum/ ultra ducentorum et sexaginta/ ab aliis uero monasteriis/ ecclesiis seu prioratibus minus collegium habentibus/ aliisque ecclesiis/ prioratibus et locis/ ultra ducentorum et uiginti/ episcopi etiam a cathedralibus ecclesiis ultra ducentorum et uiginti/ a monasteriis uero et aliis ecclesiis et prioritibus secularibus et regularibus habentibus collegium duodecim uel plurium personarum/ ultra centum et octoginta/ ab habentibus uero minus collegium/ et quibuslibet aliis ecclesiis/ prioratibus atque locis ultra centum et quinquaginta/ abbates insuper a monasteriis uel prioratibus seu ecclesiis habentibus collegium duodecim uel plurium personarum/ ultra centum/ ab habentibus uero minus collegium/ ac ecclesiis prioratibus et aliis locis quibusibet ultra octoginta/ archidiaconi uero ultra quadraginta/ archipresbyteri etiam ultra decem Turonensium argenti/ ualorem recipere non presumant. ♦ Si uero iidem archiepiscopi/ episcopi et prelati ac persone ecclesiastice ex priuilegio apostolico per alios uisitare/ et procurationes recipere ualeant in pecunia numerata/ dicti archiepiscopi etiam si primates existant/ ab huiusmodi ecclesiis/ monasteriis/ prioratibus atque locis ultra centum/ episcopi ultra octoginta/ abbates ultra sexaginta/ archidiaconi ultra triginta Turonensium argenti/ ualorem pro procuratione qualibet unius diei recipere non presumant. ♦ In Castelle quoque ..... ♦ In Apulie uero ..... ♦ Expense seu sumptus uniuersi/ seu taxatio pecuniaria unius procurationis totum uidelicet diei in peccunia uel uictualibus et necessariis aliis predictam summam uel ualorem aliquatenus non excedant/ nec ultra dictas summas uel taxationes seu ualores earum pretextu cuiusuis consuetudinis/ uel alias ipsis prelatis uel familiis eorumdem quicquam exigere uel recipere liceat/ etiam a uolente. ♦ Illud quoque quod de archidiaconis superius duximus ordinandum/ locum habere uolumus etiam in decanis/ prepositis/ aliisque personis ecclesiasticis superius non expressis/ quibus uisitationis officium/ et procurationis receptio ex priuilegio sedis apostolice/ uel de iure seu de consuetudine competere dinoscuntur/ decanis ruralibus dumtaxat exceptis/ qui in aliquibus regionibus archipresbyteri nominantur/ circa quos in receptione huiusmodi procurationis/ id quod supra statutum est de aliis archipresbyteris uolumus obseruari. ♦ Nostre tamen intentionis existit quod si ex conuentione uel consuetudine ecclesie tam cathedrales quam collegiate/ et alie quelibet seculares uel regulares/ ac etiam monasteria/ prioratus conuentuales et loca alia queuis ecclesiastica/ earumque capitula/ collegia seu conuentus/ rectores etiam et persone prelatis quibusuis uisitantibus ut prefertur minus debeant uel consueuerint soluere/ quam per nos superius est statutum/ ad soluendum ultra conuentionem uel consuetudinem huiusmodi nullatenus astringantur/ sed super hiis circa eos conuentio et consuetudo huiusmodi obseruentur. ♦ Huiusmodi etiam moderationes et taxationes ad prelatos quoslibet qui pretextu cuiusuis consuetudinis in monasteriis uel locis aliis ecclesiasticis gratis recipiuntur ad pabulum caritatis extendimus et etiam prorogamus. prouiso nichilominus quod in locis quibuslibet secundum quod maior/ uel minor rerum copia fuerit in eisdem/ necnon iuxta maiorem uel minorem personarum/ et euectionum numerum huiusmodi uisitantium/ expensarum maiorem uel minorem debita moderatio teneatur/ ita tamen quod maiores expense non excedant summam superius limitatam. ♦ Insuper predictis omnibus patriarchis/ primatibus/ archiepiscopis/ episcopis et aliis superius nominatis uisitantibus ne/ ultra conuentionem uel consuetudinem huiusmodi circa personas