<a> Huiusmodi causas et querelas mouent et querulantur. ciuitates maritime contra regem Swecie et suos aduocatos et officiales.
<1> Primo quando ciues nostri bodas suas dictas bodestede super vittas nostras nobis liberas fieri laborant et facere procurant/ ut hoc contingat de consensu aduocatorum dicti domini regis ibidem unusquisque dare cogatur per ipsos unam tunnam seruisie aut plus aut minus quantum possibilitas sua se extendit/ et cum hoc trahimur nos et nostri ad talliam nobis grauem. ♦ <2> Item habuimus ex consuetudine antiqua et speciali/ gracia quod quemcunque extraneum nostri aduocati reciperent super vittas nostras coinhabitandum ille stare deberet coram nostris aduocatis in iudicio in causis nobis licite iudicandis. ♦ Nunc quidem ipsi aduocati uolunt quod tales aduene suo sisti debeantur iudicio/ usurpantes sibi iurisdictionem nostram minus iuste. ♦ <3> Item antiquitus habuimus quod unusquisque ciuium nostrorum/ nundinas predictas uisitancium habere potuit licite unum currum proprium dictum akenwoghen ad uehendum sua allecia recencia et salsata/ et alia sua bona/ tam diebus festiuis quam ferialibus cum alias anichelarentur ad suum proprium usum de quo dedit dumtaxat dimidiam marcam Skaniensem. et cum hoc fuerunt ab omni exactione soluti et exempti. et unusquisque bunde uehere quod aken dicitur potuit. ♦ Nunc uero nullus tales currus habere potest quam aduocati Danici ibidem eorum officiales et serui quos habent in numero quo uolu<erin>t et augmentant precium eorum prout uoluerint et onerant ac talliant cum hoc nostros et communem mercatorem in nostrum graue dispendium quod est omnino inconsuetum et quandocumque malingnari uolunt et confundere nostros et communem mercatorem prohibent quod nullus tam ipsi bondeni quam alii uehere debent uel possunt suis curribus et cum isto intollerabile dampnum nostris exoritur et communi mercatori. <4> Item quilibet pramo antiquitus dare tenebatur solummodo ɉ marcam Skanensem et omnes exonerandi naues dicti luchteschepe soluti fuerant et nichil dederunt/ et queuis shuta de Almania dab<a>t unum ore nouorum Skanensium aut ꝟ arthtich antiquorum Skanensium denariorum. ♦ <Sed> iam postulant breuiter et habere uolunt de quolibet pramone .ii. marcas. de qualibet luchteschepe .i. marcam et de qualibet schuta piscatoria .xviii. grossos. et ultra. et iam istis consuetudinibus hactenus seruatis et libertatibus nostr<i> priuantur et nos per predictos minus iuste. ♦ <5> Item serui dictorum aduocatorum dicti rennerswen transeunt vittas nostras et loca nostra ibidem tam tempore nocturno quam diurno* magnam exercentes uiolenciam et trahunt ciues nostros et communem mercatorem ad enormia grauamina manu armata ubi nostri communes mercatores penitus sunt inermes. ♦ <6> Item quandocumque nostri et mercatores pro suis negociis transire et pergere debeant inter Skanor et Falsterbode super Holm et Hope et prope Strant cum armis suis prout statuta regis et leges terre hactenus seruata exigunt uidelicet gladio liga dicta vetele ligato et cuspide hastula in acie posita ipsi aduocati ibidem eorum officiati/ inuadunt eos uiolenter capiunt cippant eos et postmodum exactionant ipsos et nullus ibidem secure transire possit in uia recta in nostrum grande preiudicium. ♦ <7> Item cum manuales nostri ciues ibidem ad nundinas perueniunt ad exercendum suum officium/ uidelicet scutores/ sartores/ doliatores/ pellifices/ et alii. dare consueuerunt de suo opere unum mester artich et unum hyllich artich et cum istis fuerunt et debent esse de omni exactione soluti et immunes/ ♦ Modo uero ultra istas seruatas consuetudines ipsi aduocati cogunt dictos nostros conciues quod malis gratibus suis ipsis dare debent sutor unum par ocrearum. pellifex. i. pellicium et alii secundum ualorem et quantitatem suarum rerum. ex quo nobis et nostris maxima emergit iniuria. ♦ Institit viii per annos proxime elapsos. ♦ Et exactio pellificum orta est per Grellen