forrige næste

Omnibus presens scriptum cernentibus Henricus dictus Swort Nicholaus Daal Andreas Niclæssun et Asgotus Niclæssun salutem in domino sempiternam ♦ Constare uolumus uniuersis quod per litteras domini nostri regis Waldemari demandati exhibitorem presencium dominum Petrum Wændælboo in corporalem possessionem bonorum in Karræthorp in Hymmærsyzæl sitorum sibi per Andream Pætersun legaliter scotatorum et postmodum per quatuor litteras ejusdem domini nostri regis adiudicatorum introduximus et introductum in eisdem bonis per nos ipsum esse. coram omnibus quorum interest approp<r>iamus per presentes ♦ In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa ♦ Datum anno domini millesimo trescentesimo quadragesimo quarto die conuersionis sancti Pauli.

10 approp<r>iamus] appropiamus A.

5: cf. Dipl.Dan. 3. rk. I nr. 354.