Tekst efter A, udfyldt efter Aa:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. sancte Marie uirginis matris dei. beatorum Andree apostoli. Laurencii martiris. Nicholai confessoris [et] episcopi [et] omnium sanctorum. ♦ Ego Nicholaus Bunkaflo Lundensis et Roskildensis ecclesiarum canonicus. sanus mente et corpore sciens et considerans nichil esse certius morte et nichil incertius hora mortis/ iugi mecum meditacione preambula testamentum meum condo et facio in hune modum/ ♦ In primis igitur lego domino meo domino Petro archiepiscopo Lundensi unum bonum ambulatorem et unum librum qui uocatur Ostiensis uel Copiosa qui est ualens et bonus. ♦ Item domino Holmgero preposito Lundensi unum paruum hanap pro uino bibendo de argento et unum cornu. ♦ Item lego domino Kanuto archidyacono Lundensi unum melius cornu quod habeo. et duos utres meos maiores quos habeo de corio nigro. ♦ Item domino Jacobo Bælingæryth canonico Lundensi lego librum unum qui uocatur Clementina sine glosa. et duos utres meos de corio nigro. qui minores sunt ♦ Item lego domino Thorkillo Byernonis canonico Lundensi unam maiorem ollam quam habeo et duos utres de stanno. ♦ Item domino Benechino canonico Lundensi unum librum ligatum duobus asseribus bene longis et latis sine coopertorio qui continet apparatum Ostiensis pro aliquibus partibus decretalium ♦ Item lego domino Ioon Litle canonico Lundensi paruum uolumen legum et codicem meum bene apparatum./ ♦ Item lego domino Ioseph Niclessun canonico Lundensi duos libros meos scilicet digestum nouum pro parte glosatum et inforciatum non glosatum. ♦ Item cuilibet canonicorum Lundensium residencium quibus specialiter non legaueram. lego unum solidum grossorum Turonensium. ♦ Item lego domino Matheo Petri canonico Lundensi capellano et notario domini mei archiepiscopi unum librum qui uocatur Summa dictaminum et unum librum de sermonibus ligatum duobus asseribus. supertectum corio uiridi uel rubeo. ♦ Item lego ecclesie beati Lucii Roskildis librum meum Hugucionem super decretum. ♦ Item lego capitulo Roskildensi librum meum Innocentium super decretales. ♦ Item lego capitulo Dalbyensis ecclesie. apparatum decurtatum Ostiensis super omnes libros decretalium quem composuit magister Sampson et unum librum meum qui uocatur Digestum uetus. ut celebrent anniuersarium meum quociens uelint in anno quolibet. ♦ Item lego monasterio omnium sanctorum Lundis psalterium meum glosatum. ♦ Item monasterio monachorum Cisterciensis ordinis in insula Hiddinse Roskildensis dyocesis in remedium anime mee et pro anniuersario meo semel in anno quolibet celebrando lego bibliam meam in duobus uoluminibus et librum confessorum et librum sentenciarum in uno uolumine et librum quem fecit frater Thomas de Haquino super omnes quatuor libros sentenciarum qui uocatur Hanibaldus. ♦ Item lego domino Iacobo Pauli decano Roskildensi ad quemcumque statum deuenerit unum librum meum qui uocatur Manipulus florum. ♦ Item lego domino Petro Swensun canonico et cellerario Lundensi unum librum de medicina qui uocatur Thesaurus pauperum. et unum librum qui continet in se officium de corpore Christi uidelicet matutinas et uesperas et totam hystoriam cum legenda et cum nota cantanda. ♦ Item in remedium anime mee lego decretales meas cum sexto libro eis incorporato duplici glosa scilicet Iohannis cardinalis et Iohannis Andree glosato/ et ipse decretales apparate sunt apparatu Bernardi ordinario cum omnibus addicionibus que eciam continent in se Innocentianas et Gregorianas cum glosa Garsce et cum quibusdam aliis extrauagantibus glosatis. necnon lego librum meum decretorum cum glosa ordinaria Iohannis et cum omnibus addicionibus. ecclesie beati Laurencii Lundis simul et capitulo etusdem ecclesie sub hac condicione quod ipsi domini canonici Lundenses debent quolibet anno usque ad exiremum diem iudicii duabus diebus in summo altari beati Laurencii cum cantu celebrare uel facere celebrari unam missam animarum pro anima mea et facere legi uigilias pro ipsa anima mea illo die et sic in aliis subsequentibus diebus supradictis; istam condicionem approbauerunt et acceptauerunt reuerendus pater dominus meus dominus Petrus archiepiscopus Lundensis Swecie primas. dominus Holmgerus prepositus. dominus Kanutus archidyaconus et plurimi alii canonici Lundenses tune pre- sentes. et istud debet fieri preter directum anniuersarium. sicut hic inferius in testamento meo hoc eodem constat esse declaratum. ♦ Item ad unum altare edificandum et construendum in. remedium [anime mee et] parentum meorum in ecclesia beati Laurencii Lundis coram ymagine beate Marie uirginis ad partem borealem in honore ipsius beate Marie uirginis matris dei. et beati Nicholai episcopi do et lego atque confero sub condicionibus infrascriptis. omnia [bona mea] mobilia et immobilia cum omnibus eorum pertinenciis in sicco et in humido in quibuscumque rebus existunt seu existent. primo uidelicet omnia bona mea que habeo in Wæggæthorp et Yrtøftæ ubi habeo quatuor curias cum [estimacionibus et] duos colonatus sine estimacionibus. ♦ Item omnia bona mea que habeo in Kætelstorp in Skøzhæret cum fundis/ domibus. pratis/ pascuis/ agris/ siluis et høkælæye. cum omnibus aliis pertinenciis