Tekst efter Lüb. UB.:
Nos consules et uniuersi burgenses ciuitatis Rozstoch. conquerimur grauiter et dicimus contra nobiles uiros, dominos Gherardum, Iohannem, Hinricum et Nicolaum comites Holtzacie et Stormarie, eorumque adiutores, uasallos et aduocatos, quod ipsi, postquam magnificus princeps, dominus Cristoforus quondam rex Dacie, de regno suo Dacie fuit expulsus et eiectus, miserunt nuncios et literas suas ad nos et ciues in Rozstoch, loquentes et continentes, quod nos et conciues nostri securi rerum et corporum possemus ac deberemus uisitare fines quoscumque regni Dacie, in quibus ipsi haberent precipere et regnare. ♦ Qui tamen huiusmodi immemores et omnino contrauenientes ciues nostros quam plures de Rozstoch sub spe pacis, securitatis et fiducie in terris et in aquis absque aliqua dedictione, nullis eorum excessibus exigentibus, captiuauerunt et bonis eorum spoliauerunt, quosdam eciam interficientes, prout inferius continetur.
Et primo comes Hinricus Holtzacie ac Hartwicus Crummendik spoliauerunt Wescelinum ix bouibus ad ualorem xxx marcarum Rozstoccensium dena- riorum, elapsis .vi. annis in estate. ♦ Item capitanei de Werdingborgh: primo Marquardus de Stoue senior spoliauit cum suis complicibus Hinricum Starkaderen naue sua et bonis in ea contentis ad ualorem xxi marcharum puri argenti. ♦ Item dictus Marquardus cum suis complicibus spoliauit Petrum Wend seruisia sua ualore xiii solidorum grossorum, et iunior Marquardus duabus tunnis seruisie spoliauit eundem. ♦ Idem Marquardus cum suis spoliauit Heinricum Soltman x marchis argenti puri, elapsis quatuor annis in festo assumpcionis beate Marie uirginis proxime preterito. ♦ Item Marquardus de Stoue iunior et sui complices spoliauerunt Nicolaum de Nikesse xii solidis grossorum in pane et seruisia. ♦ Item Marquardus de Stoue senior cum suis complicibus spoliauit Bernardum Roschen farina sua et seruisia ac uestimentis ad ualorem septem marcarum argenti puri, elapsis circa festum beati Iacobi proxime preteritum quatuor annis. ♦ Idem Marquardus cum suis spoliauit Hermannum Rinneschotelen xii solidis grossorum et ɉ lasta seruisie, et sunt sex anni transacti. ♦ Item prefatus Marquardus et sui complices spoliauerunt Conradum Vinken sutorem et suos socios bonis suis ad ualorem xl marcarum Rozstoccensium. circa sex annos retroactos. ♦ Item dictus Marquardus et sui complices spoliauerunt Iohannem Hoppener quatuor equis ualent<ibus> ix solidorum grossorum, circa tres annos retroactos. Idem Marquardus et sui spoliauerunt Redelerum apud Fossam bonis suis in seruisia et siligine ad ualorem xvi solidorum grossorum, circa duos annos elapsos.
Item Godscalcus de Stoue spoliauit Rode Koghelen ɉ lasta ceruisie et talliauit eum ad iiii marcas argenti pro naue sua, dicta schute in wlgo, et sunt sex anni transacti. ♦ Item Marquardus de Stoue et sui spoliauerunt Hennekinum Gyscowe quatuor equis xvi marcarum Rozstoccensium ualentibus, infra presentem annum. ♦ Item antedictus Marquardus cum suis spoliauit Hinricum Vridach .i. marca argenti, quando nupcie filie sue fuerunt celebrate, circa quinque annos. ♦ Idem Marquardus cum suis spoliauit Cyfridum Wackendorp bonis suis in seruisia et braseo ad ualorem lx marcarum Rozstoccensium, elapsis viii annis. ♦ Idem Marquardus et sui spoliauerunt Hinricum Papen lx marcis Lubicensium denariorum, elapsis octo annis. ♦ Idem Marquardus cum suis spoliauit Petrum Brocremen xxi solidis grosso- rum in seruisia, elapsis tribus annis. ♦ Item Marquardus Støue spoliauit Petrum Grawecop bonis suis in lardo, butiro et lignis ad ualorem xl marcarum Rozstoccensium, circa septem annos retroactos. ♦ Item dictus Marquardus cum suis spoliauit Wernerum Løren bonis suis in allecibus ad ualorem xxi marcarum Rozstoccensium denariorum, circa viii annos retroactos. ♦ Item Marquardus de Stoue et Eghardus Brocdorp cum suis spoliauerunt Conradum Mulerd xx libris grossorum ante portum Copmanhauen, circa octo annos elapsos. ♦ Item dictus Marquardus et Heyno Hund cum suis spoliauerunt Ludekinum de Camen et Hennekinum Rapesuluer xxviii paribus molarium et .vi. paribus quernestene in portu Cørsøe. ♦ Item Marquardus de Stoue iunior et Smalense cum suis spoliauerunt Hinricum Oldekorn bonis in hummulo et panno ualore xxxiiii marcarum Rozstoccensium, circa quatuor annos retroactos.
