forrige næste

Uniuersis presentes litteras inspecturis. Waldemarus dei gracia Danorum Sclauorumque rex. salutem in domino sempiternam. ♦ Nouerint uniuersi presentes et futuri. inter nos ex una parte et awnculos nostros predilectos dominos Hinricum et Nicholaum comites Holtzacie. in modum esse qui sequitur placitatum. ♦ Primo quod eisdem dominis comitibus pro redempcione terre Feonie triginta unum millia marcharum argenti. pro principali et totali summa per modum qui sequitur soluere debeamus. uidelicet quod sibi decem millia marcharum argenti soluamus in hunc modum. primo quod ipsis castrum Steghe pro quinque millibus marcharum argenti disponamus et assignari faciamus et cum dictum castrum dictis comitibus uel illis quos ad hoc deputauerint sicut inferius continetur fuerit assignatum/ tune dominus Nicholaus de Iura. a promissione reassignacionis castri Nyburgh quam comitibus fecerat quittus et liber esse debet et penitus excusatus. tunc eciam assignacio siue demonstracio domini Nicholai Lembek cum castro Kalføø et capitaneorum castri Koldingh. uidelicet domini Tymmonis et Dose dictorum Ghodendorph. Hartwici Breythe. et fratrum suorum una cum homagio nobis per eosdem facto stabilis maneat atque firma. ♦ Ad predictum eciam castrum Steghe dominis comitibus predictis bona pro quinque millibus marcharum argenti in terra Holtzacie assignare debemus cum bonis et mansis tantis et talibus sicuti duo milites ipsorum comitum et duo amici eiusdem Hennikini. quos ex utraque parte duxerint acceptandos. asserunt ipsos comites in dicto castro et bonis pro dictis quinque millibus marcharum argenti sufficiencia bona habuisse. et personaliter si eos tangeret ita dare et recipere uoluissent. ♦ Si uero dicti quatuor super hiis concordare. non poterint. tunc dominus Marquardus Brokdorp uel Wlf Pugwisc quorum alterum dictus Hennikinus magis duxerit eligendum tamquam arbiter superior dictus ouerman maneat in premissis. ♦ Ordinabimus insuper nos et ipsi comites quod si alterum istorum interim mori contigerit alius qui superuixerit plenam potestatem habeat premissa terminandi. ♦ Residua uero quinque millia marcharum argenti infra proximum diem beati Nicholai modo tali persoluamus uidelicet quod nongentas marchas argenti in prompto sibi dabimus ipsis obsides dictos gysel pro tribus millibus marcharum argenti ad presens ponendo\ ita quod quicumque de ipsis gysel pecuniam suam infra prefatum diem beati Nicholai non exsoluerit/ ipsis comitibus uiginti marchas argenti ultra quodlibet cen- tenarium marcharum argenti die debito non solutum causa dampni soluere teneatur. ♦ Si autem aliquis in obsidem per nos nominatus promittere noluerit/ ipsis comitibus alium hominem equebonum loco sui ordinemus. hoc eciam addito quod si aliquis istorum obsidum fidefragus fuerit seu infra dictum tempus morte preuentus decesserit ipsis comitibus nichilominus satisfaciamus pro eodem. ♦ Item dictis comitibus summam pecunie quam Heyno Spliit in castro Nyburgh habet que tamen summa ultra mille marchas argenti se extendere non poterit ad modum sequentem solueramus uidelicet quod si computacione inter Tynnonem Ranzow et Heynonem Spliit facta. dicta summa ad mille marchas se non extenderit. illum defectum una cum centum marchis argenti que in alio millenario prius defecerunt infra dictum diem beati Nicholai in prompta pecunia supplebimus et soluemus. ♦ Insuper domini comites predicto domino Nicholao de Iura militi castrum Nyborgh ad manus fideles inter nos et ipsos infra crastinum proxime diei beati Olaui regis et martiris sine omni protractione assignabunt. ♦ Nos uero domino Hartwico Crumedike. Henrico Glysingh uel Thetlauo de Winsine castrum Steghe absque omni arte doli et