et estimacionibus. ♦ Item una[m curiam meam cum] estimacionibus. quam habeo in Myæthlestægrewøyæ et cum omnibus eius pertinenciis in Ossøgheheret. ♦ Item unam curiam meam quam habeo Lundis iuxta ecclesiam beati Mikaelis in qua nunc residet Iohannes Eschilsun. ♦ Ex fructibus uero solucionibus et pensionibus predictorum bonorum primo uolo facere deduci triginta marchas denariorum pro sustentacione presbiteri dicti altaris et unam marcham denariorum uolo facere deponi in tuto loco ad consilium capituli Lundensis/ pro ornatu reparando dicti altaris cum defectus notabilis affuerit et sex marchas denariorum uolo quolibet anno deduci et deponi de fructibus et pensionibus dictorum bonorum pro distribucione facienda pauperibus mendicantibus scolaribus et aliis/ita quod medietas illarum detur annuatim in uigilia festi assumpcionis beate Marie uirginis et reliqua medietas detur in profesto beati Nicholai episcopi. ♦ Item dimidia marcha que superest dabitur annuatim pro media parte fabrice ecclesie beati Laurencii Lundis. et media pars eiusdem dabitur fabrice ecclesie beatorum Petri et Pauli apostolorum in Malmøghe inferiori iuxta mare quolibet anno. ♦ Sacerdos autem cum ad dictum altare fuerit institutus/ quicumque fuerit; missam celebrare debet singulis diebus in dicto altari/ salua honestate debita uidelicet in qualibet dominica de sancta trinitate exceptis diebus natalis domini. pasche. pentechostes et festiuitatibus beate Marie uirginis. omnium sanctorum. omnium apostolorum. nec- non quatuor doctorum beatorum Gregorii. Ambrosii. Augustini et Ieronimi beatorum Laurencii martiris et Nicholai episcopi. qualibet eciam secunda feria pro defunctis. tercia feria de sancto Andrea apostolo. quarta feria de sancto Nicholao episcopo. quinta feria de sancto spiritu. et de sancto Laurencio uicissim. sexta feria de sancta cruce et pro peccatis uicissim. in quolibet sabbato de beata uirgine Maria dei genitrice. prouiso quod in omnibus missis preter quam in summis festiuitatibus memoria beatorum apostolorum Petri et Pauli et Andree et beati Nicholai episcopi. beatarumque Marie Magdalene. Katerine. Margarete uirginum uicissim et una collecta pro peccatis per se et alia pro anima mea et pro animabus parentum et benefactorum meorum coniunctim et uicissim continue habeatur/ ♦ Et quociens idem sacerdos in una septimana dictas missas celebrare omiserit forsan propter causam aliquam racionabilem. has in sequenti seu in sequentibus septimanis proximis per se uel alium seu alios debeat supplere. et si corporis debilitate uel alia causa racionabili fuerit prepeditus. alium loco sui ad celebrandum medio tempore debet substituere. ♦ Preterea sacerdos qui fuerit institutus ad dictum altare pro sua sustentacione habere debet summam pretaxatam. post dies meos et in diebus meis iuxta ordinacionem quam ego et ipse fecerimus iusto modo et legali. et ego personaliter coad uixero interim predicti altaris onera supportabo/ quod quidem altare in-tendo cum primo commode potuero conferre persone ydonee et circumspecte. ♦ Post dies autem meos dominus meus archiepiscopus qui nunc est et qui pro tempore fuerit dictum altare per se conferet sacerdoti honesto et circumspecto. et sepulturam michi eligo iuxta idem altare. ♦ Insuper ordino et statuo ut in singulis uacacionibus dicti altaris fiat certum et circumspectum scrutinium de bonis eius mobilibus et immobilibus et de redditibus eorum. et si defectus aliquis inuentus fuerit in eis uno modo uel alio propter culpam siue desidiam uel negligenciam illius qui fuerit institutus ad ipsum altare/ restauracio illius defectus exigetur et haberi debet de bonis dicti instituti rectoris uel heredum suorum iuxta prouisionem et discrecionem summi prepositi et capituli Lundensis. et illius presbiteri qui in illa uacacione fuerit institutus. ♦ Preterea retineam michi collacionem dicti altaris et ordinacionem omnium bonorum predictorum in diebus meis liberam et totalem. nisi ante mortem meam aliter ordinare decreuero de eisdem. col- lacio uero predicti altaris post dies meos et omnium bonorum predictorum ordinacio ut premittitur/ ad dominum archiepiscopum Lundensem quicumque fuerit et ad rectorem ipsius altaris qui pro tempore fuerit libere et perpetuo diuoluantur. presbiter autem dictum altare officians nichil omnino de dictis bonis nisi cum uoluntate et consilio dictorum dominorum. archiepiscopi et capituli. eciam ex causa legittima et necessaria alienare debet. nec permutacionem facere aliqualiter de eisdem. sed ego in mea propria persona in diebus meis retineo michi permutacionem in melius et melioracionem bonorum omnium predictorum. et si rector ipsius altaris qui pro tempore institutus fuerit in altari predicto celebrare. uel predictorum bonorum fructus commode ordinare sicut premissum est omiserit uel neglexerit/ supplico uenerabili patri domino Lundensi archiepiscopo qui est et qui pro tempore fuerit ut ipsum corrigat et castiget. et si fuerit incorrigibilis/ ipsum ammoueat ab altari. ipsumque altare alteri persone conferat ydonee et discrete. ♦ Item ut anniuersarium meum in uno die et parentum meorum in sequenti die in ecclesia beati Laurencii Lundis sollempniter celebretur cum uigiliis