In nomine domini amen. ♦ Diuina sapientia, que suauiter disponit omnia mortalibus hominibus, ita pie prouidit, ut de terrenis, que transeunt, mercari ualeant eterna, que subsistunt. ♦ Eapropter nos Iacobus diuina prouidentia episcopus Roskildensis, uolentes de bonis a deo amministrationi nostre commissis licet debiles corpore sani tamen mente salubritati anime nostre prouidere, testamentum nostrum condimus in hunc modum. ♦ In primis igitur legamus illustrissimo principi domino nostro Waldemaro regi Dacie annulum aureum et duas balistas. ♦ Item inclite domine nostre, domine Heylwigi, regine Dacie, annulum aureum et unum hethenstykke. ♦ Item inclite domine nostre, domine Ingeburgi, ducisse Hallandie, amphoram argenteam. ♦ Item domino nostro, domino Petro, archiepiscopo Lundensi, annulum aureum et unum hethenstykke. ♦ Item fabrice ecclesie nostre Roskildensis quatuor curias nostras in Wtlerche et Rørbek sitas cum omnibus suis pertinentiis perpetuo possidendas, et <in> earundem curiarum liberatione<m> pro xv. marchis argenti, pro quibus impignerate sunt, uiginti march<as> argenti, percipiendas de Magno Nicholai, pro quibus bona sua in Skyelenstwet impignorauerat, deputamus, ita quod dimidietas <reddituum> dictarum quatuor curiarum, cum redempte fuerint, fabrice ecclesie nostre cedat. ♦ De reliqua uero dimidietate anniuersarium nostrum in dicta ecclesia annuatim celebretur, et in dicto anniuersario de redditibus suprascriptis distributiones fiant in perpetuum canonicis, uicariis perpetuis et non perpetuis, qui presentes interfuerint, et pauperibus, secundum quod infrascripti exequutores testamenti nostri ordinandum duxerint, et kallendario mortuorum inscribendum. ♦ Item domino Nicholao decano Roskildensi unam nucem cum pede et coopertorio, mensale, manutergium cum uno cornu. ♦ Item domino Iohanni <de> Capella preposito ibidem. i. par borcknive, i. bathelagen et i. kloo. ♦ Item domino magistro Hemmyngo archidyacono i. par borcknive, i. kloo. ♦ Item domino Michaeli cantori i. cyphum argenteum cum ymagine maiestatis et i. cornu. ♦ Item domino Nicholao Leembek nostram snække cum suis instrumentis. ♦ Item domino Everrardo Moltike i. par stæketyw cum i. balista. ♦ Item domino Iacobo Olaui i. annulum aureum i. cornu et unam balistam, et cum hoc dimittimus sibi exactionem Lælingge, donec per redditus eiusdem sibi satisfactum fuerit pro deperditis et expensis factis in reysa cum domino nostro rege in Marchiam, que rationabiliter in capitulo nostro poterit edocere. ♦ Item domino Petro Niclessen unum par preparamentorum et ornamentorum nostrorum paruorum, quod nobis dedit frater Matheus, cum paruo missali nostro, sermones Iacobi de Losanna et ambulatorem nostrum brunum sibi soluimus pro equo suo griseo, quem domino nostro regi dedimus. ♦ Item domino Lamberto i. par borckniwe et unum kloo. ♦ Item domino Iohanni Gulsiø nepoti nostro decretales et sextum in uno uolumine, librum Exameron cum pluribus libris aliis insertis, summam Henrici de Gandauo, mensale et unum manutergium. ♦ Item domino Olauo i. bathelagen et i. cornu. ♦ Item domino Petro Thorwastssen quatuor marchas argenti. ♦ Item deputamus sibi sex marchas argenti, pro quibus ab ipso duos equos emimus, percipiendas de domino Petro de Orsleef, si ipse tantum uel huiusmodi habet de nostro. ♦ Reliquum uero illarum sex marcharum argenti, quod sibi dictus dominus Petrus non soluerit, soluant exequtores infrascripti. ♦ Item cuilibet canonico ecclesie nostre Roskildensis residenti prius non nominato