mali ex parte dictorum comitum infra proximum mensem faciamus assignari/ omnibus amicis dicti Hennikini Humbersbøtel de dicto castro et ipsius suburbio tempore dicte assignacionis exclusis. adiecto eciam quod quicumque istorum trium dictum castrum receperit/ comitiuam suorum amicorum in quantum sibi placuerit secum in idem castrum ducere poterit et inferre. condicione eciam hac sequente. quod si dictum castrum uni dictorum trium assignatum uel absque dolo assignari exhibitum fuerit licet recipere. noluerit. dictus dominus Nicholaus de Iura ab omni inpeticione dictorum comitum racione promissionis de castro Nyburgh omnimode maneat excusatus et nobis ipsum castrum Nyborgh quandocumque nobis placuerit sine omni contradictione assignabit. ♦ Si uero dictum castrum Steghe uni trium predictorum assignatum uel ut premissum est exhibitum non fuerit\ tunc dictus dominus Nicholaus de Iura ipsis comitibus castrum Nyborgh restituat absque omni arte mali et doli et assignet. ⋢ Item ipsi domini comites dicto domino Nicholao de Iura dimidietatem tocius terre Feonie una cum dicto castro Nyborgh absque omni arte doli et mali liberius assignabunt. nobis ipsam dimidietatem terre Feonie ab impeticione quorumcumque penitus liberando illis exceptis qui se aliqua bona ibidem iure hereditario seu cum suis uxoribus uel titulo iuste empcionis uel inpigneracionis racionabiliter demonstrare poterint legaliter habuisse. ♦ Si uero ipsi comites aliqua bona in eadem dimidietate terre personaliter inpignerauerant. nobis ea liberare debeant/ eadem nobis libere assignando. ♦ Si autem aliquis in eadem dimidietate aliqua bona sine aliqua racionabili demonstracione sicut dictum est occupauerit et se de ipsis bonis remouere noluerit\ tunc domini comites assumpto secum capitaneo nostro de Nyborgh si necesse fuerit. eundem. ipsa bona dimittere. et se deinde compellant remouere. ♦ Item omnes Teutonici ibidem residentes obsequium de suis familiis infra proximum diem beati Michaelis pro segetibus eorum metendis habeant et aliter se de bonis que in possessione habent nullatenus intromittant nec pensionem nec talliacionem uel quodcumque consimile exigere debent uel eciam optinere nisi quod in curiis suis principalibus auelsgarth dictis ad proximos dies carnispriuii residentes potestatem habeant annonam suam triturandi et infra eosdem dies ipsam annonam una cum omnibus bonis suis mobilibus ad uelle suum deducendi. ♦ Si uero aliquis dictas curias ab ipsis Teutonicis habere uoluerit. tunc ipsis pro edificiis in dictis curiis per ipsos emptis uel constructis uidelicet pro premio carpentariorum et laborancium satisfacere teneatur ♦ Quod si facere noluerit dicti Teutonici sua edificia infra eosdem dies carnispriuii liberam habeant potestatem deferendi. ♦ Hoc insuper notato quod cum exactiones illius terre ad singula castra diuidantur\ tunc ad castrum Hincegauel Wenslethereth et Bookhereth. ad castrum uero Ørkil Salinghereth et Sundzhereth computari debeant et manere. ♦ In recompensam autem istorum quatuor hereth nobis per dictos comites bona tanta et equebona iuxta Nyborgh nobis utilia et placita monstrari debeant et committi. ita quod boni uiri et fidedigni plenariam satisfactionem nos habere manifeste poterunt. demonstrare. ♦ Omnia uero alia bona que equalitati huius diuisionis superfuerint tam in ciuitatibus et uillis quam bonis aliis in duas partes inter nos equaliter diuidantur exceptis hereditatibus domine comitisse et bonis que dominus comes Hinricus ibidem iuste emerat. ♦ Item ad arbitrium ipsorum comitum stabit usque ad proximum festum natiuitatis beate Marie uirginis. utrum Teutonicos in sua dimidietate existentes remouere uoluerint nobis bona ipsorum assignando