Remensnyder et Hennekinum Warndorp pro eo quod mutuo se offendebant et percusserunt qu<a>r<e> quiuis eorum dedit unum pellicium pro emenda racione sui excessus et huiusmodi excessum per dictos perpetratum iam duxerunt cum nostris in consuetudinem et nostrorum in grauamen. ♦ <8> Item in nundinis proximi preteriti anni quidam Danicus piscator interfectus fuit per quosdam Almanicos piscatores qui racione facti huiusmodi fugam dederunt et remandarunt super terram Skanor/ se fore nocentes et reos in hoc facto nominatim. ♦ Uerumptamen ipsi Danici aduocati nostros homines piscatores in huiusmodi facto consilio et auxilio innoxi<os> existentes et absque culpa talliarunt et exactionauerunt super iii libras grossorum Turonensium et si alii non instetissent magis quamuis iniuste exactionati fuissent. <9> Item ipsi Danici aduocati cum suis complicibus in proximis preteritis nundinis antequam nostra communitas ibidem peruenerit interfecerunt unum Almanum quem nondum emendarunt. ♦ <10> Item citant nostros ciues sigillatim unum post alium et impingunt ipsis diuersas causas fictorias minus iuste et licet de omnibus subiectis/ propositis/ inpictis et obiciendis totaliter sint innoxii et exibent se purgaturos nichilominus tamen ipsi per predictos grauiter uexantur et notabiliter talliantur usurpantes sibi per hoc ius nostrum et iurisdictionem in nostrum dispendium periculum et grauamen. ♦ <11> Item quidam mercatores in dictis regnis suis ac dominiis non possunt aliquo modo libere uti bonis suis et mercibus nec potestatem habere uendendi et alia mercimonia ipsis competencia reemendi et quecunque bona aduocati et officiales dicti domini regis emerint a mercatoribus non persoluunt nec persoluere curant ita realiter ut deberent et asserunt quod debeant ad dicti domini regis usum. ♦ <12> Item cum aliquis mercatorum patitur naufragium in regnis et dominiis dicti domini regis non potest bona et res suas saluare et ipsis pacifice frui prout ipsis ab antiquo in priuilegiis est indultum. ♦ Sed aduocati dicti regis ea sibi arripiunt et usurpant.
<b> Istas causas habet dominus rex contra ciuitates maritanas.
<1> Primo quod uendunt et emunt illicite cum argento. ♦ <2> Item recipiunt alienos in suas vittas in preiudicium regis usurpantes sibi totum ius quod domino regi de eis poterit prouenire. ♦ <3> Item exercent piscaturas illicite non soluentes bodeghelt sicut Daci. ♦ <4> Item piscatores predicti in exercendo piscaturas suas cum armis inuas<o>riis inuadunt Danicos piscatores et nolunt pro eo satisfacere regis aduocato. ♦ <5> Item predicti piscatores usurpantur sibi iniuste partem de Monebodelaghe et Aøsmannelaghe. ♦ <6> Item mercatores de omnibus ciuitatibus scindunt pannos et telam ulnatim. ♦ <7> Item non solent tapperghelt dare pro suo uino quod aportant. ♦ Quod uinum eciam ponunt ad clapsodras irrequisito aduocato domini regis. ♦ <8> Item usurpant iurisdictionem domini regis corrigendi super blaat et bløot. ♦ <9> Item nolunt exsoluere pramghelt uidelicet pro quolibet pram ii marcas et de quolibet lichtescip i marcam prout consuetum fuerat ab antiquo/ ♦ <10> Item habent tabernatrices uendentes seruisiam in suis vittis contra antiquam consuetudinem in magnum dampnum regis. ♦ <11> Item prolongant et dilatant suas vittas ultra limites debitos in dampnum domini regis. ♦ <12> Item mercatores de Lubeke usurpauerant sibi iniuste Kylervitten et Reparpech de quibus singulis annis habuit dominus rex xxiiii solidos grossorum/ et xvi marcas denariorum preter windelaghenghelt. ♦ Quod quidem Reparpech consiliarii domini regis in Skania bis adiudicauerunt ueris possessoribus per iuramenta xii uirorum discretorum legis terre. ♦ <13> Item idem mercatores Lubicenses usurpauerunt sibi partem Aosmaneleghe/ super qua iniuria dominus archi- episcopus annuatim conquestus fuerat. ♦ <14> Item mercatores de Sundis usurpauerunt sibi quoddam magnum spacium terre inter vittam eorum et prambůden.