et loca ubi fuerint/ nec ultra moderationes et taxationes predictas quicquam presumant recipere districtus inhibemus. ♦ Uolentes etiam constitutionem presentem pene adiectione iuuari statuimus/ quod si dicti uisitantes per se/ uel si ex priuilegio eis competat per alios uisitationis officium exercuerint/ et procurationes receperint ut prefertur/ ipsi uel familiares eorum ultra moderationes et taxationes predictas aliquid scienter exegerint uel receperint/ etiam a uolente/ duplum eius quod ipsi iidem prelati uel eis scientibus aut ratum habentibus/ eorum familia taliter exegerint/ uel receperint infra duos menses post receptionem seu scientiam huiusmodi/ ecclesiis/ monasteriis et locis aliis a quibus illa receperint/ restituere teneantur. ♦ Si uero dictis prelatis per alios uisitantibus/ hii/ qui pro eis uisitationis officium exercebunt per se uel alios ultra moderationes seu taxationes predictas/ quicquam exegerint seu receperint/ etiam a uolente/ duplum eius quod ultra receperint/ ecclesiis et monasteriis uel locis aliis a quibus id receptum fuerit/ infra prefatum terminum reddere teneantur. ♦ Alioquin extunc dicti prelati qui ultra moderationes et taxationes predictas seu conuentionem uel consuetudinem huiusmodi receperint in pecunia numerata/ duplum ipsum eisdem ecclesiis/ monasteriis siue locis/ ultra dictum tempus restituere differentes/ ingressum ecclesie sibi nouerint interdictum ♦ Hii uero pro dictis prelatis uisitationem huiusmodi ut premittitur exercentes/ ab officio et beneficio nouerint se suspensos/ quousque grauatis ecclesiis et monasteriis siue locis de huiusmodi duplo plenariam satisfactionem impendant ♦ Adicientes constitutioni presenti/ quod si quis de familia prelati personaliter uisitantis aliquid ultra moderationes et taxationes prefatas per se uel alios prelato ignorante/ nec ratum habente receperit ab ecclesiis monasteriis et locis aliis uisitatis/ duplum eius quod ultra receperit/ de suo proprio infra duos menses post receptionem huiusmodi ecclesiis/ monasteriis et locis aliis a quibus illa receperit/ reddere teneatur. ♦ Alioquin extunc talis recipiens si clericus fuerit/ tamdiu ab officio et beneficio sit eo ipso suspensus/ si uero laicus tamdiu ingressum ecclesie sibi nouerit interdictum/ et a communione eucharistie ipso facto sentiat se suspensum/ donec de duplo huiusmodi grauatis ecclesiis monasteriis siue locis satisfecerit cum effectu/ nulla eisdem ultra moderationes et taxationes predictas recipientibus in hiis donantium remissione/ liberalitate seu gratia ualitura. ♦ Ceterum moderationes et taxationes huiusmodi in illis locis uolumus obseruari/ in quibus id fieri poterit secundum ecclesie/ monasterii uel loci alterius facultates. ♦ In aliis autem tantam precipimus modestiam adhiberi/ quod per hec que ad exonerationem locorum ecclesiasticorum statuendam prouidimus/ non doleant se grauari/ nec per hoc dicti prelati exigendi amplius quam ipsi subditi pati possint/ indultam sibi extiment potestatem. ♦ Premissis quoque adiciendo statuimus quod si dicti prelati uel aliquis eorundem ex apostolica indulgentia uel consuetudine seu de iure petant sibi ab ecclesiisy monasteriis et locis aliis ecclesiasticis/ eorumque capitulis collegiis uel conuentibus/ rectoribus seu personis moderatum seu caritiuum subsidium exhiberi/ non possint a singulis ecclesiis/ monasteriis siue locis pro subsidio huiusmodi ultra petere uel recipere/ etiam a uolente/ nisi quantum ascenderent singule procurationes in pecunia per nos superius moderate/ quas iidem prelati reciperent quando ex priuilegio per alium uisitarent ♦ Porro Turonenses predictos tales fore intelligimus/ quod duodecim