Item dominus Eghardus Brocdorp ac Walstorp et Marquardus de Stoue senior cum suis acceperunt a Hinrico Kemerere xx marcas argenti pro .i. suo coggone, elapsis sex annis. ♦ Item Petrus Ackesson, aduocatus Marquardi de Stoue, et Iones Deghen cum suis spoliauerunt Rodgherum Ammentrost et Gherlacum de Luntstede xxvi marcis argenti puri in cutibus et butiro. ♦ Item Marquardus de Stoue senior et sui sumpserunt Hinrico Hamborgh elapsis v annis in Hollandesson bona sua ualore cc et xl marcarum Rozstoccensium ante castrum Wartingborgh. ♦ Item senior Marquardus cum suo patruo et eorum complicibus accepit Iohanni Groten bona sua ualencia ivor marcarum Rozstoccensium. ♦ Item sumpserunt Hermanno Pudklod iv marcas cum vii solidis Rozstoccensibus ante Wartingborgh. ♦ Item Marquardus cum suis spoliauit in Vemersund iuuenem Marquardum, ciuem in Rozstoch, bonis suis in tunnis, sale et aliis bonis ualore iii marcarum Rozstoccensium et iii solidorum sterlingorum. elapsis ii annis circa pascha. ♦ Dictus Marquardus spoliauit Iohannem de Mynden sua naue cum bonis ualore lx marcarum Rozstoccensium denariorum, elapsis quinque annis circa quindenam festi pasche preteriti. ♦ Item Marquardus predictus spoliauit Iacobum Gyssecowe bonis suis in ualore viii solidorum grossorum, elapsis duobus annis ante festum pasche preteritum. ♦ Item dictus Marquardus spoliauit Nicolaum Voltzekini sua seruisia in ualore xxvii solidorum grossorum et pane in ualore .vi. marcarum Rozstoccensium denariorum. ♦ Item famuli Marquardi de Stoue spoliauerunt eundem Nicolaum suis bonis, scilicet cutibus, butiro et porcis in ualore xx marcarum Rozstoccensium, elapsis v annis circa festum epyphanie domini preteritum. ♦ Item prefati famuli Marquardi spoliauerunt eundem Nicolaum Voltzekini et Hinricum Wattenscheden naue cum bonis in ualore l marcarum Rozstoccensium, septem annis elapsis ante festum pentecostes. ♦ Item duobus annis elapsis in uigilia beati Marci spoliauerunt eundem Nicolaum naue et bonis in ualore c marcarum Rozstoccensium et uno equo, vii annis elapsis. ♦ Item anno preterito circa Martini spoliauit Marquardus de Stoue senior Hinricum de Guzstrowe uino, seruisia, farina et brasseo in ualore xxx marcarum puri argenti. ♦ Item circa quindenam post festum pasche hoc anno spoliauerunt famuli eiusdem Marquardi dictum Hinricum de Guzstrowe suo hummulo in ualore .vi. marcarum puri argenti. ♦ Item circa quindenam post festum pasche hoc anno famuli dicti Marquardi spoliauerunt Willekinum de Berendesh(agen) bonis suis in ualore xii marcarum Rozstoccensium. ♦ Item a festo beati Michaelis iii annis elapsis spoliauerunt Hennekinum de Hamme suo panno, lineo panno et aliis bonis in ualore iii librarum grossorum. ♦ Item ab autumpno ix annis elapsis famuli Marquardi de Stoue spoliauerunt Conradum Eycen seruisia in ualore xviii marcarum Rozstoccensium. ♦ Item a festo beati Michaelis iiii annis elapsis famuli Marquardi spoliauerunt Hermannum Brusowe una lasta allecium. ♦ Item v annis elapsis ab autumpno dicti famuli spoliauerunt Iohannem de Sundis bonis suis in ualore xv marcarum Lubicensium denariorum. ♦ Item eodem tempore spoliauerunt Iohannem Hanen bonis suis in ualore xii marcarum Lubicensium denariorum et iii grossorum solidorum. ♦ Item duobus annis elapsis in uigilia palmarum iunior Marquardus de Stoue et Heyno Hund spoliauerunt Wernerum Nigrum humulo, farina et seruisia in ualore xl marcarum Lubicensium denariorum.
Item a festo beati Michaelis vii annis famuli Marquardi predicti spoliauerunt Hinricum et Thidericum de Malchyn iiii lastis allecium. ♦ Item v annis elapsis in uigilia ascensionis domini famuli Marquardi de Stoue spoliauerunt Hermannum Mandach, Thidericum Howeschild et Ditmarum Sale butiro et aliis bonis in ualore cl marcarum denariorum Rozstoccensium. ♦ Item iunior Marquardus de Stoue cum suis spoliauit Hinricum Gyscowe ante natiuita- tem domini anni preteriti seruisia sua in ualore xxvi solidorum grossorum. ♦ Item iunior Marquardus spoliauit Hinricum et Nicolaum Gyscowe hummulo in ualore ix marcarum puri argenti, feria sexta quatuor temporum ante Michaelis anni preteriti ♦ Item Marquardus de Stoue senior spoliauit elapsis iii annis feria .vi. ante festum pentecostes preteritum Hinricum Stenueld et Hinricum Lepel farina, sale et aliis bonis in ualore .vi. librarum grossorum et cl marcarum Rozstoccensium denariorum. ♦ Item dominus Benedictus de Aleuelde et Bertrammus Kule spoliauerunt Eycen bonis suis in ualore x marcarum Rozstoccensium, et Bertoldum Tylenson xlviii marcarum Rozstoccensium, et Hinricum de Kemenitze ii lastis allecium, et Hennekino i lasta allecium, ac Hermanno Brusowe iɉ lastis allecium, circa ii annos retroactos. ♦ Item dominus Benedictus Aleueld et Bertrammus Kule spoliauerunt Iohannem Bremer ɉ lasta allecium, circa duos annos elapsos. ♦ Item Benedictus de Aleuelde et sui spoliauerunt Thiderum Horn seruisia, pane, lineis pannis ac albis pannis in ualore lxxv marcarum Rozstoccensium, circa tres annos retroactos. ♦ Item Benedictus de Aleuelde ac Bertrammus Kule spoliauerunt Reynekinum Molner apud Ghetsør bonis diuersis in naue Nicolai Raceborgh ad ualorem xxx marcarum Rozstoccensium, elapsis ii annis. ♦ Item dominus Emeke Wnesuleed accepit Heydekino Ghisewitten iii marcarum argenti ualorem in seruisia et hummulo, elapsis ii annis. ♦ Item dictus dominus Emeke et filius eius, dominus Iohannes Blanc, spoliauerunt Hermannum Beseler et Hinricum Butstok ante castrum Hinchstega<u>el elapsis ii annis hummulo, braseo, pulchro panno et aliis bonis in ualore c marcarum puri, et duos famulos suos, scilicet Hennekinum Hamborgh et Sweder, interfecerunt. ♦ Item dominus Hinricus comes cum suis spoliauit socios dictorum ciuium ante Horsenhuse xvi tunnis butiri et hummulo in ualore xxii marcarum argenti.