<c> De istis conqueritur rex Swecie contra mercatores de ciuitatibus maritanis dictis hensebrodere.
<1> Primo quod ubi ueniunt ad Norwegiam et applicant ad port<u>s uerberant uulnerant et interficiunt homines et post factum recedunt/ sic quod neque deum neque regem curant respondere. neque eciam lesis satisfacere. ♦ <2> Item ubi applicant tollunt domos et edificia regis et aliorum de locis suis et comburunt sine requisicione cuiuscumque in ipsius regis et aliorum quam plurium preiudicium non modicum et grauamen. ♦ <3> Item quod ad terram Swecie et Norwegie prohibuerant aliqua bona commestibilia de earum ciuitatibus deduci uel deferri nisi corruptam seruisiam/ et malam farinam/ et falsatum hu<m>ulum/ nichilominus de partibus Swecie Norwegie et Skanie deferunt tam annonam quam alias res que ipsis expedire uidentur. ♦ <4> Item contempnunt et uilipendunt omnes homines lingwe Theuthonise Norwegiam habitantes/ in regnis et dominiis Swecie/ eciam illos qui prius fuerant de societate eorum/ quod nunquam in eorum conuiuiis uel aliis amicabilibus admittuntur societatibus. ♦ <5> Item confortant Ruthenos in armis/ pannis/ sale/ ferro/ allecibus et aliis uictualibus ceterisque necessariis in contemptum mandati apostolici cuius transcriptum uiderant ac ipsius regis Swecie et utriusque regni sui non modicum dampnum et iacturam. ♦ <6> Item hominibus ipsius regis captis in Novgardia/ contumeliose detractarunt et non solum ipsis eciam ipsi regi/ dicentes ipsos piratas esse et malos homines/ qui uniuersitatem mercatorum Novgardiam et Ruthe uisitancium destruere molliuntur/ adicientes/ quod si ipsi illesi dimittuntur/ ab eis nunquam de bono pacis sperabunt. et propter hoc ad eorum intericionem cum instancia suggesserunt. ♦ <7> Item unum mercatorem qui ipsis captiuis compaciens bona sua distribuit/ et pecunias preiuit ad tegendum eorum nuditatem et ad emendum et pro- curandum quibusdam necessaria uite quoad uictum/ qui alias fame et sciti destructi fuissent/ extra suum consorcium eiecerunt/ quem statim Rutheni ob eorum inuidiam decollarunt.
21 ciues] rettet fra communitas i a.
29 ipsi) tilf. o.l. i a.
32 uisitancium) rettet fra instancium i a.
3 exactione] rettet fra exacta i a.
6 uoluCerin)t] uoluit a.
13 solummodo] tilf. 0.l.ia.
15 dab<a)t] dabita.
16 (Sed)] uideliceta.
19 nostr(i)] nostrisa.
20 iuste] herefter slettet et loca nostra ibidem ia.
21 et loca nostra ibidem)] tilf. o.l. med anden hånd, ef. noten till. 20.
22 diurno] diurno et a.
25 et (1.)] tilf. o.l. ia.
26 super Holm] rettet fra noster Holm i a.
29 uiolenter] rettet fra uoluit i a.
2 scutores = sutores.
5 uero] tilf. o.l. ia.
9 per] tilf. o.l. i a.
11 quC(ayr(e)] quoruma.
19 innoxi(os)] innoxii Aa.
21 iniuste] rettet fra iuste i a.
25 sigillatim = singillatim.