ipsorum ualeant unum florenum/ boni et puri auri/ legalis ponderis et conii Florentini. ♦ Per constitutionem autem huiusmodi nolumus quod dicti prelati uel alii quibus uisitationis officium et procurationum receptio ex priuilegio sedis apostolice uel alias de consuetudine uel de iure competere minime dinoscuntur/ ius uisitandi/ seu procurationes recipiendi sibi ualeant uendicare/ nec per constitu tionem eandem aliis constitutionibus super premissis per predecessores nostros dudum editis quoad alia contenta in eis aliquatenus derogetur. ♦ Insuper abbates Cisterciensis ordinis sua monasteria uisitantes sub presenti constitutione nostra nolumus comprehendi/ cum super eis per aliam ordinationem nostram duxerimus specialiter prouidendum. ♦ Nulli ergo (omnino hominum liceant hanc paginam) nostrarum constitutionum/ intentionis/ inhibitionis/ adiectionis/ et precepti ac uoluntatem infringere (uel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem attemptare presumpserit indignationem omnipottendis ei et apostolorum eius Petri et Pauli se nouerit incursurum.) ♦ Datum Auinione xv. kalendas ianuarii anno secundo.
5-6 Nulli ergo (omnino ..... paginam)] Nulli ergo etcetera Aa.
7-9 infringere (uel ...... incursurum)] infringere etcetera Aa.
Til evindelig ihukommelse. Det udvalgte redskab, apostelen Paulus, den fremragende forkynder, plejede egenhændigt at betjene sig selv og sine ledsagere for at spærre foregivne og falske arbejdere vejen til at søge vinding under påskud af prædiken og for ikke at falde dem til byrde, som han selv gav næring med Guds ord. Men skønt vore forgængere, de romerske paver har udstedt mange heldbringende forordninger om at vise mådehold under inddrivelsen af gæsteri, har vi, fordi erfaringen dog lærer, at nogle prælater ved inddrivelsen af nævnte gæsteri har været og er så fordringsfulde, at de undertrykte undergivne ikke kan bære sådanne byrder, og en kort time kan fortære lange tiders levnedsmidler, og fordi vi tager i betragtning, at fædre bør samle skatte til deres sønner og ikke ved hovmodig overdådighed fortære deres midler, og fordi vi ønsker, at der for fremtiden med hensyn til det omtalte alt efter de visiterende prælaters forskellige rang og kirkeprovinsernes og kirkernes formue skal overholdes en bestemt norm, som kan være tilstrækkelig for de visiterende og tålelig for de visiterede, har vi med vore brødres råd udstedt den forordning, at da i frankrig, Navarra [...]. Men i Tysklands og i Englands, Ungarns, Bøhmens, Polens, Norges, Danmarks, Skotlands og Sveriges riger og lande og derunder hørende provinser og egne skal ærkebisper, bisper og andre prælater og gejstlige personer som forud omtalt personligt visitere. Og selvom samme ærkebisper har primat, må de ikke for en dags gæsteri af deres eller deres lydbispers domkirker og gejstlige i levnedsmidler eller af dem, der vil det, i penge, fordriste sig til at modtage udover 320 grot, af klostre og andre kirker og af verdslige eller ordensbundne priorater, som har et kollegium på 12 medlemmer eller flere, udover 260, af andre klostre, kirker eller priorater, som har et mindre kollegium, og af andre kirker, priorater eller steder udover 220; bisper ikke udover 220 af domkirker, men af klostre og andre kirker og priorater, verdslige eller ordensbundne, som har et kollegium på 12 eller flere medlemmer, ikke udover 180 og af dem, der har et mindre kollegium, og af alle andre kirker, priorater og steder ikke udover 150, og abbeder ikke udover 100 af klostre, priorater eller kirker, som har et kollegium på 12 eller flere medlemmer, og af dem, som har et mindre kollegium og af alle andre kirker, priorater og steder ikke