Item Emeke et Hinricus dicti Santbergh spoliauerunt predictos Hermannum et Hinricum braseo et farina in ualore xxi marcarum Lubicensium denariorum, elapsis ii annis in festo beati Laurencii preteriti. ♦ Item Emeke Santbergh spoliauit cum suis Thidericum Bornid et Hennekinum Kocher seruisia et siligine in ualore xvi marcarum Rozstoccensium, elapso anno infra festum pentecostes et Iohannis baptiste preteritum proxime. ♦ Item Krege Brucdorp de Rauensborgh spoliauit Arnoldum Redwisch carnibus in ualore xx marcarum Rozstoccensium, et Emeke de Santbergh lardis et equis in ualore l marcarum Rozstoccensium, ac Gherlacus Mungh et Andreas Akesson xxx marcis puri argenti nec non hummulo et seruisia in ualore xx marcarum Lubicensium spoliauerunt eundem Arnoldum et supra castrum Rauensborgh duxerunt. ♦ Item Santbergh et filius Eghardi Brucdorp et Iohannes de Hø spoliauerunt Iohannem Viceman c marcis denariorum Lubicensium. ♦ Item Heyno Brucdorp et Heyno Hund spoliauerunt Iohannem Watnød et Thidericum Grullen braseo, hummulo et siligine in ualore xxxvi marcarum argenti. ♦ Item Heyno Brucdorp et Heyno Hund spoliauerunt Heynonem Pynnowe et Hermannum de Lubeke uno coggone et promptis bonis in ualore quadringentarum marcarum minus xvii marcis Rozstoccensium denariorum. ♦ Item Eghardus Brucdorp et Heyno Brucdorp spoliauerunt Helmoldum et Hinricum Langhen et eorum socios cc marcis denariorum Rozstoccensium, elapsis circa octo annos. ♦ Item Krege Brucdorp et Petrus Stake spoliauerunt Bordeken et Conradum socium suum cutibus et lardis, bobus et butiro, elapso .i. anno, in ualore c marcarum Rozstoccensium. ♦ Item dominus Eghardus Brucdorp spoliauit Petrum Babben x solidis grossorum in pane et seruisia, et Henneke de Wedele accepit eidem Petro et Hinrico Babben xxxvi solidos grossorum in Copmanhauen, elapsis ultra duos annos. ♦ Item Heyno Brucdorp in Norssund spoliauit Willekinum Starkadern bonis in ualore xxxiiii marcarum argenti, circa duos annos. ♦ Item Krege Brucdorp abstulit Thiderico, filio Bernardi pistoris, unum equum in Gronessund .vi. marcas ualentem Rozstoccenses, circa festum pasche nunc elapsum.
Item Andreas Akesson spoliauit Hinricum Borghwal cc marcis Rozstoccensibus et xxvi marcis in sale et seruisia, in pannis et telis, que in wlgo loywent dicuntur, et cista cum parata pecunia, et clenodiis argenteis in ualore xv marcarum, et naue sua l marcarum Rozstoccensium. ♦ Item Andreas predictus accepit Iohanni Bitterdod xvi marcas Rozstoccenses in seruisia, circa .vi. annos elapsos, ac Godekino Winter l marcas et Heynekino Cellatori l marcas Rozstoccensium denariorum, elapsis .vi. annis. ♦ Item dictus Andreas sumpserunt Hinrico Morink iiii libras grossorum, circa vi annos elapsos, et Otto de Høo in cutibus et pellibus ad xii marcas Rozstoccenses accepit eidem Hinrico, circa xii annos elapsos. ♦ Item dominus Hinricus Breyde et Henneke frater eius sumpserunt Wescelo xviii marcas Lubicensium denariorum cum v solidis in conductu. ♦ Item Otto Breyde super Rauensborgh accepit Paulo Ionesson nauem et bona sua ad ualorem xii marcarum argenti. ♦ Item capitanei de Rauensborgh sumpserunt breuiter Iohanni de Sundis nauem et bona sua in ualore xl marcarum, et Stephano de Nikes xv lastas tunnarum, et Hennekino Nyendorp ix marcas Rozstoccenses. ♦ Item duo dicti Steen de Rauensborgh acceperunt Hinrico Albo in ualore xii solidorum grossorum et Gherardo suo socio v solidos grossorum. ♦ Item quando Otto Breyde fuit capitaneus in Rauensborgh, accepit Hennekino Cropelyn in naue Pauli Ionesson in braseo et lineo panno ad ualorem xxxiiii marcarum Rozstoccensium, et seruus ad custodiendum ea deputatus grauiter erat wlneratus, anno preterito. ♦ Item Emeke Hunesuled accepit eidem hummulum in naue, in qua Henneke Hamborgh et Swederus fuerunt interfecti, in ualore xiiii marcarum Rozstoccensium. ♦ Item ducta erant bona sua ad castrum Bucholm in farina triticea et siliginea ad ualorem x marcarum Rozstoccensium. ♦ Item Smalestede sumpsit ei de ecclesia in Horsnes in hummulo ualorem i libre grossorum, ii annis elapsis. ♦ Item Borchardus Breyde et sui abstulerunt Thiderico Schutten i lastam brasei et i lastam siliginis et arma in ualore .vi. marcarum Lubicensium ante castrum Rauensborgh, circa unum annum elapsum. ♦ Et Tunnenband ac Wlf Santbergh sumpserunt sibi xiii tunnas seruisie ac panes et uestimenta in ualore i marce argenti. ♦ Item Ludeke de Gabnø, aduocatus Marquardi de Stoue iunioris sumpsit sibi.vi.lastas seruisie Wismariensis ante Werdingborgh, et dominus Volradus de Bucwolde ac Punich, eius aduocatus, sumpserunt sibi v lastas ceruisie et interfecerunt fratrem ipsius. ♦ Item Tunnenband sumpsit sibi .vi. equos ualentes xxiiii marcas Rozstoccenses ante Rauensborgh. ♦ Item dominus Benedictus de Aleuelde spoliauit anno preterito in crastino omnium sanctorum Hinricum Radeleues in carnibus et allecibus ad ualorem xii marcarum Rozstoccensium. ♦ Item post festum pasche in isto anno de castro Rauensborgh spoliauerunt Hartwicum Bucowe naue et bonis in ea contentis in ualore c marcarum Rozstoccensium, et spoliauerunt in eadem naue Thidericum Horn iiɉ tunnis butiri. ♦ Item a festo pasche ii annis elapsis de castro Rauensborgh spoliauerunt Hinricum Douekatten panno, pane et seruisia in ualore v marcarum puri argenti. ♦ Item post Martini viii annis elapsis spoliauerunt Ankerman, Helric et Beyenuled Iohannem Maken bonis suis in ualore iii punt grossorum. ♦ Item capitanei in Copmanhauen et dominus episcopus Roskyldensis acceperunt Iohanni Longo et cognato Bernardi Wysen cc marcas Rozstoccenses in Norssund; elapso ieiunio fuit annus.