26 inpictis = impactis.
♦ debeant] rettet fra habeant i a.
6 saluare] berghen tilf. 0.l. i a.
13 inuas<o)riis] inuasariis b.
18 clapsodras = clepshydras.
30 legis terre] i mrg. Nota.
31 partem)] tilf. o.l. i b.
1 conquestus fuerat] i mrg. Nota.
3 prambåden] i mrg. Nota.
6 port(u)s] portas c.
14 hu(myulum] hunulum c.
17 Theuthonise] tilf. o.l. i c.
— regnis] rettet fra regis i c.
23 iacturam) efter rettelse ic.
28 propter] tilf. 0.1. i c.
— intericionem] efter rettelse i c.
1 sciti = siti.
<a> Søstæderne rejser disse sager og fremfører disse anker mod Sveriges konge og hans fogeder og officialer.
<1> For det første, at når vore borgere arbejder på og er beskæftiget med at opføre deres boder, kaldet 'bodesteder', på vore frie fed, skal det ske med nævnte herr konges fogeders samtykke sammesteds, og at enhver af dem tvinges til at give en tønde øl eller mere eller mindre, alt efter hvad han formår, hvorved vi og vore drages ind under en for os alvorlig beskatning. <2> Fremdeles havde vi ifølge gammel sædvane og særlig nåde den ret, at enhver fremmed, som vore fogeder gav adgang til at bo sammen med os på vore fed, skulde stå til rette for vore fogeder i de sager, der frit skulde pådømmes af os. Nu vil disse fogeder, at sådanne fremmede skal møde for deres domstol, idet de uretfærdigt bemægtiger sig vor retsudøvelse. <3> Fremdeles havde vi fra gammel tid den ret, at enhver af vore borgere, der besøgte fornævnte markeder, frit til deres eget brug kunde have een egen vogn, kaldet 'agevogn', til på helligdage såvel som søgnedage at køre sine ferske og salte sild og sit andet gods — som ellers vilde fordærves — for hvilket han blot gav en halv mark skånsk, og hermed var de løst og fritaget for ethvert krav, og enhver bonde kunde køre (for dem), hvilket kaldes at 'age'. Men nu må ingen have sådanne vogne undtagen de danske fogeder sammesteds, deres officialer og tjenere, som de har i det antal, de vil, og de forhøjer deres pris, som de vil, og bebyrder og beskatter hermed vore og hansekøbmanden til alvorlig tynge for os, hvilket overhovedet er uvant; og når som helst de ønsker at være ondsindede imod os og bringe os og hansekøbmanden i vildrede, udsteder de det forbud, at ingen — hverken disse bønder eller andre — skal eller må køre deres vogne, og herved voldes der et uudholdeligt tab for vore og hansekøbmanden. <4> Fremdeles skulde enhver 'pram' fra gammel tid blot give en halv mark skånsk, og alle lastskibe, kaldet 'lægtere', var fritaget og gav ingenting, og ethvert skib fra Tyskland gav en øre nye skånske eller 4½ ørtug gamle skånske penge. Men nu forlanger og vil de kort og godt have to mark af hver 'pram', 1 mark af hver 'lægter' og 18 grot og mere af hver 'fiskeskude', og de berøver nu uretfærdigt vore (folk) og herigennem os disse hidtil overholdte sædvaner og friheder. <5> Fremdeles drager nævnte fogeders tjenere, kaldet 'rendesvende', gennem vore fed og vore steder sammesteds såvel ved nattetid som om dagen og øver megen vold og presser med våben i hånd vore borgere og hansekøbmanden til uhørte tynger, da vore hansekøbmænd er fuldstændig våbenløse. <6> Fremdeles når som helst vore og købmændene for deres forretningers skyld skal passere og rejse mellem Skanør og Falsterbo