et precarias ac donatiua de illa dimidietate ipsorum comitum sicut de nostra propria dimidietate nobis dabitur annuatim nobis conferendo uel ipsos Teutonicos secum in bonis suis habere uoluerint sine precariis residentes nobis de principali summa qua Feonia redimatur mille quingentas marchas argenti quolibet anno defalcando donec dicta terra Feonie pro principali summa quittata fuerit et redempta. ♦ Preterea ipsi comites nos precautos et premunitos diligencius habeant ne Teutonici in dimidietate ipsorum comitum existentes precarias de familiis suis extorqueant ut destruantur infra terminum supradictum. ♦ Si autem dicti comites nobis mille quingentas marchas argenti annuatim defalcauerint tunc eos adiuuabimus ne Dani. clerici uel layci cum eisdem comitibus super bonis suis in dimidietate ipsorum comitum discordent siue bellent donec ab ipsis dicta dimidietas redimatur. ♦ Item omnes prebendas seu beneficia ecclesiarum per dominum Henricum comitem seu per patrem suum in diebus suis concessa uel collata stabilia habemus atque rata excepta uicaria uidelicet altari regis in Koldingh. ♦ Si autem prefati comites dimidietatem suam nos sequi ex toto dimiserint\ tunc ipsis comitibus tria millia marcharum argenti in principali debito computanda dabimus annuatim et Teutonici in ipsa dimidietate residentes in curiis suis principalibus ad dies carnispriuii resideant annona sua et bonis suis mobilibus utendo et deducendo prout in alia dimidietate superius est expressum. ♦ Si uero ipsi comites dimidietatem suam retinuerint/ eisdem comitibus mille quingentas marchas argenti quolibet anno dabimus eciam in principali summa computandas et ipsi comites nobis de principali debito mille quingentas marchas argenti prout supra dictum est annuatim defalcabunt pro dimidietate sua prius dicta. ♦ Preterea dicti comites dimidietatem suam antedictam liberam habeant totaliter ordinandam una cum singulis ecclesiarum beneficiis ibidem prout eadem in hunc diem liberius habuerant donec ab ipsis totaliter redimatur. ♦ Item si de Iucia aliqua donatiua seu precarias exegerimus et optinuerimus tunc dicti comites dimidietatem dictarum precariarum subleuabunt nobis de summa principali terre Feonie tantum quantum de ipsis precariis subleuauerint penitus defalcando hoc addito quod quam cicius tota summa principalis pro terra Feonie ut premissum est ipsis comitibus fuerit persolutas tunc ipsi comites omnem terre Feonie dimidietatem quam in suo pignere habent una cum castris Heighinsgauel et Ørkil absque omni inuencione et arte doli et mali nobis liberius assignabunt ad uelle nostrum penitus ordinandam nos precautos et sufficienter premunitos habendo quod sic nobis contingat. de castris nominatis. ♦ Item aduocati dominorum comitum pro singulis que in hunc diem fecerant in Feonia ab impeticione nostra maneant excusati. ♦ Insuper aduocatus noster cui castrum Nyborgh commiserimus cum decem militibus et armigeris in fide stabiliter promittat quod nos omnia prescripta absque omni arte doli et mali teneamus ipsis comitibus et suis hominibus inuiolabiliter obseruanda. ♦ Si uero ille aduocatus destitutus fuerit alius loco sui institutus cum decem hominibus equebonis sicut prius eadem certificet et promittat consimilem eciam caucionem nobis de castris Heighinsgauel et Ørkil facere debent uiceuersa. ♦ Item dicti comites nobis Hartwicum Breythe in uigilia proxima beati Iacobi apostoli monstrabunt quod dicitur wisen super dimidietate castri Koldingh. ♦ Item ipsi comites dominum Tymmonem Ghodendorph et Dose in predicta uigilia nobis monstrabunt quod wisen dicitur super altera dimidietate castri Koldingh antedicti computacionem dictorum super inpigneracione dicti castri audiendo