Item capitanei de Calingborgh acceperunt Hermanno Knoken ɉ lastam seruisie; in ieiunio fuit annus. Item Iones Elmůz et Breyde acceperunt Falkoni Fabro xxx marcas Rozstoccenses in cistis, seris et calcaribus, elapsis v annis. ♦ Item Man de Dyssowe et Marquardus de Plone, Elerus de Kylo acceperunt Hennekino Kersebom nauem suam cum frumento c marcas Rozstoccenses ualentem, circa v annos <elapsos>. ♦ Item filii dapiferi et Andreas Akesson cum suis spoliauerunt ante castrum Tranekore Reynekinum Tylenson cl marcis Rozstoccensibus in naue sua et bonis in ipsa existentibus. ♦ Item Petrus filius Laurenson spoliauit ante festum omnium sanctorum hoc anno Hinricum Nordmegher et Hermannum Crampen, Conradum Schaffenrad et Willekinum Dulmen allecibus et aliis bonis ac parata pecunia in ualore cc marcarum minus xx Rozstoccensium. ♦ Item Mattes Hacke famulus Iones Laurensson cum suis spoliauit sabbato post pasche hoc anno Petrum Iuten xviii tunnis seruisie et panibus, qui ualebant <l> marcas Lubicenses, item noua celle, balista et armis iiiiɉ marcarum Lubicensium in ualore.
Item Brugehane et sui socii acceperunt Godscalco de Kamen et suis sociis ualorem lx marcarum Rozstoccensium in seruisia et humulo, et dominus Iohannes Lussowe accepit eidem Godscalco ad ualorem xi marcarum Rozstoccensium in sale et piscibus, wlgariter dorsch dictis, elapsis circa quinque annos. ♦ Item Volradus Walstorp ac Thymmo Pulsate cum suis acceperunt Nicolao Stouenbergh xxxii solidos grossorum in ceruisia et quatuor centenaria strummulorum. ♦ Item Volrad de Bucwolde et sui complices sumpserunt Bertoldo Frisonis lxxxviii marcas Rozstoccenses et xv marcas argenti, circa sex annos retroactos. ♦ Item Anders Akesson spoliauit cum suis hoc anno in estate Hermannum Pudklod et auunculos suos, Pudklod dictos, bonis in ualore c et .vi. marcarum Rozstoccensium. ♦ Item Nicolaus Brøcdorp spoliauit eundem Hermannum seruisia et hummulo in ualore xxviii marcarum Rozstoccensium ductis ad castrum Alholm.
Item Heykendorp de Rauensborgh spoliauit Henneken Crusen bonis in ualore xii marcarum Rozstoccensium, viii dies post Michaelis huius anni. ♦ Item circa festum assumpcionis Marie elapsis octo annis famuli Marquardi de Stoue abstulerunt Hinrico Pelegrine et Hermanno Holtwic, auunculo suo, xviii tunnas ceruisie et ii lastas salis ductas Werdingborgh in ualore iii librarum grossorum. ♦ Item Christianus Kůle cum suis complicibus sumpsit Thidemanno Berman i punt grossorum et x marcas Skanenses, et i pannum ualore iiii marcarum Rozstoccensium, et i lastam ordei, elapsis ii annis. ♦ Item Cristianus Kule accepit Hermanno Molner bona sua in ualore xxxiiii marcarum Rozstoccensium, elapsis ii annis, et socii Marquardi de Stoue acceperunt eidem iiiɉ punt grossorum, circa sex annos retroactos. ♦ Item Petrus Ynghemerson, aduocatus iunioris Marquardi de Stoue, spoliauit Copekinum Langhen circa Iohannis baptiste hoc anno iiii marcis puri argenti, et .vi. equis in ualore xx marcarum Rozstoccensium, ac pluribus aliis bonis et uestibus, et incarcerauit eum Werdingborgh. ♦ Reuoluatur. ♦ Item iunior Marquardus de Stoue spoliauit in Gronessund hoc anno post Michaelis, postquam compromissum fuit in arbitros, Euerhardum de Vreden iiii lastis allecium et i tunna salis et cista ac uestimentis et ii decadibus pellium agnorum in ualore centum marcarum Rozstoccensium. ♦ Item Woldenbergh et Heyno Hund spoliauerunt Euerhardum predictum et suos socios in portu Copmanhauen bonis suis in farina et braseo ac seruisia ad ualorem cc marcarum Rozstoccensium in cogghone cuiusdam dicti Top, que postmodum promiserunt eis soluere, literas suas super hoc dantes, et non soluerunt.