usque in extremum diem iudicii. ♦ Item ad hoc ut anniuersarium meum uno die similiter celebretur annuatim in ecclesia beati Lucii Roskildis et in ecclesia Malmøgh nunc mea ac in ecclesia Bunkaflo quolibet anno in perpetuum celebretur. do et lego omnia bona mea in Rythæ [et in] Erikstorp in parochia Wram in Gæresheret cum omnibus eorum pertinenciis in sicco et humido. ac omnia bona mea secularia in Malmøghe inferiori iuxta mare sita necnon curiam quam personaliter Lundis inhabito cum omnibus eius pertinenciis preter [partem] orientalem eiusdem. ex quibus bonis deduci debent uiginti marche denariorum nouorum Scaniensium ad faciendum celebrari dicta anniuersaria per modum qui sequitur. ♦ Primo [die] anniuersarii mei in ecclesia beati Laurencii Lundis ad summum altare [faciendi] quatuor marche denariorum distribuentur hoc modo. dominis canonicis Lundensibus qui uigiliis et misse animarum interfuerint dentur due marche. uicariis adherentibus dimidia marcha. pulsantibus in turri ora. pauperibus scolaribus ora. et fabrice ecclesie Lundensis due ore. et una marcha denariorum inter presbiteros missas ad altaria priuata illo die ibidem celebrantes diuidatur. ♦ In sequenti uero die post anniuersarium meum nisi fuerit dominica uel alia festiua dies ex qua occasione in sequentem feriam deferatur. celebrari debet sollempniter in choro Lundensis ecclesie cum uigiliis et missa anniuersarium patris mei. matris mee. fratrum. sororum. parentum et familiarium/ in quo tres marchas denariorum distribui uolo ut prefertur/ ♦ In meo eciam anniuersario in choro Roskildensis ecclesie sollempniter annuatim celebrando tres marche denariorum uel tres solidi grossorum Turonensium simili modo distribuentur. sicut iam est dictum preterquam sacerdotibus celebrantibus ad altaria priuata. ♦ Item de bonis in Malmøghe predictis deduci debent octo marche denariorum Scaniensium ad faciendum anniuersarium meum annuatim in ecclesia mea parochiali ibidem. taliter quod sacerdos rector ipsius ecclesie quolibet anno debet habere de eisdem septem marchas. et celebrabit annuatim anniuersarium die obitus mei et deinceps in quolibet mense anni semel missam et uigilias pro anima mea ad summum altare sollempniter celebrabit. et de octaua marcha denariorum fabrica ipsius ecclesie sex oras. et pauperes duas oras annis singulis sorciantur. ♦ Item due marche denariorum de aliis bonis predictis pro anniuersario meo faciendo in ecclesia Bunkaflo quolibet anno deducentur. de quibus sacerdos rector ipsius ecclesie unam marcham. pulsantes oram. et fabrica ecclesie vii. oras percipient annuatim. ♦ Item de predictis bonis preter in Malmøgh deducentur sex marche denariorum nouorum Scaniensium. quarum medietas in uigilia assumpcionis beate Marie uirginis et reliqua medietas in festo beati Nicholai episcopi in anime mee remedium. pauperibus scolaribus et aliis pauperibus Lundis hostiatim mendicantibus ad arbitrium domini [decani] Lundensis annis singulis erogetur. ♦ Prouisionem autem bonorum omnium predictorum ad anniuersaria huiusmodi deputatorum rector altaris in ecclesia Lundensi ad partem borientalem ante ymaginem beate Marie uirginis constructi. habere debeat canonice institutus et pecuniam predictam iuxta consilium dicti domini decani Lundensis anno quolibet erogare. exceptis bonis in Malmøughe inferiori quorum ordinacio spectabit ad rectorem altaris secundi. quod in ecclesia Lundensi edificare propono in honorem Petri et Andree apostolorum beatorum. ♦ Item lego ecclesie Gyefnætoftæ Roskildensis dyocesis unam marcham argenti. pauperibus in Worthinborgh ii. solidos grossorum Turonensium. ♦ Item ecclesie Øfræmalmøgh marcham argenti. ♦ Item sacerdoti ecclesie Bunkaflo marcham denariorum Scaniensium. campaniste ibidem iii. oras denariorum. ♦ Item ecelesie Fosøghe iii. marchas denariorum. presbitero ibidem dimidiam marcham denariorum. campaniste ibidem oram. ♦ Item cuilibet ecclesie rurali in Ossøghæhæret preter ecclesias iam dictas solidum grossorum Turonensium. ♦ Item domine Botildi. uxori Herberti uel suis heredibus quatuor marchas argenti de quibus habuit iiiior marchas Scanienses. ♦ Item Petro fililo Martini Ionæssun uel heredibus suis. Roskildensis dyocesis tres marchas argenti. ♦ Item mulieri relicte lone Gunnildæsun in Heruithstathe Lundensis dyocesis, ii. solidos grossorum Turonensium. ♦ Item domino Iohanni Ka sacerdoti quondam uicario meo in Brusæthorp si errores suos abiurauerit et absolucionem ab excommunicacione obtinuerit et dispensacionem habuerit ab eo qui poterit cum eo dispensare pro dictis erroribus uiginti marchas denariorum nouorum Scaniensium. dum tamen [me] et heredes meos quitos et disbrigatos dimiserit. ♦ Item Iohanni Anderssun equm meum Blisgaas uel alium equm equiualentem et cingulum meum argenteum. ♦ Item Nicolao Gagge equm meum griseum in quo consueui equitare et unam equam cum pullo suo. ♦ Item uxori Iohannis Andressun domine Botildi unam telam serici et filie sue Lucie tantum. ♦ Item uxori Nicolai Gagge domine Elene equam cum pullo et filie sue Benedicte sorcocium meum et capucium rubei coloris sufforata uariis pellibus. ♦ Item Magno Eriksun genero meo equam cum pullo et uxori sue domine Thore nepti mee octo ulnas panni