i. solidum grossorum. ♦ Item domino Boecio decano Hafnensi i. koltam. ♦ Item claustro fratrum predicatorum Sundis, ubi nostram elegimus sepulturam, donec capitulum nostrum uel amici nostri corpus nostrum duxerint traducendum, l. marchas Sundenses. ♦ Item pro refectione fratrum ibidem x. marchas. ♦ Item domino priori ibidem cyphum argenteum cum cocliari de argento. ♦ Item lectori ibidem pellicium de mardsfeld. ♦ Item fratri Hermanno Meppen pellicium de uariis pellibus et i. cocliar argenti. ♦ Item fratri Iohanni de Campen, qui nobis in infirmitate seruiuit, tunicam et scapulare de bono panno. ♦ Item fratribus minoribus ibidem x. marchas Sundenses. ♦ Item fratribus predicatoribus Roskildensibus i. lestam annone. ♦ Item fratribus minoribus ibidem tantum. ♦ Item claustro beate Agnetis et sororibus ibidem tantum. ♦ Item claustro beate uirginis ibidem dimidiam lestam. ♦ Item claustro sancte Clare ibidem tantum. ♦ Item fratribus predicatoribus Nestwed i. lestam annone. ♦ Item fratribus minoribus ibidem tantum. ♦ Item fratribus predicatoribus in Holbek dimidiam lestam annone. ♦ Item fratribus minoribus Hafnis tantum. ♦ Item cuilibet domuum leprosorum Syellandie duas oras annone. ♦ Item domino Henrico Knolle breuiarium, quod habet, et dimidiam lestam annone. ♦ Item domino Nicholao Niclessen dimidiam lestam annone et librum de summa uitiorum. ♦ Item domino Iohanni Eskilli librum quendam de auctoritatibus sanctorum. ♦ Item Iohanni Dyekn unum annulum aureum et i. cornu. ♦ Item domino Petro de Ørsleef marcam annone et vi. ulnas panni. ♦ Item domino Olauo de Meonia tantum. ♦ Item Kanuto notario nostro cinctorium nostrum cotidianum, et de confidentia capituli nostri bona nostra, que tenet domina Ingeburgh in Hemmeløvæ, pro seruicio suo nobis facto concedimus libere ad utilitatem suam ordinanda ad dies suos, uel quousque in beneficio competenti in dyocesi nostra prouisum fuerit, ita quod salua si<n>t dimissione nostra ipsi domine Ingeburgi ad duos annos, quibus dictus Kanutus redditus percipiet de eisdem, et postea, ut premissum est, bona eadem libere ordinabit. ♦ Item domino Iohanni Felix sorkocium et capucium de uariis pellibus, que portauimus. ♦ Item domino Henrico Budde tunicam, capam et capucium, quos in hyeme portauimus. ♦ Item domino Iohanni, sacriste ecclesie nostre Roskildensis, tunicam, capam et caputium, quos fieri fecimus pro estate. ♦ Item domino Wernero, plebano nostro ad sanctum Olauum, dimidiam lestam annone. ♦ Item Magno Thomessen i. balistam et i. cornu. ♦ Item domine Christine, uxori sue, sorori nostre dilecte, fibulam auream, quam de domino Iacobo Niclesson emimus, quando Sundis de pignore fuerit liberata. ♦ Item Iacobo Pawelssen dimidietatem bonorum, que secum habemus in Towethorp, et unum fundum cum uno molendino nostro in Kinby. ♦ Item Olauo Pæterssen unam marcham annone et balistam cum duobus cornibus. ♦ Item Andree Olæfsen de confidentia capituli nostri dimittimus exactionem nostram Roldorp ad dies suos pro pensione, quam dixerint decanus et archidyaconus Roskildensis esse competentem. ♦ Item bona nostra in Draugby, que nos Skelmero concesseramus, eidem et suis heredibus damus et legamus perpetuo possidenda. ♦ Item Petro Hekle lestam annone cum uno cornu. ♦ Item Karolo Niclessen dimidiam lestam annone. ♦ Item Petro Sywndi, Butze, Paulo Bitte et Petro, cuilibet eorum iii. marchas argenti. ♦ Item Nicholao Unit unam marcam annone, et cum hoc dimittimus sibi exactionem nostram Hastørp pro uiginti marcis argenti, in quibus