Super omnia conquerimur, prout magis dinoscitur conquerendum, quod super omnibus premissis articulis sepius plura placita seruauimus cum prenotatis dominis eorumque sequentibus et uasallis, et quicquid nobis et nostris conciuibus super refusione nostrorum multiformium dampnorum, nobis sub securitate et pace illatorum, promissum est, ualde parum et minime est seruatum. ♦ Eciam prefati domini nunquam uasallorum suorum in tantum potentes esse uolebant, quod eos nobis iuri statuere uolebant, et quod iusti- ciam et equitatem ab eis consequi poteramus, de quibus omnis discordia et lis usque in hodiernum diem maxime est suborta. ♦ Quare petimus, si stabilis amicicia et composicio inter dominos Holtzacie et eorum uasallos ac nos firmiter perseuerare debuerit, quod taliter ordinare dignemini, quatenus uasallos suos nos contra ius infestantes, siue in terris seu in aquis, nobis iudicio statuant, et iuuent nos plenariam ab eis iusticiam uel iuris equitatem absque aliqua occasione iniqua. ♦ Si uero hec nobis fieri non possent, et nos ob hoc aliqua in contrarium attemptaremus, illorum uolumus nos apud dominos habere precautos et excusatos.
Datum Rozstoch, sub appensione secreti sigilli nostre ciuitatis, anno domini millesimo ccco xo l secundo, in profesto beati Nicolai episcopi et confessoris.
15 transacti] transancti A, rettet i Lüb. UB.
19 ualent<ibus)] ualentes forlægget.
14 Berendesh<agen)] Lüb. UB. udfylder Berendesh<usen) men cf. registret ibid. p.1168.
11 lasta) lastam Lüb. UB.
22 Hinchstega<uyel] Hinchsteganel Lüb. UB, Hinchstegavel Hans. UB.
32 Cellatori = Sellatori.
33 sumpserunt) læs sumpsit.
19 Horsnes] Hans. UB., Hornes Lüb. UB.
14 <elapsos)] omgl. Lüb.UB.
22 <1)) i Lüb. UB.
23 cella = sella.
Vi rådmænd og samtlige borgere i staden Rostock fremfører en alvorlig klage og indsigelse mod de fornemme mænd herrerne Gerhard, Johan, Henrik og Klaus, grever af Holsten og Stormarn, og deres hjælpere, vasaller og fogeder. De har, efter at den stormægtige fyrste, herr Kristoffer, fordum Danmarks konge, var blevet fordrevet og forjaget fra sit rige Danmark, sendt os og borgerne i Rostock sendebud med breve, som lød på og indeholdt, at vi og vore medborgere i sikkerhed på ejendele og liv kunde og burde rejse i alle de egne af Danmarks rige, i hvilke de havde befalingen og herredømmet. Ikke desto mindre har de uden tanke herfor, ja ganske handlende herimod fanget mange af vore borgere fra Rostock og frarøvet dem deres gods, skønt de var kommet i tillid til fred, tryghed og givet ord, både til lands og til søs, uden at tilstille dem noget fejdebud og uden at disse havde gjort sig skyldige i nogen forseelse, ja nogle har de endogså dræbt, således som nedenfor anføres.
For det første har grev Henrik af Holsten og Hartvig Krummedige i sommer for seks år siden frarøvet Wetzel ni okser til en værdi af 30 mark rostocksk. Fremdeles høvedsmændene på Vordingborg: for det første har Markvard v. Stove den ældre med sine medskyldige frarøvet Henrik Starkader hans skib med det deri indeholdte gods til en værdi af 21 mark lødigt sølv. Fremdeles har nævnte Markvard med sine medskyldige frarøvet Peter Wend hans øl til en værdi af 13 skilling grot, og Markvard den yngre har frarøvet samme to tønder øl. Samme Markvard med hans folk har for fire år siden på Vor Frues himmelfartsdag frarøvet Henrik Salzmann ti mark lødigt sølv. Fremdeles har Markvard v. Stove den yngre og hans medskyldige frarøvet Nicolaus v. Niex tolv skilling grot i brød og øl. Fremdeles har Markvard v. Stove den ældre med sine medskyldige for fire år siden omkring ved St. Jakobs dag frarøvet Bernhard Rosche hans mel og øl og klæder til en værdi af syv mark lødigt sølv. Samme Markvard med hans folk har for omkring seks år siden frarøvet Herman Rinneschotel tolv skilling grot og en halv læst øl. Fremdeles har fornævnte Markvard og hans medskyldige frarøvet Konrad Fink, skomager, og hans fæller deres gods til en værdi af 40 mark rostocksk for omkring seks år siden. Fremdeles har nævnte Markvard og hans fæller for omkring tre år siden frarøvet Johan Höppner fire heste til en værdi af g skilling grot. Samme Markvard og hans folk har for omkring to år siden frarøvet Redeler v. d. Grube hans gods i øl og rug til en værdi af 16 skilling grot.
Fremdeles har Godskalk v. Stove for seks år siden frarøvet Rode Koghelen en halv læst øl og brandskattet ham for fire mark sølv for hans skib, på folkesproget kaldet skude. Fremdeles har Markvard v. Stove og hans folk i indeværende år frarøvet Henneke Gischow fire heste til en værdi af 16 mark rostocksk. Fremdeles har fornævnte Markvard med hans folk frarøvet Henrik Freitag en mark sølv, dengang hans datters bryllup blev fejret for omtrent fem år siden. Samme Markvard med hans folk har for otte år siden frarøvet Sigfred Wackendorp hans gods i øl og malt til en værdi af 60 mark rostocksk. Samme Markvard og hans folk har for otte år siden frarøvet Henrik Pape 60 mark lybsk. Samme Markvard med hans folk har for tre år siden frarøvet Peter Brokremen 21 skilling grot i øl. Fremdeles har Markvard Stove for omkring syv år siden frarøvet Peter Grawetop hans gods i flæsk, smør og tømmer til en værdi af 40 mark rostocksk. Fremdeles har nævnte Markvard med hans folk for omkring otte år siden frarøvet Werner Lore hans gods bestående i sild til en værdi af 21 mark rostocksk. Fremdeles har Markvard v. Stove og Eggert Brockdorf med deres folk for omkring otte år siden frarøvet Konrad Mulerd tyve pund grot foran Københavns havn. Fremdeles har nævnte Markvard og Heine Hund med deres folk frarøvet Lydeke v. Kamen og Henneke Rapesülver 28 par møllesten og seks par kværnsten i Korsør havn. Fremdeles har Markvard v. Stove den yngre og Smalense med deres folk for omkring fire år siden frarøvet Henrik Oldekorn gods bestående i humle og klæde til en værdi af 34 mark rostocksk.