over 'Holm' og 'Hob' og nær 'Strand' med deres våben, således som kongens bestemmelser og landets hidtil overholdte love kræver, nemlig med sværd i sværdrem, kaldet 'vetele', og spydet kampberedt, angriber disse fogeder sammesteds og deres officialer dem med vold, fanger og sætter dem i stokken og kræver senere bøder af dem, og ingen kan passere der sikkert ad den direkte vej til stor skade for os. <7> Fremdeles, når vore håndværksborgere kommer sammesteds til markederne for at udøve deres erhverv, nemlig skomagere, skræddere, tøndebindere, buntmagere og andre, plejer de at give en 'mesterørtug' og en 'helligdagsørtug' af deres arbejde, og dermed var de og bør de være kvit og fri for ethvert skattekrav. Men nu tvinger disse fogeder vore nævnte medborgere til ud over disse overholdte sædvaner, at en skomager skal give dem et par støvler, en buntmager et skind og andre efter værdien og omfanget af deres ejendele til ringe tak, hvoraf der sker os og vore den største uret. Det har stået på i de sidste otte år. Og opkrævningen hos buntmagerne opstod, fordi Grelle Remensnider og Henneke Warendorp blev fornærmet på hinanden og sloges, hvorfor de begge gav et skind som bøde for deres forseelse, og denne forseelse, der blev begået af nævnte, gjorde de nu til sædvane og til tynge for vore. <8> Fremdeles blev en dansk fisker dræbt på markedet i det nærmest foregående år af nogle tyske fiskere, som på grund af denne gerning flygtede og lod bekendtgøre over landet Skanør, at de med navns nævnelse var skyldige og anklagede i denne sag. Men de danske fogeder beskattede og opkrævede bøder på over tre pund groter fra Tours af vore fiskermænd, skønt de var skyldfri og uden brøde og hverken havde bistået med råd eller dåd til denne ugerning, og hvis ikke andre var skredet ind, var de blevet krævet for mere, hvor uretfærdigt det end var. <9> Fremdeles dræbte de danske fogeder tillige med deres medskyldige på det nærmest foregående marked, førend vore borgere kom sammesteds, en tysker, som de endnu ikke har bødet for. <10> Fremdeles stævner de vore borgere enkeltvis, een efter een, og skaffer dem uretfærdigt forskellige opdigtede sager på halsen, og skønt de er fuldstændig uskyldige og tilbyder at ville rense sig for alt det påduttede, anførte, opdigtede og pånødede, plages de dog ikke desto mindre alvorligt af fornævnte og beskattes betragteligt, idet disse herved tiltager sig vor ret og retshåndhævelse til skade, fare og tynge for os. <11> Fremdeles kan nogle af købmændene ikke på nogen måde frit bruge deres gods og varer eller få tilladelse til at sælge og til gengæld købe andre købmandsvarer, som passer for dem, i hans nævnte riger og højhedsområder; og alt det gods, som nævnte herr konges fogeder og officialer køber af købmændene, betaler de ikke og bestræber sig ikke for at yde en så reel betaling, som de burde, og de påstår, at det er til nævnte herr konges brug. <12> Fremdeles, når en købmand lider skibbrud i nævnte herr konges riger og højhedsområder, kan han ikke redde sit gods og sine ejendele og nyde dem ukæret, således som det fra gammel tid er bevilget dem i privilegierne. Men nævnte konges fogeder tilriver og bemægtiger sig dem.
<b> Herr kongen anfører disse sager mod søstæderne.