sibi tenemur, donec per redditus eiusdem sibi integre fuerint persolute, et postea ad dies suos de confidentia capituli pro pensione competenti. ♦ Item cuilibet armigerorum nostrorum non prius nominato dimidiam lestam annone. ♦ Item domine Wendele Smid unum annulum aureum. ♦ Item Martino Strazeborgh hospiti nostro ibidem i. sconelaken. ♦ Item Hennichino Iwngfroue vi. marcas argenti, quas sibi deputamus in literis nostris percipiendas in Scanøør de decimis nostris Meonie. ♦ Item uxori sue .xix. ulnas de panno Bryggensi ad i. par uestimentorum. ♦ Item camerariis nostris Offoni, Absoloni et Iacobo Niclesson, cuilibet eorum equum de ii. marcis argenti. ♦ Item cuilibet aliorum camerariorum nostrorum equum de una marca argenti. ♦ Item Rusleef marcam annone et meliorem equum, quem in Syelsø habemus. ♦ Item Meretzlauo preter equum de marca argenti dimidiam lestam annone. ♦ Item Esberno Ionssen i. marcam annone, ii. uaccas et ii. iumenta. ♦ Item quatuor marcas argenti, in quibus eidem tenemur, deputamus sibi percipiendas de familia nostra in Syelsø festi sancti baptiste Iohannis. ♦ Item fratri suo Petro Ionssen ii. pund annone cum una uacca. ♦ Item matri eorum duas uaccas, ac ad hoc concedimus sibi de confidentia capituli nostri unum fundum de pensione trium pund annone in exactione Syelsø ad dies suos gratis inhabitandum. ♦ Item Iohanni Sioburgh, sartori nostro, dimidiam marcam annone. ♦ Item Tukoni Pæterssen dimidiam marcam annone, et cum hoc deputamus sibi quatuordecim marcas argenti perci- piendas de decimis nostris in Halsnees, quas sibi tenemur. ♦ Item magistro Iohanni, coco nostro, dimidiam marcam annone. ♦ Item Laurentio Galen, Pibestok, Iacobo Længere et Thorberno in stabulo nostro, cuilibet eorum iii. pund annone cum tunica et caputio. ♦ Item Bunggeren iii. pund annone et vi. ulnas panni. ♦ Item Olauo naute nostro tunicam et caputium. ♦ Item cuilibet seruienti<um> in naui nostra tunicam et caputium de sylfaar. ♦ Item cuilibet cursorum nostrorum, brifdravere, tunicam, togam et caputium et x. pund annone. ♦ Item Stæchelmus tunicam, togam et caputium cum una ora annone. ♦ Item Iohanni Fyunbo in Guthensio dimidiam marcam annone. ♦ Item promo in Draugsholm equum de marca argenti et ii. oras annone. ♦ Item cuilibet laborantium in coquina, cellario et curiis nostris in Syelland i. pund annone. ♦ Item monasterio Epplo<l>t calicem quendam ipsius monasterii, quem redemimus pro quinque marcis argenti. ♦ Exequtores autem huius testamenti nostri constituimus et ordinamus honorabiles uiros, dominos Nicholaum Iohannis, decanum, Iohannem de Capella, prepositum, Hemmingum, archidyaconum, Petrum Nicholai, canonicum, ecclesie nostre Roskildensis et Magnum Toddæ, obsecrantes eosdem per uiscera misericordie domini nostri Ihesu Christi, ut quantum in eis sit, faciant et procurent, ut hec nostra ultima uoluntas effectum consequatur, necnon ut debita nostra iusta et rationabilia persoluantur. ♦ Bona uero infrascripta, uidelicet curiam et exactionem nostram in Syelsø cum omnibus et singulis suis pertinentiis et decimas episcopales in Loweherrit et Flakkebiergherrit predictis exequtoribus tradimus et assignamus pro solutione testamenti nostri et debitorum rationabilium et iustorum, donec predicta omnia fuerint persoluta ad usum predictum libere ordinanda. ♦ In cuius rei testimonium sigillum nostrum et sigilla predictorum exequtorum nostrorum presentibus duximus apponenda. ♦ Datum Sundis anno domini m.ccc. quinquagesimo in octaua ascensionis eiusdem.