Fremdeles har herr Eggert Brockdorf og Walstorp og Markvard v. Stove den ældre med deres folk for seks år siden frataget Henrik Kämmerer tyve mark sølv for en ham tilhørende kogge. Fremdeles har Peder Ågesen, Markvard v. Stoves foged, og Jens Degn med deres folk frarøvet Rotger Ammentrost og Gerlak v. Luntstede 26 mark lødigt sølv bestående i huder og smør. Fremdeles har Markvard v. Stove den ældre og hans folk for fem år siden i »Hollandesson« frataget Henrik Hamborg hans gods til en værdi af 240 mark rostocksk foran Vordingborg slot. Fremdeles har Markvard den ældre tillige med sin farbror og deres medskyldige frataget Johan Grote hans gods til en værdi af fire mark rostocksk. Fremdeles har de foran Vordingborg frataget Herman Putklod fire mark og syv skilling rostocksk. Fremdeles har Markvard med sine folk i Femernsund for to år siden ved påsketid frarøvet den unge Markvard, borger i Rostock, hans gods bestående i tønder, salt og andet gods til en værdi af tre mark rostocksk og tre skilling sterling. Nævnte Markvard har for fem år siden omkring to uger efter påske frarøvet Johan v. Minden hans skib med gods til en værdi af 60 mark rostocksk. Fremdeles har fornævnte Markvard for to år siden før påske frarøvet Jakob Gischow hans gods til en værdi af otte skilling grot. Fremdeles har nævnte Markvard frarøvet Nicolaus Völsch hans øl til en værdi af 27 skilling grot og brød til en værdi af seks mark rostocksk. Fremdeles har Markvard v. Stoves svende for fem år siden omkring Helligtrekonger frarøvet samme Nicolaus hans gods, nemlig huder, smør og grise til en værdi af 20 mark rostocksk. Fremdeles har Markvards fornævnte svende for syv år siden før pinse frarøvet samme Nicolaus Völsch og Henrik Wattenscheden et skib med gods til en værdi af 50 mark rostocksk. Fremdeles berøvede de for to år siden dagen før St. Markus' dag samme Nicolaus' skib og gods til en værdi af 100 mark rostocksk og en hest for syv år siden. Fremdeles frarøvede Markvard v. Stove den ældre ifjor omkring ved Mortensdag Henrik v. Güstrow vin, øl, mel og malt til en værdi af 30 mark lødigt sølv. Fremdeles frarøvede nævnte Markvards svende omkring 14 dage efter påske i år nævnte Henrik v. Güstrow hans humle til en værdi af 6 mark lødigt sølv. Fremdeles frarøvede samme Markvards svende omkring fjorten dage efter påske i år Willeke v. Berendshagen hans gods til en værdi af tolv mark rostocksk. Fremdeles frarøvede de Mikkelsdag for tre år siden Henneke v. Hamm hans klæde, lærred og andet gods til en værdi af tre pund grot. Fremdeles frarøvede samme Markvard v. Stoves svende om høsten for ni år siden Konrad Eizo øl til en værdi af 18 mark rostocksk. Fremdeles frarøvede Markvards svende Mikkelsdag for fire år siden Herman Brusow en læst sild. Fremdeles frarøvede nævnte svende om høsten for fem år siden Johan v. Stralsund hans gods til en værdi af 15 mark lybsk. Fremdeles frarøvede de på samme tid Johan Hahn hans gods til en værdi af 12 mark lybsk og tre skilling grot. Fremdeles frarøvede Markvard v. Stove den yngre og Heine Hund lørdagen før palmesøndag for to år siden Werner Schwarz humle, mel og øl til en værdi af 40 mark lybsk.
Fremdeles frarøvede fornævnte Markvards svende Mikkelsdag for syv år siden Henrik og Didrik v. Malchin fire læst sild. Fremdeles frarøvede Markvard v. Stoves svende dagen før Kristi himmelfartsdag for fem år siden Herman Mandach, Didrik Howeschild og Ditmar Sale smør og andet gods til en værdi af 150 mark rostocksk. Fremdeles frarøvede Markvard v. Stove den yngre med sine folk Henrik Gischow før jul i fjor hans øl til en værdi af 26 skilling grot. Fremdeles frarøvede Markvard den yngre fredagen før kvatemberfasten før Mikkelsdag i fjor Henrik og Nicolaus Gischow humle til en værdi af ni mark purt sølv. Fremdeles frarøvede Markvard v. Stove den ældre fredagen før pinse for fire år siden Henrik Steinfeld og Henrik Lepel mel, salt og andet gods til en værdi af seks pund grot og 150 mark rostocksk. Fremdeles frarøvede herr Benedikt v. Ahlefeld og Bertram Kule for omkring to år siden Eizo hans gods til en værdi af 10 mark rostocksk, og Bertold Tylenson 48 mark rostocksk og Henrik v. Kemnitz to læst sild, og Henneke en læst sild og Herman Brusow 1½ læst sild. Fremdeles har herr Benedikt v. Ahlefeld og Bertram Kule frarøvet Johan Bremer en halv læst sild for omkring to år siden. Fremdeles har Benedikt v. Ahlefeld og hans folk frarøvet Didrik Horn øl, brød, lærred og hvidt klæde til en værdi af 75 mark rostocksk for omkring tre år siden. Fremdeles har Benedikt v. Ahlefeld og Bertram Kule for to år siden frarøvet Reineke Mölner ved Gedser forskelligt gods på Nicolaus Ratzeburgs skib til en værdi af 30 mark rostocksk. Fremdeles har herr Emeke v. Wonsfleth for to år siden frataget Heideke Giesenvitt tre mark sølvs værdi i øl og humle. Fremdeles har nævnte herr Emeke og hans søn, herr Johan Blank, for to år siden frarøvet Herman Beseler og Henrik Buxstock foran Hindsgavl slot humle, malt, smukt klæde og andet gods til en værdi af 100 mark lødigt og dræbt to af hans svende, nemlig Henneke Hamborg og Sweder. Fremdeles har herr grev Henrik med sine folk frarøvet nævnte borgeres fæller foran Horsens 16 tønder smør og humle til en værdi af 22 mark sølv.