et nos in hoc precautos et premunitos habendo prout pecuniam pro redempcione eiusdem castri personaliter deberent erogare et in quantum summa pecunie secundum computacionem inter ipsos factam se extenderit pro eadem summa pecunie dictum castrum Koldingh ab eisdem redimere debeamus nec nos de exactionibus castri Koldingh intromittamus. antequam ipsis Hartwico et Waldemaro Breythe et dictis Ghodendorp pro pecunia sua in redempcionem dicti castri per nos fuerit satisfactum. ♦ Si uero aliqui ipsis Breythe et Ghodendorp in exactionibus suis iniuriari uoluerint nos eosdem adiuuabimus pro eorum iniuria repellanda. ♦ Insuper ipsis comitibus et suis hominibus litteras nostras apertas dabimus continentes quod hec omnia que iam dicta sunt absque omni defectu et arte doli et mali tenemus inuiolabiliter obseruandum. ♦ Item dicti comites nobis dominum Nicholaum Lembek super inpigneracione castri Kalføø monstrabunt quod wisen dicitur ita quod ipsi comites cum eodem domino Nicholao Lembek super inpigneracione dicti castri computabunt nos precautos et sufficienter premunitos habendo prout ipsi comites pecuniam pro redempcione dicti castri personaliter deberent erogare et nos dictum castrum Kalføø pro summa pecunie in quam computacio illorum comitum cum dicto domino Nicholao se extenderit ab eodem domino Nicholao redimere debeamus ♦ Promittimus insuper in hiis litteris quod regina nostra. domini dux Ericus Saxonie iunior. Waldemarus dux Iucie. dux Barnum iunior de Stetiin et domicellus Nicholaus dominus de Werle alias de Gystro nobiscum promittant quod neque nos neque aliquis nomine nostro de dimidietate terre Feonie ipsis comitibus inpignerata uel de ipsis duobus castris uidelicet Hincegauel et Ørkil nos intromittamus antequam tota summa pecunie ipsis comitibus pro dimidietate sua terre Feonie ex toto fuerit persoluta. ♦ Acta sunt hec in curia Nybbe anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo octauo in die beate Marie* Magdalene. ♦ In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum\

8 Magdalene] beate Magdalene A.

Valdemar, af Guds nåde de Danskes og Venders konge, til alle, der får dette brev at se, hilsen evindelig med Gud.

Alle nulevende og fremtidige skal vide, at der er forhandlet mellem os på den ene side og vore elskede onkler, de herrer greverne Henrik og Klaus af Holsten (på den anden side) på følgende måde. For det første skal vi til indløsning af landet Fyn betale samme herrer grever 31.000 mark sølv for den fulde hovedstol, således at vi skal betale 10.000 mark sølv på denne måde: for det første skal vi for 5.000 mark lødigt sølv stille borgen Stegen til deres rådighed og oplade den til dem; og når nævnte borg er blevet opladt nævnte grever eller dem, som de måtte beskikke dertil, således som det indeholdes nedenfor, så skal herr Klaus v. d. Jura være kvit, fri og fuldstændig løst fra det løfte om igen at overdrage borgen Nyborg, som han har afgivet over for greverne; og så skal ligeledes den opladelse eller henvisning, der for ridderen herr Klaus Limbæks vedkommende angår borgen Kalø, samt den opladelse og henvisning, der vedrører høvedsmændene på borgen Kolding, nemlig herr Timme og Dose, kaldet Godendorp, Hartvig Breyde og hans brødre tilligemed den mandsed, samme har aflagt over for os, forblive fast og usvækket. Og til fornævnte borg Stegen skal vi oplade fornævnte grever gods for 5.000 mark lødigt sølv i landet Holsten i sådant gods og i sådanne gårde, at to af deres riddere og to af Henneke (Hummersbüttel)s venner, som vi på begge sider måtte godkende, erklærer, at greverne har fået tilstrækkeligt gods i nævnte borg og gods for de nævnte 5.000 mark sølv, og at de personligt, hvis det angik