skønelaken. ♦ Item Achoni Ionæssun in Fyelkind genero meo et Katerine uxori sue nepti mee. tantumdem per omnia. ♦ Item domino Ione Pætersun sacerdoti uicario perpetuo ecclesie beate Marie maioris Lundis unum librum qui uocatur liber sermonum ad status et unum equm ambulatorem. ♦ Item domino Nicolao dicto Lummæ sacerdoti ecclesie beati Clementis Lundis quatuor solidos grossorum Turonensium. ♦ Item Gothrico Iacobsun in Malmøgh cognato meo polidrum meliorem de equicio meo. ♦ Item Alberto filio suo unum polidrum. ♦ Item Eschillo Tuuæsun cognato meo unum hemmethe quod habet penes se et unum bonum equm. ♦ Item Iohanni Thrughilssun unum fyl hoc anno natum. ♦ Item cuilibet famulo meo seruienti michi tempore mortis mee [unum iumentum] domi[tum] uel indomitum ualens tres marchas denariorum. ♦ Item ecclesie beate Marie maioris Lundis ii. marchas denariorum nouorum Scaniensium. presbitero marcham denario- rum. campanario ii. oras denariorum. ♦ Item ecclesie beati Mikaelis Lundis ii. marchas denariorum. et domino Magno rectori u[nam] marcham ..... Dyækn ministro [ibidem] v oras denariorum. ♦ Item cuilibet ecclesie ciuitatis Lundensis preter iam nominatas lego unam oram denariorum. presbitero tantum. ministro ii. solidos denariorum. ♦ Item hospitali leprosorum Lundis ii. oras annone. et domui sancti spiritus ibidem tantum. ♦ [Item] Klauus Brunswiiksun ciui Lundensi ii. solidos grossorum Turonensium et uxvori sue tantum. ♦ Item Strangoni Ionessun [et uxori] sue quatuor solidos [grossorum] Turonensium. ♦ Item domine Margarete uxori Gynteri ciuis Lundensis . ii. solidos grossorum Turonensium. ♦ Item cognate mee Cecilie moniali in Byrthinge capam choralem et superpellicium meum octo ulnas tele linee et dimidiam marcham denariorum ♦ Item mulieri Ætta nomine in Vintrøghe unam oram annone et filie sue Cristine unum pund annone et sorori eius Vnæ nomine oram annone. ♦ Item domino Magno Niklessun decano in Ossøghæhæret equam cum pullo et mortarium meum. ♦ Item domino Iohanni dicto Bunkaflo presbitero in Akathorp unum polidrum de equicio meo. ♦ Item Petro Fyunbo campanario ecclesie mee Malmøgh marcham denariorum et Paulo Pætersun campanario ibidem tantum. ♦ Item ecclesie Kætilstorp restituo unum librum missalem quem habeo pro tribus marchis denariorum in pignore. et lego fabrice evusdem ecclesie iii. solidos grossorum Turonensium. ♦ Item uicario meo perpetuo ibidem unum pund annone et campanario dimidium pund annone. ♦ Item ad fabricam ecclesie Brusæthorp in Albohæret ii. marchas denariorum. uicario meo ibidem unum pund annone. campanario dimidium pund annone. ♦ Item Andree Thyresun in Høkøpinge. equam cum pullo. ♦ Item Aggæ Tubbesun in Natfarathorp unum iumentum de equicio meo. ♦ Item matri eius Agathe iiiior solidos annone et sorori eius Cecilie in Hindby iiiior solidos annone. et sorori earum Elene in Fosøghe iiiior solidos annone. ♦ Item fratri Petro Drukken de domo sancti spiritus unum iumentum de equicio meo. ♦ Item omnia bona mea mobilia et immobilia preter iam legata que habeo in parochia Bunkaflo cum omnibus eorum pertinenciis cupio bona uoluntate ueris heredibus meis. ita quod ipsi anniuersarium meum et parentum meorum semel in anno quolibet faciant in perpetuum in ecclesia Bunkaflo et unam tantum marcham in hoc expendant quolibet anno tam pro missis quam pro elemosinis pauperum. ♦ Item uolo quod in omnibus legatis et bonis supradictis equipollens detur in rebus uel ualore si ipsorum legatorum uel bonorum aliquid in rerum natura non existat. ♦ Item lego Andree Attesun unum itumentum de equicio et duabus sororibus suis unam marcham denariorum cuilibet. ♦ Item Ingemanno dicto Fughlækonung unam marcham denariorum. ♦ Item ad huius testamenti mei execucionem omnimodam iuxta meam ultimam uoluntatem penitus exequendam. ordino et constituo uiros discretos et amicos dei. dominum Thorkillum Byærnonis canonicum Lundensem. dominum Nicolaum rectorem ecclesie beati Clementis Lundis. dominum Ioon Petri perpetuum uicarium ecclesie beate Marie maioris parochie Lundis et Gothricum Iacobsun laycum uillanum in Malmøgh. rogans ipsos et exhortans propter misericordiam Ihesu Christi ut hoc testamentum meum et contenta in ipso iuxta id quod deo nouerint esse gratum et anime mee proficuum fideliter exequantur. prout in suppremo iudicio coram deo altissimo uoluerint respondere. ♦ Ad soluendum autem hoc testamentum meum deputo et constituo omnia bona mea mobilia in morte mea exstancia ac omnes prouentus et obuenciones que proueniant michi uel heredibus meis in anno gracie post mortem meam de beneficiis meis que nunc teneo. ita tamen quod medietas eorundem que superfuerint cedat heredibus meis et medietas reliqua que superfuerit detur pauperibus in remedium anime mee. ♦ In quorum omnium euidenciam et testimonium sigillum meum una cum sigillis predictorum executorum meorum et domini Magni presbiteri curati ecclesie beati Mikaelis Lundis presentibus litteris est appensum. ♦ Actum et datum Lundis anno domini millesimo. ccc.o quadragesimo sexto in profesto beati Michaelis archangeli.
18 unum indtil 261 l. 2 declaratum] udeladt i Aa.
10 quatuor] duas Aa.
30 Item indtil 266 l. 28 meo] udeladt i Aa.
2... lakune på ca. 6 bogstaver.