<1> For det første, at de sælger og køber ulovligt med sølv. <2> Fremdeles modtager de fremmede på deres fed til skade for kongen, idet de tiltager sig alle de rettigheder og afgifter, som kan tilkomme kongen fra deres side. <3> Fremdeles foretager de ulovligt fiskeri, idet de ikke betaler 'bodegæld' som danskerne. <4> Fremdeles angriber fornævnte fiskere under udøvelsen af deres fiskeri de danske fiskere med angrebsvåben, og de vil ikke give kongens foged fyldestgørelse derfor. <5> Fremdeles bemægtiger fornævnte fiskere sig uretmæssigt en del af 'Mønbolejet', og 'Åhusmændenes leje'. <6> Fremdeles udskærer købmændene fra alle stæderne klæder og linned i alenvis. <7> Fremdeles giver de sædvanligvis ikke 'tappepenge' for den vin, som de hidfører, hvilken vin de ligeledes udskænker med hævert uden tilladelse af herr kongens foged. <8> Fremdeles bemægtiger de sig den jurisdiktion, der tilhører herr kongen, som skal straffe for 'blåt og blod'. <9> Fremdeles vil de ikke betale 'pramgæld', nemlig for hver 'pram' 2 mark og af hver 'lægter' 1 mark, således man plejede fra gammel tid. <10> Fremdeles har de krokoner, der sælger øl på deres fed mod gammel sædvane til stort tab for kongen. <11> Fremdeles forlænger og udvider de deres fed ud over de rette grænser til tab for herr kongen. <12> Fremdeles havde købmændene fra Lübeck uretmæssigt bemægtiget sig 'Kielerfeden' og 'Reparpech', hvoraf herr kongen hvert år havde 24 skilling grot og 16 mark penge ud over 'vinduepenge'; dette 'Reparpech' har herr kongens råder i Skåne to gange tildømt de rette besiddere i henhold til tolv gode mænds ed efter landets lov. <13> Fremdeles har samme købmænd fra Lübeck bemægtiget sig en del af 'Åhusmændenes leje', over hvilken uret herr ærkebiskoppen har klaget år efter år. <14> Fremdeles har købmændene fra Stralsund bemægtiget sig et stort stykke land mellem deres fed og 'pramboderne'.
<c> Sveriges konge rejser følgende klagepunkter mod købmændene fra søstæderne, kaldet 'hansebrødrene'.
<1> For det første, at hvor de kommer i Norge og lægger til i havnene, prygler, sårer og dræber de mennesker og forsvinder derefter, således at de ikke bekymrer sig om at stå til ansvar for Gud eller for kongen, ej heller yder de de krænkede fyldestgørelse. <2> Fremdeles, hvor de går i land, nedriver de huse og bygninger, der tilhører kongen og andre fra hans egne, og de afbrænder dem uden foranledning fra nogen til ikke ringe skade og tynge for denne konge og adskillige andre. <3> Fremdeles, at de har forbudt, at nogen art fødevarer udføres eller bringes fra deres stæder til Sveriges og Norges lande med undtagelse af fordærvet øl og dårligt mel og forfalsket humle; ikke desto mindre fører de såvel korn som andre ting, der synes dem tjenlige, bort fra Sveriges, Norges og Skånes lande. <4> Fremdels foragter og håner de i Sveriges riger og højhedsområder alle mennesker af det tyske sprog, der bor i Norge, endogså dem, som før tilhørte deres samfund, således at de aldrig indlades i deres gilder eller andre venskabelige sammenslutninger. <5> Fremdeles styrker de russerne med våben, klæder, salt, jern, sild og andre fødevarer og øvrige fornødenheder i foragt for den apostoliske befaling, hvoraf de har set en afskrift, og til ikke ringe tab og skade for denne konge af Sverige og begge hans riger. <6> Fremdeles har de talt ondt om denne konges mænd, der blev taget til fange i Novgorod — og derved ikke alene om dem, men også om denne konge — idet de har sagt, at de var sørøvere og slette mennesker, som pønser på at ødelægge alle de købmænd, der besøger Novgorod og Rusland, idet de tilføjede, at hvis de frigives uantastede, vil de aldrig kunne håbe på god fred fra deres side, og derfor rådede de indtrængende til deres tilintetgørelse. <7> Fremdeles har de udstødt en købmand af deres fællesskab, som af medynk med disse fanger delte sit gods og skaffede penge for at dække deres nøgenhed og for at købe og forskaffe dem fornødenheder til livsophold, idet de ellers var gået til grunde af sult og tørst, og russerne halshuggede ham straks i deres had.
Klagerne må, som Koppmann i Hanserecesse, men navnlig Rydberg i Sverges Traktater har begrundet, være formuleret efter 1351 14. marts, da der i kongens klage (c § 5) sigtes til et pavebrev af denne dag (trykt Sverges Traktater II 150 nr. 301); endvidere må de være ældre end de nedenfor som nr. 528—29 trykte privilegieudkast fra 1352, da disses formulering på flere punkter er påvirket af de i klagerne rejste problemer.