25 (in)] mgl. Aa.
25-26 liberatione(m)] liberatione Aa.
27 march(as)] marche Aa.
28 (reddituum)] dette el. lign. ord mgl. Aa.
8 (de)] mgl. Aa.
25 si(n)t] sit Aa.
6 seruienti(um)] seruientiin Aa.
12 Epplo<lyt)] Epplot Aa.
I Herrens navn, amen. Guds visdom, som lifligt ordner alt for de dødelige mennesker, har kærligt draget omsorg for, at de til gengæld for det jordiske, som forgår, kan erhverve det evige, som består. Vi, Jakob, ved Guds forsyn biskop af Roskilde, som, skønt skrøbelig af legeme, dog er karsk af sind, og som ønsker at sørge for vor sjæls frelse med det gods, Gud har betroet til vor bestyrelse, opsætter derfor vort testamente på følgende måde. For det første testamenterer vi den højbårne fyrste, vor herre Valdemar, Danmarks konge, en guldring og to armbrøste. Fremdeles til vor berømmelige frue, fru Helvig, Danmarks dronning, en guldring og et 'hedenstykke'. Fremdeles til vor berømmelige frue, fru Ingeborg, hertuginde af Halland, en sølvkande. Fremdeles til vor herre, herr Peder, ærkebiskop af Lund, en guldring og et 'hedenstykke'. Fremdeles til vor Roskildekirkes bygningsfond vore fire gårde i Udlejre og Rørbæk med alle deres tilligender, at besidde evindelig, og til samme gårdes frigørelse for 15 mark sølv, for hvilke de er pantsat, anviser vi 20 mark sølv, at oppebære hos Mogens Nielsen, som for denne sum pantsatte sit gods i Skensved, således at halvdelen af de nævnte fire gårdes indtægter, når de er indløst, skal tilfalde vor kirkes bygningsfond, medens vor årtid årligt skal holdes i samme kirke for den resterende halvdel, og under nævnte årtid skal der af ovennævnte indtægter til evig tid ske uddelinger til de kanniker, vikarer, evige og ikke-evige, som er nærværende, og til de fattige, i overensstemmelse med hvad nedennævnte eksekutorer af vort testamente anordner og indfører i kalendariet over de døde. Fremdeles til herr Niels, dekan i Roskilde, en nød med fod og låg, et bordtæppe, et håndklæde og et horn. Fremdeles til herr Jens Kappelgård, provst sammesteds, et par 'bordknive', et 'badelagen' og en 'klo'. Fremdeles til herr magister Hemming, ærkedegn, et par 'bordknive' og en 'klo'. Fremdeles til herr Mikkel, kantor, et sølvbæger med billede af Kristus på sin trone og et horn. Fremdeles til herr Klaus Limbæk vor 'snekke' med dens tilbehør. Fremdeles til herr Evert Moltke et sæt 'stikketøj' og en armbrøst. Fremdeles til herr Jakob Olufsen en guldring, et horn og en armbrøst, og foruden dette overlader vi ham Lellinge fogedi, indtil han af indtægterne fra samme er fyldestgjort for de tab og udgifter, han har haft på togtet med vor herre kongen til Mark Brandenburg, og som han på gyldig vis kan gøre rede for i vort kapitel. Fremdeles til herr Peder Nielsen vort lille messesæt og ornat, som broder Mads har givet os, tillige med vort lille missale (og) Jakob fra Lausanne's Prædikener, og vi giver ham vor brune pasgænger i stedet for hans grå hest, som vi har givet vor herre kongen. Fremdeles til herr Lambert et par 'bordknive' og en 'klo'. Fremdeles til herr Jens Gulsø, vort søskendebarn, Dekretalerne og Sextus i eet bind, og Hexaemeron, indbundet med flere andre bøger, Henrik fra Gent's Summa, et bordtæppe og et håndklæde. Fremdeles til herr Oluf et 'badelagen' og et horn. Fremdeles til herr Peder Torvardsen fire mark sølv. Fremdeles anviser vi ham seks mark sølv, for hvilke vi har købt to heste af ham, og som skal udbetales ham af herr Peder af Ørslev, hvis denne har dette eller et lignende beløb af vort. Men den rest af disse seks mark sølv, som nævnte herr Peder ikke måtte udbetale ham, den