I den hellige og udelelige treenigheds navn, i den hellige jomfru Maria, Guds moders navn, i apostlen St. Andreas', martyren St. Laurentius' og bekenderen og biskoppen St. Nicolaus' navn og i alle helgeners navn. Jeg Niels Bunkeflo, kannik ved kirkerne i Lund og Roskilde, som er sund på sjæl og legeme, men ved og betænker, at intet er vissere end døden og intet mere uvist end dødens time, opsætter og anordner mit testamente på følgende måde efter langvarig forudgående overvejelse: For det første testamenterer jeg min herre, herr Peder, ærkebiskop af Lund, en god pasgænger og en bog, som hedder »Ostiensis eller Copiosa«, og som er værdifuld og god; fremdeles til herr Holger, provst i Lund, et lille sølvbæger til at drikke vin af og et horn. Fremdeles testamenterer jeg herr Knud, ærkedegn i Lund, et godt horn, som jeg har, og to større dunke af sort læder. Fremdeles testamenterer jeg til herr Jakob Billingerød, kannik i Lund, en bog, som hedder »Clementina« uden noter og mine to mindre dunke af sort læder. Fremdeles testamenterer jeg herr Torkil Bjørnsen, kannik i Lund, den større gryde, jeg har, og to dunke af tin. Fremdeles til herr Bennike, kannik i Lund, en bog, som er indbundet i to stykker træ af god længde og bredde, men uden overtræk, som indeholder Ostiensis' forklaring til dele af dekretalerne. Fremdeles testamenterer jeg herr Jon Lille, kannik i Lund, mit Parvum volumen legum og min Codex med god kommentar. Fremdeles testamenterer jeg herr Josef Nielsen, kannik Lund, to af mine bøger, nemlig Digestum novum, som til dels er med noter, og »Infortiatum« uden noter. Fremdeles testamenterer jeg til hver af de residerende kannniker i Lund, som jeg ikke særskilt har testamenteret noget, en skilling grot fra Tours. Fremdeles testamenterer jeg herr Mads Pedersen, kannik i Lund og min herre ærkebiskoppens kapellan og notar, en bog, som hedder »Summa dictaminum», og en bog med prædikener, indbundet i to stykker træ, overtrukket med grønt eller rødt læder. Fremdeles testamenterer jeg til St. Lucius' kirke i Roskilde min bog af Hugutio om dekreterne. Fremdeles testamenterer jeg kapitlet i Roskilde min bog af Innocens om dekretalerne. Fremdeles testamenterer jeg til kapitlet ved kirken i Dalby den forkortelse af Ostiensis' forklaring til alle dekretalbøgerne, som magister Samson har lavet, og en anden af mine bøger, som hedder Digestum vetus, for at de skal højtideligholde min årtid så tit, de vil, hvert år. Fremdeles testamenterer jeg Allehelgenskloster i Lund mit »Psalter« med noter. Fremdeles testamenterer jeg til munkeklostret af cistercienserordenen på øen Hiddensee i Roskilde stift min bibel i to bind og Skriftefædrenes bog og en sentensbog i eet bind samt en bog, som broder Thomas Aquinas har lavet over alle fire sentensbøger, og som kaldes Hannibaldus, til frelse for min sjæl, og for at de skal lade afholde min årtid een gang hvert år. Fremdeles testamenterer jeg herr Jakob Poulsen, dekan i Roskilde, hvilken stilling han end opnår, en af mine bøger, som hedder Manipulus florum. Fremdeles testamenterer jeg herr Peder Svensen, kannik og kældermester i Lund, en bog om medicin, som hedder Thesaurus pauperum, og en bog, som indeholder officier til Kristi legemsfest, nemlig morgen- og aftensangene og hele teksten med læsestykker og noder. Fremdeles testamenterer jeg til frelse for min sjæl mine Dekretaler med Sextus føjet hertil og kommenteret med to sæt noter, nemlig kardinalen Johannes' og Johannes Andreæs, medens Dekretalerne er oplyst med Bernhards gængse kommentar, hvortil kommer alle tilføjelser, som bl.a. indeholder Innocens' og Gregors dekretaler med Garsces kommentar samt andre kommenterende extravangantes, og endvidere min bog med dekreterne med Johannes' almindelige noter og med alle tilføjelser, disse bøger testamenterer jeg til St. Laurentii kirke i Lund og samtidig til kapitlet ved samme kirke på den betingelse, at de samme herrer kanniker i Lund hvert år til den yderste dommens dag to dage skal afholde eller lade afholde en sjælemesse med sang for min sjæl og lade læse vigilier for samme min sjæl på denne dag og fremdeles de efterfølgende dage. Denne bestemmelse bifaldt og godkendte den ærværdige fader, min herre herr Peder, ærkebiskop af Lund, Sveriges primas, herr Holger, provst, herr Knud, ærkedegn, og adskillige andre kanniker i Lund, som da var til stede; og dette skal gøres ud over min egentlige årtid, hvorom der tydeligt er givet anvisning nedenfor i dette mit testamente. Fremdeles skænker, testamenterer og overdrager jeg til sjælebod for mig og mine forældre og på nedenstående betingelser alt mit rørlige og urørlige gods med alle tilliggender hertil i vådt og tørt, hvad de end består af eller kan bestå af, til opførelse og oprettelse af et alter i St. Laurentii kirke i Lund foran den hellige jomfru Marias billede i den nordre side til ære for samme hellige jomfru Maria, Guds moder, og den hellige biskop Nicolaus, for det første alt det gods, jeg har i Väggarp og Örtofta, hvor jeg har fire gårde med virning og to landbogårde uden virning; fremdeles alt det gods, jeg har i Källstorp i Skytts herred med tofter, huse, enge, græsgange, agre, skove og høgelejes samt