udover 80, og ærkedegne ikke udover 40 og ærkepræster ikke udover 10 grot. Men hvis samme ærkebisper, bisper og prælater og gejstlige personer ifølge paveligt privilegium må lade visitere og modtage gæsteri i rede penge ved andre, må nævnte ærkebisper, selv om de har primat, ikke fordriste sig til at modtage mere end 100 grot for hver dags gæsteri af disse kirker, klostre, priorater og steder, bisper ikke udover 80, abbeder ikke udover 60 og ærkedegne ikke udover 30 grot. Og i Kastilien ... Men i Apulien ... Alle udgifter eller omkostninger eller taksationen i penge af en dags gæsteri må i penge, viktualier og andre fornødenheder på ingen måde overstige førnævnte sum eller beløb, ejheller skal det under påberåbelse af sædvane eller andet være tilladt at opkræve eller modtage mere end nævnte summer eller taksation eller dets værdi af disse prælater eller deres husstand, selv ikke om de er villige hertil. Men det som vi ovenfor har fastsat om ærkedegne, vil vi skal også gælde for dekaner, provster og andre gejstlige personer, som ikke ovenfor er nævnt, men som ved paveligt privilegium eller ved ret og sædvane vides at tilkomme visitatser og gæsterier; dog er landdekaner, som i nogle egne benævnes ærkepresbytere, undtagne, og om dem vil vi med hensyn til modtagelse af gæsteri, at det skal gælde, som vi ovenfor har fastsat om andre ærkepresbytere. Det er dog vor hensigt, at dersom dom- eller kollegiatkirker og andre, verdslige eller regelbundne, og klostre, priorater, klostersamfund og andre gejstlige steder og deres kapitler, kollegier eller konventer, ledere og medlemmer ved overenskomst eller kirkens sædvane skal eller plejer at betale den visiterende prælat mindre end af os ovenfor fastsat, skal de ingenlunde være bundet til at betale udover overenskomst eller sædvane, men sådan overenskomst og sædvane skal i dette overholdes overfor dem. Disse nedsættelser og takster udvider og udstrækker vi ligeledes til alle prælater, som efter sædvane modtages i klostre og andre gejstlige steder til et kærlighedsmåltid uden vederlag, dog under hensyn til, at den skyldige større eller mindre nedsættelse alle steder skal ske i overensstemmelse med, hvad der findes af større eller mindre forråd sammesteds samt efter de visiterendes antal i personer og befordringsmidler, dog således at de højeste udgifter ikke overskrider den ovenfor afgrænsede sum. Fremdeles forbyder vi bestemt alle de førnævnte, patriarker, primater, ærkebisper, bisper og andre ovenfor nævnte visitatorer at modtage noget af personer og steder, hvor det måtte være udover overenskomst eller sædvane eller udover fornævnte nedsættelser og takster. Idet vi endvidere vil støtte denne forordning med bødebestemmelser, fastsætter vi, at hvis nævnte visitatorer for sig selv eller, hvis det tilkommer dem i følge privilegium, ved andre udøver visitats og modtager gæsteri som forudskikket, og de eller deres undergivne med viden om dette, — selvom vedkommende er villig — kræver og modtager noget udover førnævnte nedsættelser og takster, skal disse prælater eller deres undergivne, som med deres viden og godkendelse gør det, inden to måneder efter modtagelsen af eller kendskabet til dette tilbagebetale kirkerne, klostrene og andre steder det dobbelte af det, de har modtaget af dem. Men hvis de, som skal visitere som stedfortrædere for nævnte prælater, personligt eller ved andre kræver eller modtager noget udover nævnte nedsættelser eller takster, skal de selv om vedkommende er villig, inden for omtalte tidsfrist tilbagegive det dobbelte af, hvad de derudover har modtaget, til de kirker og klostre eller andre steder, som de har modtaget det af. I