dem, vilde give og modtage således. Men hvis nævnte fire ikke kan blive enige herom, så skal enten herr Markvard Brockdorf eller Wulf Pogwisch, hvem af de to nævnte Henneke foretrækker at vælge, være øverste voldgiftsmand, kaldet 'overmand', i denne sag. Fremdeles skal vi og disse grever anordne, at hvis den ene af dem i mellemtiden skulde afgå ved døden, så skal den, som overlever, have fuldmagt til at træffe endelig afgørelse om det foranstående. Men de resterende 5.000 mark sølv skal vi betale inden nærmeste St. Nicolaus dag på den måde, at vi skal give dem 900 mark sølv i rede penge, idet vi straks stiller dem gidsler, kaldet 'ghysel', for 3.000 mark sølv, således at enhver af disse gidsler, der ikke betaler sine penge inden føromtalte St. Nicolaus' dag, for skaden skal betale greverne 20 mark sølv ud over hver 100 mark sølv, som ikke er betalt til den skyldige termin. Men hvis nogen af de gidsler, som er udpeget af os, nægter at afgive løfte (om betaling), skal vi stille greverne en anden lige så god mand i hans sted, med den tilføjelse, at hvis nogen af disse gidsler bryder sit løfte eller afgår ved døden inden det nævnte tidspunkt, skal vi ikke desto mindre fyldestgøre greverne for ham. Fremdeles skal vi betale greverne den sum penge, som Heine Spliet har i borgen Nyborg, hvilken sum dog ikke kan udgøre mere end 1.000 mark sølv, på følgende måde: Hvis nævnte sum ved regnskabsopgørelsen mellem Tønne Rantzau og Heine Spliet, ikke når op på 1.000 mark, skal vi tilføje og betale det manglende i rede penge inden nævnte St. Nicolaus' dag sammen med de 100 mark sølv, som tidligere manglede i det andet tusind. Ydermere skal de herrer grever dagen efter førstkommende St. Oluf konges og martyrs dag uden al forhaling oplade nævnte herr Klaus v. d. Jura, ridder, borgen Nyborg til hans hånd som tillidsmand imellem os og dem. Men vi skal inden næste måned uden alle snedige kneb oplade borgen Stegen til herr Hartvig Krummedige, Henrik Glüsing eller Detlev v. Wensin på nævnte grevers vegne, idet alle nævnte Henneke Hummersbüttels venner skal være fjernede fra nævnte borg og tilliggende by, når nævnte opladelse finder sted; der tilføjes, at den af disse tre, der modtager nævnte borg, kan have så mange af sine venner i sit følge, som det behager ham at indføre og indlægge i nævnte borg, og ligeledes tilføjes følgende bestemmelse, at hvis nævnte borg bliver opladt eller uden svig tilbudt en af de nævnte tre til opladelse, men denne ikke vil modtage den, skal nævnte herr Klaus v. d. Jura i enhver henseende være fritaget for alle krav fra nævnte grevers side som følge af løftet vedrørende borgen Nyborg, og han skal, når som helst det måtte behage os, uden nogen indsigelse oplade borgen Nyborg til os. Men hvis nævnte borg Stegen ikke bliver opladt eller, som det er sagt, ikke tilbudt en af de tre fornævnte, så skal nævnte herr Klaus v. d. Jura uden alle svigagtige kneb tilbagegive og oplade greverne borgen Nyborg. Fremdeles skal de herrer grever uden alle snedige kneb frit oplade nævnte herr Klaus v. d. Jura halvdelen af hele landet Fyn med nævnte borg Nyborg, idet de fuldstændigt frigør os samme halvdel af landet Fyn for krav fra hvem som helst, med undtagelse af dem, der på gyldig måde kan påvise, at de lovligt har erhvervet noget gods sammesteds ved arveret eller med deres hustruer eller ved retmæssigt køb eller pant. Men hvis greverne har pantsat noget gods i samme halvdel af landet, skal de frigøre det og frit oplade det til os. Men hvis nogen i denne halvdel uden, som det er sagt, at kunne påvise gyldig adkomst, bemægtiger sig noget gods og ikke vil fjerne sig fra samme gods, så skal greverne om nødvendigt i forening med vor høvedsmand