Fremdeles har Emeke og Henrik kaldet Sandberg på St. Laurentius' dag for to år siden frarøvet fornævnte Herman og Henrik malt og mel til en værdi af 21 mark lybsk. Fremdeles har Emeke Sandberg med sine folk mellem pinse og St. Hans dag i fjor frarøvet Didrik Bernitt og Henneke Köcher øl og rug til en værdi af 16 mark rostocksk. Fremdeles har Kreje Brockdorf af Ravnsborg frarøvet Arnold Redwisch kød til en værdi af tyve mark rostocksk og Emeke af Sandberg flæsk og heste til en værdi af 50 mark rostocksk, og Gerlak Mungh og Anders Ågesen har frarøvet samme Arnold 30 mark lødigt sølv samt humle og øl til en værdi af 20 mark lybsk og ført det til Ravnsborg slot. Fremdeles har Sandberg og Eggert Brockdorfs søn og Johan af Ho frarøvet Johan Viceman hundrede mark lybsk. Fremdeles har Heine Brockdorf og Heine Hund frarøvet Johan Watnød og Didrik Grull malt, humle og rug til en værdi af 36 mark sølv. Fremdeles har Heine Brockdorf og Heine Hund frarøvet Heine Pinnow og Herman v. Lübeck en kogge og gods til en værdi af 383 mark rostocksk. Fremdeles har Eggert Brockdorf og Heine Brockdorf frarøvet Helmold og Henrik Lange og deres fæller 200 mark rostocksk for omkring 8 år siden. Fremdeles har Krege Brockdorf og Peter Stake for et år siden frarøvet Bordeke og hans fælle Konrad huder og flæsk, okser og smør til en værdi af 100 mark rostocksk. Fremdeles har herr Eggert Brockdorf for over to år siden frarøvet Peter Babbe 10 skilling grot i brød og øl, og Henneke af Wedel har frataget samme Peter og Henrik Babbe 36 skilling grot i København. Fremdeles har Heine Brockdorf for omkring to år siden i Øresund frarøvet Willekin Starkader gods til en værdi af 34 mark sølv. Fremdeles har Kreje Brockdorf ved påsketid i år frarøvet Didrik, Bernhard Bagers søn, en hest i Grønsund til en værdi af seks mark rostocksk.
Fremdeles har Anders Ågesen frarøvet Henrik Burgwall 200 mark rostocksk og 26 mark i salt og øl, i lærred og linned, som på folkesproget kaldes loywent, og en kiste med rede penge og sølvklenodier til en værdi af femten mark og hans skib til 50 mark rostocksk. Fremdeles har fornævnte Anders frataget Johan Bittertod 16 mark rostocksk i øl for omkring seks år siden og Godeke Winter 50 mark og Heineke Sattler 50 mark rostocksk for seks år siden. Fremdeles har nævnte Anders frataget Henrik Möring fire pund grot for omkring seks år siden, og Otto v. Ho har for cirka tolv år siden frataget samme Henrik huder til en værdi af tolv mark rostocksk. Fremdeles har herr Henrik Breyde og Henneke, hans broder, frataget Wetzel 18 mark lybsk og fem skilling under lejde. Fremdeles har Otto Breyde ovenfor Ravnsborg frataget Povl Jonsen hans skib og gods til en værdi af 12 mark sølv. Fremdeles har høvedsmændene på Ravnsborg for kort tid siden frarøvet Johan v. Stralsund hans skib og gods til en værdi af 40 mark og Stephan v. Niex 15 læst tønder og Henneke Niendorf ni mark rostocksk. Fremdeles har to kaldet Sten af Ravnsborg frataget Henrik Witte tolv skilling grot i værdi og hans fælle Gerhard fem skilling grot. Fremdeles har Otto Breyde, da han var høvedsmand på Ravnsborg, i fjor frataget Henneke Kröpelin på Povl Jonsens skib malt og lærred til en værdi af 34 mark rostocksk, og en af hans tjenere, der havde fået anvisning på at vogte det, blev hårdt såret. Fremdeles har Emeke v. Wonsfleth frataget den samme humle på det skib, på hvilket Henneke Hamborg og Sweder blev dræbt, til en værdi af 14 mark rostocksk. Fremdeles blev hans gods ført til Bygholm bestående af hvede- og rugmel til en værdi af ti mark rostocksk. Fremdeles fratog Smalstede ham hans humle i kirken i Horsens for to år siden til en værdi af et pund grot. Fremdeles har Burchard Breyde og hans folk for omkring et år siden frarøvet Didrik Schütz en læst malt og en læst rug og våben til en værdi af seks mark lybsk foran Ravnsborg slot. Og Tunnenband og Wulf Sandberg har frataget ham tretten tønder øl og brød og klæder til en værdi af en mark sølv. Fremdeles har Lydeke af Gavnø, Markvard v. Stove den yngres foged, frarøvet ham seks læst Wismar øl foran Vordingborg, og herr Volrad v. Buchwald og Punich, hans foged, har frarøvet ham fem læst øl og dræbt hans broder. Fremdeles har Tunnenband frarøvet ham seks heste til en værdi af 24 mark rostocksk foran Ravnsborg. Fremdeles har herr Benedikt v. Ahlefeld dagen efter Allehelgensdag i fjor frarøvet Henrik Rathlevs kød og sild til en værdi af tolv mark rostocksk. Fremdeles har de efter påske det år fra Ravnsborg slot frarøvet Hartvig Bukow skib og ladning til en værdi af 100 mark rostocksk og frarøvet Didrik Horn 2½ tønde smør fra samme skib. Fremdeles har de i påsken for to år siden fra Ravnsborg slot frarøvet Henrik Dovekatte klæde, brød og øl til en værdi af fem mark lødigt sølv. Fremdeles har Ankerman, Helrik og Beienfleth efter Mortensdag for otte år siden frarøvet Johan Make hans gods til en værdi af tre pund grot. Fremdeles har høvedsmændene i København og herr bispen af Roskilde i fasten for et år siden frataget Johan Lange og hans slægtning Bernhard Wiese 200 mark rostocksk i Øresund.