modsat fald skal de nævnte prælater, som modtager udover førnævnte nedsættelser eller takster eller overenskomst og sædvane, og som tøver med at tilbagebetale det dobbelte i rede penge til kirkerne, klostrene eller steder indenfor nævnte frist, vide, at det derefter vil være dem forbudt at betræde kirken; men de, der som omtalt udfører visitats som stedfortrædere for nævnte prælater, skal vide, at de vil blive suspenderet fra deres embede og beneficium, indtil de yder de plagede kirker, klostre og steder erstatning med den dobbelte tilbagebetaling, idet vi til denne forordning føjer, at hvis nogen af den prælats husstand, som personligt visiterer, personligt eller ved andre modtager noget udover omtalte nedsættelse og takst af kirkerne, klostrene og andre visiterede uden prælatens vidende eller godkendelse, skal han af sine egne midler inden to måneder efter modtagelsen af dette betale det dobbelte af det derudover modtagne til de kirker, klostre og andre steder, som han har modtaget det af. I modsat fald skal herefter en sådan modtager, hvis han er gejstlig, i kraft af selve denne handling være suspenderet lige så længe fra embede og beneficium, hvis han er verdslig, skal han vide, at det er ham forbudt at betræde kirken, og at han er udelukket fra at få del i nadveren på grund af den handling, indtil de effektivt har fyldestgjort de plagede kirker, klostre eller steder med det dobbelte, idet ingen eftergivelse, fritagelse eller nåde skal have gyldighed for dem, der modtager udover førnævnte nedsættelse og takst. Desuden vil vi, at disse nedsættelser og takster skal overholdes på de steder, hvor det kan ske efter kirkens, klostrets eller stedets evne. Men på andre steder befaler vi, at der udvises sådant mådehold, så at de ikke på grund af det, som vi har ladet anordne til gejstlige steders lettelse, skal føle sig betyngede, og de ikke skal frygte for, at der herved er tilstået nævnte prælater magt til at kræve mere, end disse undergivne kan bære. Vi tilføjer også til det foregående, at hvis nævnte prælater eller nogen af dem ifølge apostolisk bevilling eller efter sædvane eller loven ansøger kirker, klostre og andre gejstlige steder og deres kapitler, kollegier eller konventer, ledere eller personer om en mådeholden og kærlig bede, må de ikke af nogen kirke, kloster eller sted, selv om de er villige, ansøge om eller modtage mere end de ovenfor af os fastsatte gæsteriydelser i penge, som samme prælater modtager, når de ifølge privilegium lader visitere ved andre. Endvidere forstår vi ved omtalte grot Tournois sådanne, at 12 af dem gælder lig med een god og ren guldflorin efter lovlig florentinsk vægt og udmøntning. Med denne forordning vil vi ikke, at nævnte prælater eller andre, om hvem det vides, at visitats eller modtagelse af gæsteri ifølge paveligt privilegium eller på anden måde efter sædvane eller ret på ingen måde tilkommer dem, skal tiltage sig ret til visitats eller til gæsteri, ej heller skal der ved denne forordning på nogen måde ske ændringer i andre forordninger, givet tidligere af vore forgængere om det omhandlede, med hensyn til deres øvrige indhold. Desuden er det vor vilje, at abbederne for cistercienserordenen, som visiterer deres klostre, ikke skal omfattes af denne forordning, da vi herom vil træffe særlige forholdsregler ved en anden forordning. Intet menneske må overtræde denne vor forordning, hensigt, forbud, bødebestemmelse og forskrift samt vilje eller vove at handle imod den. Men hvis nogen fordrister sig til at forsøge det, skal han vide, at han vil pådrage sig Gud den almægtiges og hans apostle Peters og Paulus' harme. Givet i Avignon 18. december i vort 2. år.