på Nyborg, tvinge samme til at opgive dette gods og til dernæst at fjerne sig. Fremdeles skal alle tyskere, der bor sammesteds, have tjenesteydelse af deres undergivne indtil førstkommende St. Mikkelsdag til at høste deres korn, men ellers på ingen måde befatte sig med det gods, de har i besiddelse, og de skal hverken kræve afgift eller skat eller noget andet lignende eller få det, undtagen at de, når de bor på deres hovedgårde, kaldet 'avlsgårde', indtil førstkommende fastelavn skal have ret til at lade deres korn tærske samt til efter deres vilje at lade dette korn fjerne sammen med alt deres rørlige gods inden samme dato. Men hvis nogen vil have de nævnte gårde af disse tyskere, så er han skyldig at fyldestgøre dem for de bygninger på de nævnte gårde, som er købt eller opført af dem, nemlig for tømrernes og arbejdernes løn; men hvis han ikke vil gøre det, skal de nævnte tyskere frit have lov til at føre deres bygninger bort inden samme fastelavn. Det bemærkes yderligere, at når dette lands oppebørselsdistrikter deles mellem de enkelte borge, så skal Vends herred og Båg herred regnes til og forblive ved borgen Hindsgavl, men Sallinge herred og Sunds herred ved borgen Ørkild. Men til vederlag for disse fire herreder skal der af de nævnte grever henvises og overgives os lige så meget og lige så godt gods i nærheden af Nyborg, som kan være os nyttigt og bekvemt, således at gode og troværdige mænd klart kan bevise, at vi har fået fyldestgørelse. Men alt andet gods, som ved denne ligelige deling bliver tilovers såvel i stæder og landsbyer som i andet gods, skal deles ligeligt mellem os i to dele, med undtagelse af fru grevindens arv og det gods, som Grev Henrik sammesteds retmæssigt har købt. Fremdeles skal det indtil førstkommende jomfru Marie fødselsdag henstå til grevernes afgørelse, om de enten vil fjerne de tyskere, der bor i deres halvdel, og oplade deres gods til os og overlade os beder og gaver af denne halvdel, således som de årligt skal gives os af vor egen halvdel, eller om de vil have disse tyskere boende på deres gods hos sig uden beder (til os), idet der da hvert år skal afkortes os 1.500 mark sølv i den hovedstol, for hvilken Fyn skal indløses, indtil nævnte land Fyn vil være kvit og indløst for hovedstolen. Desuden skal greverne omhyggeligt holde os sikret og beskyttet mod, at de tyskere, der bor i grevernes halvdel, ikke udpresser beder af deres undergivne inden for fornævnte termin, så at de rent ødelægges. Men hvis nævnte grever årligt afkorter os 1.500 mark sølv, så skal vi hjælpe dem med, at danskere, gejstlige og verdslige, ikke strides eller kriges med dem angående deres gods i grevernes halvdel, indtil nævnte halvdel indløses fra dem. Fremdeles skal vi godkende overdragelsen af alle præbender og kirkelige beneficier, som er tilståede eller overdragne af grev Henrik eller af hans fader i hans levetid, undtagen af et vikardømme, nemlig herr kongens alter i Kolding. Men hvis omtalte grever helt overlader os deres halvdel, så skal vi årligt give greverne 3.000 mark sølv, som skal afregnes i hovedstolen, og de tyskere, der bor i den halvdel, skal bo på deres hovedgårde indtil fastelavn og bruge og fjerne deres korn og rørlige gods, således som det for den anden halvdel er udtrykt ovenfor. Men hvis greverne selv vil beholde deres halvdel, skal vi hvert år give dem 1.500 mark sølv, som skal afregnes i hoved stolen, og greverne skal årligt for deres fornævnte halvdel afskrive os 1.500 mark sølv i hovedstolen, sådan som det ovenfor er sagt. Ydermere skal nævnte grever fuldstændig frit kunne råde over deres fornævnte halvdel med alle dens kirkelige beneficier sammesteds, sådan som de frit har haft den til