Fremdeles har høvedsmændene på Kalundborg i fasten for et år siden frataget Herman Knoke en halv læst øl. Fremdeles har Jens Elmuz og Breyde for fem år siden frataget Falck Schmid 30 mark rostocksk i kister, bolte og sporer. Fremdeles har Mann v. Dissow og Markvard v. Plön og Eler v. Kiel for omkring fem år siden frataget Henneke Kassebohm hans skib med korn til en værdi af 100 mark rostocksk. Fremdeles har drostens sønner og Anders Ågesen med deres folk foran Tranekær slot frarøvet Reineke Tillenson 150 mark rostocksk, hans skib og det derpå værende gods. Fremdeles har Peder Larsen før Allehelgensdag i år frarøvet Henrik Nordmeier og Herman Krampe, Konrad Schaffenrad og Willeke Dulmen sild og andet gods og rede penge til en værdi af 180 mark rostocksk. Fremdeles har Mads Hakke, Jens Larsens svend, med hans folk lørdag efter påske i år frarøvet Peder Jyde atten tønder øl og brød, som havde en værdi af 50 mark lybsk, fremdeles en ny sadel, armbrøst og våben til en værdi af 4½ mark lybsk.
Fremdeles har Brugehane og hans fæller for omkring fem år siden frataget Godskalk v. Kamen og hans fæller øl og humle til en værdi af 60 mark rostocksk, og herr Johan Lussow har frataget samme Godskalk salt og fisk, på folkesporget kaldet torsk, til en værdi af elleve mark rostocksk. Fremdeles har Volrad Walstorp og Timme Pulsate med deres folk frataget Nicolaus Stovenberg 32 skilling grot i øl og 4 hundreder stokfisk (klipfisk). Fremdeles har Volrad Buchwald og hans medskyldige frataget Bertold Frese 88 mark rostocksk og 15 mark sølv for omkring seks år siden. Fremdeles frarøvede Anders Ågesen med sine folk i sommer Herman Putklot og hans onkler kaldet Putklod gods til en værdi af 106 mark rostocksk. Fremdeles frarøvede Nicolaus Brockdorf samme Herman øl og humle til en værdi af 28 mark rostocksk, som blev ført til Ålholm slot.
Fremdeles har Heikendorp af Ravnsborg otte dage efter Mikkelsdag i år frarøvet Henneke Kruse gods til en værdi af tolv mark rostocksk. Fremdeles har Markvard v. Stoves svende omkring jomfru Maries himmelfartsdag for otte år siden frataget Henrik Pilgrim og Herman Holtwig, hans onkel, atten tønder øl og to læster salt, ført til Vordingborg, til en værdi af tre pund grot. Fremdeles har Kristian Kule med sine medskyldige for to år siden frataget Tideman Bärmann et pund grot og ti mark skånsk og et stykke klæde til en værdi af fire mark rostocksk og en læst byg. Fremdeles har Kristian Kule for to år siden frataget Herman Mölner hans gods til en værdi af 34 mark rostocksk, og Markvard v. Stoves fæller har frataget den samme 3½ pund grot for omkring seks år siden. Fremdeles har Peder Ingemarsen, Markvard v. Stove den yngres foged, frataget Köpke Lange omkring St. Hans dag i år fire mark lødigt sølv og seks heste til en værdi af tyve mark rostocksk og meget andet gods og klæder og sat ham i fængsel på Vordingborg. Blad om.
Fremdeles har Markvard v. Stove den yngre efter Mikkelsdag i år, efter at sagen var overgivet til voldgiftsmænd, i Grønsund frarøvet Everhard v. Vreden fire læster sild og en tønde salt og en kiste med klæder og to knipper lammeskind til en værdi af 100 mark rostocksk. Fremdeles har Woldenberg og Heine Hund i Københavns havn frarøvet fornævnte Everhard og hans fæller deres gods bestående i mel og malt og øl til en værdi af 200 mark rostocksk, som var i en kogge tilhørende en vis person, kaldet Top, hvilket de senere lovede at ville betale dem, hvad de gav dem deres brev på, uden at de dog betalte.
Fremfor alt klager vi, så meget som klages kan, fordi vi angående alle de ovennævnte artikler ofte har haft forhandlinger med føromtalte herrer, deres følgesvende og vasaller, men alt hvad der er blevet lovet os og vore medborgere om erstatning for vore mangeartede tab, tilføjet os under sikkert lejde og i fred, er kun i meget ringe grad eller slet ikke blevet holdt. Ligeledes har fornævnte herrer aldrig villet udstrække deres magt over deres vasaller dertil, at de har villet lade dem stå os til rette, og at vi kunde opnå ret og billighed af dem, hvoraf al tvist og strid lige til den dag i dag især er opstået. Derfor beder vi om, at I, hvis fast venskab og forligelse skal have varig bestand imellem herrerne af Holsten og deres vasaller og os, vil værdiges at træffe sådan bestemmelse, at I lader deres vasaller, som med urette forulemper os, det være sig til lands eller til vands, stå os til rette, og at de hjælper os til at opnå fuld retfærdighed og billighed af dem efter retten uden nogen chikane. Men hvis vi ikke skulde kunne opnå dette, og vi af den grund skulde træffe modforholdsregler derimod, vil vi anse os for at være sikret og undskyldt over for deres herrer. Givet i Rostock under vort bysekret i det Herrens år 1342 dagen før bispen og bekenderen St. Nicolaus' dag.