med alle andre tilliggender og med virning; fremdeles den gård, jeg har, med virning i Mellan-Grevie og med alle dens tilliggender i Oxie herred; fremdeles den gård, jeg har i Lund ved St. Mikkels kirke, som Jens Eskilsen nu bor i. Men af frugterne, afgifterne og landgilden af det fornævnte gods vil jeg for det første lade fradrage 30 mark penge til underhold for præsten ved nævnte alter, og en mark penge vil jeg dernæst efter Lundekapitlets råd lade henlægge på et sikkert sted til reparation af nævnte alters udsmykning, når der viser sig brist af betydning deri; og jeg vil, at der hvert år skal fradrages og henlægges seks mark penge af nævnte gods' frugter og landgilde til uddeling blandt de fattige, trængende peblinge og andre, således at halvdelen deraf bortgives årligt dagen før jomfru Marie himmelfart, og den anden halvdel bortgives dagen før den hellige biskop Nicolaus' dag. Fremdeles skal den halve mark, der er tilbage, årligt skænkes for halvdelens vedkommende til bygningsfondet for St. Laurentii kirke i Lund, og halvdelen skal hvert år skænkes til bygningsfondet ved de hellige apostle Petrus' og Paulus' kirke i Nedre Malmø ved havet. Men den præst, som bliver indsat ved nævnte alter, skal, hvem han end er, holde messe hver dag ved nævnte alter under iagttagelse af skyldig forrang, nemlig: hver søndag om den hellige treenighed — dog med undtagelse af juledag, påskedag, pinsedag og dagene for jomfru Maria, for alle helgener, for alle apostle, samt for de fire hellige kirkefædre Gregor, Ambrosius, Augustinus og Hieronymus, samt for St. Laurentius, martyr og St. Nicolaus, biskop —, fremdeles hver mandag for de afdøde, tirsdag om den hellige apostel Andreas, onsdag om den hellige biskop Nicolaus, torsdag skiftevis om den Helligånd og St. Laurentius, fredag skiftevis om det hellige kors og om synderne og hver lørdag om den hellige jomfru Maria, Guds moder, forudsat at de hellige apostle Petrus, Paulus og Andreas og den hellige biskop Nicolaus og de hellige jomfruer Maria Magdalene, Katarina og Margareta, til stadighed skiftevis ihukommes under alle messerne undtagen på de største festdage, og at der til stadighed afholdes en kollekt for synderne i almindelighed og en anden for min, mine forældres og velgøreres sjæle i fællesskab og skiftevis, og hver gang samme præst skulde undlade at holde nævnte messer i en uge af en eller anden gyldig grund, skal han enten selv eller ved en eller flere andre supplere den følgende eller de nærmest følgende uger, og hvis han af legemlig skrøbelighed eller nogen anden gyldig grund bliver forhindret, skal han i mellemtiden indsætte en anden i sit sted til at afholde messerne. Endvidere skal den præst, som bliver indsat ved nævnte alter, til sit ophold have den fastsatte sum efter min død, og i min levetid skal han have sit underhold efter den ordning, som han og jeg træffer på retmæssig og lovlig vis, og jeg vil selv personligt, så længe jeg lever, i mellemtiden bestride nævnte alters byrder, idet jeg har til hensigt med det første, så snart jeg kan gøre det bekvemt, at overdrage nævnte alter til en udmærket og forstandig person. Efter min død skal min herre, den nuværende eller den til enhver tid værende ærkebiskop selv besætte nævnte alter med en ærlig og forstandig præst; og jeg vælger mit gravsted nær samme alter. Videre forordner og bestemmer jeg, at der ved alle nævnte alters vakancer skal foretages en nøje og omhyggelig undersøgelse af dets rørlige og urørlige gods og af godsets indtægter, og hvis der på en eller anden måde påtræffes nogen mangel herved på grund af brøde, uvirksomhed eller forsømmelighed hos den, som har været indsat ved samme alter, så skal der inddrives og hæves erstatning for denne mangel i nævnte indsatte præsts eller hans arvingers gods ifølge den øverste provsts og Lundekapitlets indsigt og skøn samt den præsts, som er indsat under vakancen. Ydermere forbeholder jeg mig beskikkelsen af nævnte alter og rådigheden over alt det fornævnte gods frit og fuldstændigt i min levetid, medmindre jeg bestemmer at råde derover på anden måde før min død. Men efter min død tilfalder beskikkelsen af fornævnte alter og rådigheden over alt det fornævnte gods, som før sagt, herr ærkebiskoppen i Lund, hvem han end er, og den til enhver tid værende præst ved samme alter frit og for evigt; men præsten, der forretter tjeneste ved nævnte alter, kan på ingen måde selv med tvingende gyldig grund afhænde nævnte gods undtagen med de nævnte herrers, ærkebiskoppens og kapitlets råd og vilje, og han kan heller ikke på nogen måde foretage mageskifte med det; men jeg forbeholder mig i egen person i min levetid at kunne foretage mageskifte til det bedre samt forbedring af alt det fornævnte gods. Og hvis den præst, som til enhver tid er indsat, undlader eller forsømmer at afholde messe ved det fornævnte alter eller på passende vis at råde over frugterne af det fornævnte gods, sådan som det er sagt, så bønfalder jeg den ærværdige fader, den nuværende eller den til enhver tid værende ærkebiskop af Lund, om, at han vil straffe og revse samme, og hvis han ikke lader sig retlede, da at fjerne ham fra alteret og at overdrage samme alter til en anden udmærket