denne dag, indtil den fuldstændigt indløses fra dem. Fremdeles, hvis vi kræver og opnår nogle gaver eller beder af Jylland, så skal nævnte grever oppebære halvdelen af de nævnte beder, idet de fuldt ud skal afkorte os lige så meget af hovedstolen for landet Fyn, som de oppebærer af disse beder, med den tilføjelse, at så snart hele hovedstolen for landet Fyn, sådan som det er sagt, bliver betalt greverne, så skal de frit overdrage os hele den halvdel af landet Fyn, som de har i pant, sammen med borgene Hindsgavl og Ørkild uden alle påfund og snedige kneb, at råde fuldstændigt over efter vor vilje, idet de yder os garanti og tilfredsstillende sikkerhed for, at det sker således med de omtalte borge. Fremdeles skal grevernes fogeder være fritagne for vor tiltale for alt, hvad de indtil denne dag har foretaget sig på Fyn. Yderligere skal vor foged, hvem vi måtte overlade borgen Nyborg, sammen med 10 riddere og væbnere erklære fast på tro og love, at vi ubrydeligt skal overholde alt det forskrevne uden alle snedige kneb over for greverne og deres mænd. Men hvis denne foged bliver afsat, så skal den, som indsættes i hans sted, sammen med ti lige så gode mænd som før forsikre og love det samme; og omvendt skal de (greverne) afgive samme forsikring med hensyn til borgene Hindsgavl og Ørkild over for os. Fremdeles skal nævnte grever dagen før næstfølgende St. Jakob apostels dag henvise — hvilket kaldes 'wisen' — Hartvig Breyde til os angående halvdelen af borgen Kolding. Ligeledes skal greverne på den fornævnte dag henvise — hvilket kaldes 'wisen' — herr Timme Godendorp og Dose, til os angående den anden halvdel af fornævnte borg Kolding, idet de hører de nævntes regnskab for pantsættelsen af nævnte borg, og idet de sikrer og værner os i denne sag, som om de personligt skulde udbetale pengene for indløsningen af samme borg; og for så stort et beløb, som det ifølge den mellem dem foretagne afregning andrager, for samme beløb skal vi indløse nævnte borg Kolding fra dem (panthaverne), og vi skal ikke befatte os med borgen Koldings oppebørsler, før Hartvig og Valdemar, kaldet Breyde, og de nævnte Godendorper er blevet fyldestgjorte af os for de penge, der tilkommer dem ved indløsning af nævnte borg. Men hvis nogen vil forurette nævnte Breyder og Godendorper i oppebørslerne, så vil vi hjælpe dem med at tilbagevise forurettelserne. Ydermere skal vi give greverne og deres mænd vort åbne brev indeholdende, at vi er forpligtet til uden indskrænkning og uden snedige kneb ubrydeligt at overholde alt det fornævnte. Fremdeles skal nævnte grever henvise, hvilket kaldes 'wisen', herr Klaus Limbæk til os angående pantsættelsen af borgen Kalø, således at greverne afregner med samme herr Klaus Limbæk for pantsættelsen af nævnte borg, idet de sikrer og værner os i denne sag, som om greverne personligt skulde udbetale pengene for indløsningen af nævnte borg, og vi skal indløse og have nævnte borg Kalø af samme herr Klaus for den sum penge, hvortil den af greverne med herr Klaus foretagne afregning måtte beløbe sig. Vi lover ydermere i dette brev, at vor dronning, de herrer hertug Erik den yngre af Sachsen, hertug Valdemar af Jylland, hertug Barnim den yngre af Stettin og junker Nicolaus, herre af Werle, også kaldet af Güstrow, skal afgive løfte sammen med os om, at hverken vi eller nogen anden i vort navn skal befatte sig med den halvdel af landet Fyn, som er pantsat til greverne, eller med de to borge, Hindsgavl og Ørkild, førend hele pengesummen er betalt greverne for deres halvdel af landet Fyn. Dette er forhandlet på gården Nebbe i det Herrens år 1348 på St. Marie Magdalene dag. Til vidnesbyrd herom har vi ladet vort segl hænge under dette brev.