skal de nedennævnte eksekutorer udbetale. Fremdeles til hver residerende kannik ved vor kirke i Roskilde, som ikke tidligere er nævnt, en skilling grot. Fremdeles til herr Bo, dekan i København, en 'kolt'. Fremdeles til dominikanerklostret i Stralsund, hvor vi har valgt vort gravsted, indtil vort kapitel eller vore venner overfører vort legeme, 50 stralsundske mark. Fremdeles til brødrenes bespisning sammesteds 10 mark. Fremdeles til herr prioren sammesteds en sølvskål med en sølvske. Fremdeles til lektoren sammesteds et 'mårskindsslag'. Fremdeles til broder Herman Meppen et slag af gråværk og en sølvske. Fremdeles til broder Johan v. Kampe, som har tjent os under vor sygdom, en kjortel og en kappe af godt klæde. Fremdeles til franciskanerne sammesteds 10 stralsundske mark. Fremdeles til dominikanerne i Roskilde en læst korn. Fremdeles til franciskanerne sammesteds lige så meget. Fremdeles til St. Agnete kloster og søstrene sammesteds lige så meget. Fremdeles til Vor Frue kloster sammesteds en halv læst. Fremdeles til St. Clara kloster sammesteds lige så meget. Fremdeles til dominikanerne i Næstved en læst korn. Fremdeles til franciskanerne sammesteds lige så meget. Fremdeles til dominikanerne i Holbæk en halv læst korn. Fremdeles til franciskanerne i København lige så meget. Fremdeles til ethvert spedalskhus på Sjælland to øre korn. Fremdeles til herr Henrik Knolle det breviar, han har, og en halv læst korn. Fremdeles til herr Niels Nielsen en halv læst korn og en bog, Summa vitiorum. Fremdeles til herr Jens Eskilsen en bog, De auctoritatibus sanctorum. Fremdeles til Jens Degn en guldring og et horn. Fremdeles til herr Peder fra Ørslev en mark korn og seks alen klæde. Fremdeles til herr Oluf fra Møn lige så meget. Fremdeles til Knud, vor notar, vort hverdagsbælte og i tillid til vort kapitel(s samtykke) tilstår vi ham for den tjeneste, han har vist os, vort gods i Himmelev, som fru Ingeborg sidder inde med, at råde frit over for livstid, eller indtil han bliver provideret med et passende beneficium i vort stift, således at godset i kraft af vor overdragelse til nævnte fru Ingeborg skal forblive uantastet i hendes besiddelse i to år, i hvilke nævnte Knud skal nyde afgiften af samme, og derpå skal han, som det ovenfor er sagt, have fri rådighed over samme gods. Fremdeles til herr Jens Lykke en overklædning og en hætte af broget skind, som vi har båret. Fremdeles til herr Henrik Budde kjortel, kappe og hætte, som vi har båret om vinteren. Fremdeles til herr Jens, sakristan ved vor kirke i Roskilde, kjortel, kappe og hætte, som vi har ladet lave til brug om sommeren. Fremdeles til herr Werner, vor sognepræst ved St. Olai, en halv læst korn. Fremdeles til Mogens Thomsen en arm brøst og et horn. Fremdeles til fru Kristine, hans hustru, vor kære søster, et guldspænde, som vi købte af herr Jakob Nielsen, dengang det blev indløst af pantsættelse i Stralsund. Fremdeles til Jakob Povlsen halvdelen af det gods, som vi ejer sammen med ham i Torup, og en toft med en os tilhørende mølle i Kyndby. Fremdeles til Oluf Pedersen en mark korn og en armbrøst med to horn. Fremdeles overlader vi Anders Olufsen i tillid til vort kapitel(s samtykke) vort fogedi Rollerup for livstid for den afgift, som dekan og ærkedegn i Roskilde erklærer for passende. Fremdeles giver og testamenterer vi vort gods i Dråby, som vi har tilstået Skjalm, til ham og hans arvinger, at besidde evindelig. Fremdeles til Peder Hegle en læst korn tillige med et horn. Fremdeles til Karl Nielsen en halv læst korn. Fremdeles til Peder Sjundesen, Butse, Povl Bitte