og vis person. Fremdeles, for at min årtid kan højtideligholdes i St. Laurentii kirke i Lund på én dag og mine forældres den følgende med vigilier lige til den yderste dommens dag, og for at min årtid ligeledes kan afholdes en dag årligt i St. Lucius' kirke i Roskilde og hvert år i al evighed i kirken i Malmø, som nu er min, samt i kirken i Bunkeflo, så skænker og testamenterer jeg alt mit gods i Rya og i Erikstorp i Vram sogn i Gärds herred med alle tilliggender hertil, i tørt og vådt, og alt mit verdslige gods i Nedre Malmø ved havet samt den gård, som jeg personligt bebor, i Lund med alle dens tilliggender med undtagelse af dens østlige del; fra dette gods skal der fradrages 20 mark nye skånske penge til afholdelse af nævnte årtider på følgende måde: For det første skal der på dagen for afholdelsen af min årtid ved højalteret i St. Laurentii kirke i Lund uddeles fire mark penge således, at der gives de herrer Lundekanniker, som er til stede ved vigilierne og sjælemessen to mark, en halv mark til de vikarer, der slutter sig til, en øre til klokkerne, en øre til de fattige peblinge, og to øre til Lundekirkens bygningsfond, samt en mark penge, at fordele mellem de præster, der denne dag sammesteds holder messe ved de private altre. Men dagen efter min årtid, medmindre det er en søndag eller en anden festdag, ved hvilken lejlighed den flyttes til den følgende hverdag, skal der på højtidelig måde afholdes årtid i Lundekirkens kor med vigilier og messe for min fader, min moder, mine brødre og søstre, slægtninge og familie, hvorved jeg ønsker, at der skal uddeles tre mark penge, som tidligere sagt. Men ved min årtid, som årligt skal afholdes på højtidelig vis i Roskildekirkens kor, skal der uddeles tre mark penge eller tre skilling grot i Toursmønt på lignende måde, således som det tidligere er sagt med undtagelse af pengene til de præster, der holder messe ved de private altre. Fremdeles skal der af det fornævnte gods i Malmø fradrages otte mark skånske penge til årlig afholdelse af min årtid i min sognekirke sammesteds, således at præsten, sognepræsten ved samme kirke, hvert år skal have syv mark deraf, og han skal årligt afholde min årtid på min dødsdag og derefter een gang i hvert af årets måneder holde messe og vigilier for min sjæl på højtidelig vis ved højalteret, og af den ottende mark penge skal samme kirkes bygningsfond have seks øre, og to øre skal hvert år fordeles mellem de fattige. Fremdeles skal der fradrages to mark penge fra det øvrige fornævnte gods til hvert år at fejre min årtid i Bunkeflo kirke, af hvilke præsten, sognepræsten ved samme kirke, årligt skal modtage een mark, klokkerne en øre og kirkens bygningsfond syv øre. Fremdeles skal der fra det fornævnte gods undtagen i Malmø trækkes seks mark nye skånske penge, hvoraf halvdelen skal udbetales dagen før jomfru Marias himmelfart og den anden halvdel på den hellige biskop Nicolaus' dag for min sjæls frelse til de fattige peblinge og andre fattige tigggere i Lund, som går rundt fra dør til dør, hvert år efter herr dekanens skøn. Men omsorgen for alt det fornævnte gods, som er henlagt til disse årtider bør tilkomme den præst, som på kanonisk vis er indsat ved det alter, som er opført i Lundekirkens nordre side foran den hellige jomfru Marias billede, og han skal hvert år udbetale de fornævnte penge efter herr dekanen i Lunds vejledning; undtaget er godset i Nedre Malmø, hvorover rådigheden tilkommer præsten ved det andet alter, som jeg agter at oprette i kirken i Lund til ære for de hellige apostle Petrus og Andreas. Fremdeles testamenterer jeg Gentofte kirke i Roskilde stift en mark sølv; de fattige i Vordingborg to skilling grot i Toursmønt. Fremdeles kirken i Øvre Malmø en mark sølv. Fremdeles præsten ved Bunkeflo kirke en mark skånske penge, klokkeren sammesteds tre øre penge. Fremdeles Fossie kirke tre mark penge, præsten sammesteds en halv mark penge, klokkeren sammesteds en øre. Fremdeles hver af landsbykirkerne i Oxie herred udover de allerede nævnte en skilling grot i Toursmønt. Fremdeles fru Bodil, Herberts hustru, eller hendes arvinger, fire mark sølv, hvoraf hun har fået fire mark skånsk. Fremdeles Peder, Morten Jonsens søn, eller hans arvinger i Roskilde stift tre mark sølv. Fremdeles enken efter Jon Gunnildsen i Herrestad i Lunde stift to skilling grot i Toursmønt. Fremdeles herr Jens Kaa, præst, fordum min vikar i Brösarp, hvis han har afsvoret sine forseelser og opnået ophævelse af banlysningen, og hvis han har fået dispensation af den, som kan dispensere ham fra de nævnte forseelser, 20 mark nye skånske penge, forudsat at han erklærer mig og mine arvinger kvit og fri. Fremdels Jens Andersen min hest Blisgås eller en anden lige så god hest samt mit sølvbælte. Fremdeles Niels Gagge min grå hest, som jeg plejede at ride på, og en hoppe med dens føl. Fremdeles Jens Andersens hustru, fru Bodil, et stykke silketøj og hendes datter Lucie det samme. Fremdeles Niels Gagges hustru, fru Ellen, en hoppe med føl og hendes datter Benedikte min kåbe og røde hætte, foret med forskellige slags skind. Fremdeles Mogens Eriksen, min måg, en hoppe med føl og hans hustru fru Thora, min niece, otte alen fint linned. Fremdeles Åge Jonsen i Fjälkinge, min måg og hans hustru Katerine, min niece, helt igennem det samme. Fremdeles herr Jon Pedersen, præst, evig vikar ved Store St. Marie kirke i Lund, en bog, som hedder »Prædikener til befolkningsklasserne« og en pasgænger. Fremdeles herr Niels, kaldet Lumme, præst ved St. Clements kirke i Lund, fire skilling grot i Toursmønt. Fremdeles Godrik Jakobsen i Malmø, min slægtning, den bedste fole i mit stod. Fremdeles hans søn Albert en fole. Fremdeles Eskil Tuesen, min slægtning, en skjorte, som han har i sin besiddelse, og en god hest. Fremdeles Jens Troelsen et føl, som er født dette år. Fremdeles til hver af mine svende, som tjener mig på tidspunktet for min død, en tæmmet eller utæmmet plag, som er tre mark penge værd. Fremdeles Store St. Marie kirke i Lund to mark nye skånske penge, præsten sammesteds en mark penge, klokkeren to øre penge. Fremdeles St. Mikkels kirke i Lund to mark penge og præsten herr Mogens en mark penge, ... Degn, kirketjener sammesteds, fem øre penge. Fremdeles testamenterer jeg hver af kirkerne i staden Lund udover de allerede nævnte en øre penge, præsten lige meget og kirketjeneren to øre penge. Fremdeles de spedalskes hospital i Lund to øre korn og Helligåndshuset samme steds lige så meget. Fremdeles Klaus Brunsvigsen, borger i Lund, to skilling grot i Toursmønt og hans hustru lige så meget. Fremdeles Strange Jensen og hans hustru fire skilling grot i Toursmønt. Fremdeles fru Margrete, Gynters hustru, borger i Lund, to skilling grot i Toursmønt. Fremdeles min slægtning Cecilie, nonne i Börringe kloster, min korkappe og overklædning samt otte alen linned og en halv mark penge. Fremdeles konen Ætta i Vintrie en øre korn og hendes datter Kristine et pund korn samt hendes søster ved navn Una en øre korn. Fremdeles herr Mogens Nielsen, dekan i Oxie herred, en hoppe med føl og min morter. Fremdeles herr Jens, kaldet Bunkeflo, præst i Åkarp, en fole af mit stod. Fremdeles Peder Fynbo, klokker ved min kirke i Malmø, en mark penge, og Poul Pedersen, klokker sammesteds, lige så meget. Fremdeles tilbagegiver jeg Källstorp kirke en missalebog, som jeg har i pant for tre mark penge, og jeg testamenterer samme kirkes bygningsfond tre skilling grot i Toursmønt. Fremdeles min evige vikar sammesteds et pund korn og klokkeren et halvt pund korn. Fremdeles Bråsarp kirkes bygningsfond i Albo herred to mark penge, min vikar sammesteds et pund korn, klokkeren et halvt pund korn. Fremdeles Anders Tyresen i Hököpinge en hoppe med føl. Fremdeles Agge Tubbesen i Naffentorp en plag af mit stod. Fremdeles hans moder Agathe fire ørtug korn og hans søster Cecilie i Hindby fire ørtug korn og deres søster Ellen i Fossie fire ørtug korn. Fremdeles broder Peder Drukken fra Helligåndshuset en plag fra mit stod. Fremdeles ønsker jeg, at alt det rørlige og urørlige gods, som jeg har i Bunkeflo sogn udover det allerede testamenterede med alle dets tilliggender med min gode vilje skal tilfalde mine sande arvinger, således at de een gang hvert år for evigt lader afholde min og mine forældres årtid i Bunkeflo kirke og betale en hel mark dertil hvert år dels til messer dels til almisser til de fattige. Fremdeles vil jeg, at der ved alt det testamenterede og det ovennævnte gods skal gives jævngodt gods i ejendele eller rede penge, hvis noget deraf ikke forefindes i den egentlige form. Fremdeles testamenterer jeg Anders Attesen en plag fra mit stod, og hver af hans to søstre en mark penge. Fremdeles Ingeman, kaldet Fuglekonge, en mark penge. Fremdeles indsætter og udnævner jeg de gode mænd og Guds venner, herr Torkil Bjørnsen, kannik i Lund, herr Niels, sognepræst ved St. Clemens kirke i Lund, herr Jon Pedersen, evig vikar ved Store St. Marie sognekirke i Lund, og lægmanden Godrik Jakobsen, borger i Malmø, til fuldstændigt og på enhver måde i overensstemmelse med min sidste vilje at sørge for udførelsen af dette mit testamente, idet jeg beder dem om og ved Jesus Kristus' barmhjertighed opfordrer dem til, at de trofast udfører dette mit testamente og dets indhold i overensstemmelse med, hvad de ved vil være Gud til glæde og min sjæl til gavn, således som de på den yderste dommens dag måtte ønske at stå til ansvar over for den højeste Gud. Men til at betale dette mit testamente henlægger og bestemmer jeg alt det rørlige gods, som jeg har ved min død, og al indtægt og indkomst, som tilflyder mig eller mine arvinger i nådensåret efter min død af de beneficier, som jeg nu er i besiddelse af, dog således at halvdelen af det, der bliver tilbage, tilfalder mine arvinger, og den anden halvdel af det tiloversblevne skal gives de fattige til frelse for min sjæl. Til klart vidnesbyrd om alt dette er mit segl hængt under dette brev sammen med mine fornævnte eksekutorers segl og herr Mogens præsts segl, sognepræst ved St. Mikkels kirke i Lund. Forhandlet og givet i Lund i det Herrens år 1346 dagen før ærkeenglen St. Mikaels dag.
En væsentlig del af testamentets bestemmelser — nedenfor trykt med kursiv — er gennemstreget. Da der i marginen ud for det ikke-overstregede er tilføjet uacat, angiver det gennemstregede uden tvivl, hvilke af bestemmelserne der på et givet tidspunkt var opfyldt.