og Peder tre mark sølv hver. Fremdeles til Niels Unit en mark korn og sammen med dette overlader vi ham vort fogedi Hastrup for tyve mark sølv, som vi skylder ham, indtil de ved indtægterne fra samme er blevet ham fuldt ud betalt, og derpå for hans livstid, i tillid til vort kapitel(s samtykke), for en passende afgift. Fremdeles til enhver af vore væbnere, som ikke forud er nævnt, en halv læst korn. Fremdeles til fru Vendele Smed en guldring. Fremdeles til Martin Strassborg, vor vært sammesteds, et fint stykke tøj. Fremdeles til Henneke Jungfrowe seks mark sølv, som vi ved vort brev giver ham anvisning på at oppebære i Skanør af vor tiende fra Møn. Fremdeles til hans hustru 19 alen klæde fra Brügge til en dragt. Fremdeles til Uffe, Absalon og Jakob Nielsen i vort kammer en hest til to mark sølv til hver. Fremdeles til enhver af vore andre folk i kammeret en hest til een mark sølv. Fremdeles til Ruslef en mark korn og den bedste hest, vi har på Selsø. Fremdeles til Meritslav, foruden en hest til en mark sølv, en halv læst korn. Fremdeles til Esbern Jonsen en mark korn, to køer og to plage, fremdeles anviser vi ham fire mark sølv, som vi skylder ham, at oppebære af vore undergivne på Selsø til St. Hans. Fremdeles til hans broder Peder Jonsen to pund korn tillige med en ko. Fremdeles til deres moder to køer, og desuden tilstår vi hende i tillid til vort kapitel(s samtykke) gratis for livstid at bebo en toft i Selsø fogedi, der svarer tre pund korn i afgift. Fremdeles til Jens Søborg, vor skræder, en halv mark korn. Fremdeles til Tyge Pedersen en halv mark korn, og desuden anviser vi ham fjorten mark sølv, som vi skylder ham, at oppebære af vor tiende på Halsnæs. Fremdeles til magister Jens, vor kok, en halv mark korn. Fremdeles til Lars Galen, Pibestok, Jakob Længere og Torben i vor stald tre pund korn tillige med kjorte og hætte til hver. Fremdeles til Bunger tre pund korn og seks alen klæde. Fremdeles til Oluf, vor skipper, kjortel og hætte. Fremdeles til enhver af dem, der forretter tjeneste på vort skib, kjortel og hætte af 'sylfaar'. Fremdeles til enhver af vore løbere eller 'brevdragere', kjortel, kappe og hætte og ti pund korn. Fremdeles til Stekhelm kjortel, kappe og hætte tillige med en øre korn. Fremdeles til Jens Fynbo i Gundsø(magle) en halv mark korn. Fremdeles til skafferen på Dragsholm en hest til en mark sølv og to øre korn. Fremdeles til enhver, der er beskæftiget i køkken, kælder og på vore gårde på Sjælland et pund korn. Fremdeles til Æbelholt kloster samme klosters kalk, som vi har indløst for fem mark sølv. Til eksekutorer af dette vort testamente indsætter og udnævner vi de hæderlige mænd og herrer Niels Jensen, dekan, Jens Kappelgård, provst, Hemming, ærkedegn, Peder Nielsen, kannik ved vor kirke i Roskilde, og Mogens Todde, og vi bønfalder dem ved vor Herre Jesu Kristi inderlige barmhjertighed, at de, så vidt det står til dem, udvirker, at denne vor sidste vilje, må blive virkeliggjort, samt at vore lovlige og gyldige gældsposter må blive betalt. Vort nedennævnte gods, nemlig vor gård og vort fogedi i Selsø med deres tilliggender, alle og hvert enkelt, og vore biskopstiender i Løve og Flakkebjærg herreder overdrager og overgiver vi førnævnte eksekutorer til betaling af vore testamentariske gaver og de gyldige og lovlige gældsposter, til frit at råde over til fornævnte brug, indtil alt det fornævnte er betalt. Til vidnesbyrd herom har vi ladet vort segl og vore fornævnte eksekutorers segl hænge under dette brev. Givet i Stralsund i det Herrens år 1350 på ottendedagen efter Kristi himmelfart.