næste

Tekst efter Aa:

Magnus dei gracia Swecie Norwegie ac Skanie rex uiris prudentibus et discretis aduocatis consulibus et uniuersis burgensibus ciuitatis Lubicensis dilectionem in domino et salutem. ♦ Uestris honestis supplicacionibus fauorabiliter inclinati necnon gratis ducti seruitiis, quibus nos et progenitores nostros honorare et nobis hactenus seruire curastis uobis ex omni et pleno consensu consiliariorum nostrorum dilectorum omnium auctoritate presencium indulgemus et concedimus graciose <1> ut cum burgensium uestrorum quempiam sub terris nostris Skania. uidelicet et Hallandia quantum in eis nostri districtus et dominii fuerit/ ac aliis terris nostris circumiacentibus in uicino naufragium pati contigerit. nullus hominum in finibus terrarum earumdem bona huiusmodi naufragium passi cum ad terram qualicunque modo peruenerint/ nostro seu alterius cuiuscumque nomine uel mandato presumat rapere uel audeat usurpare. ♦ Sed uolumus et ordinamus. quod omnia et singula bona naufraga. siue wrak aut aliis uocabulis appellentur illis personis debeant post naufragium pertinere de iure quibus eadem bona antea pertinebant ♦ Que persone si naufragio uel alias perierint bona naufraga debent eorum proximis heredibus integre conseruari et reddi omnem abusum contrarium deponentes ita tamen quod ad huiusmodi bonorum naufragorum saluacionem laborantibus dari debet racionabile precium pro labore. ♦ <2> Item uos aut ex uestris quemquam Schonore aut Falsterbode primo uenientem priusquam hospicium suum intrauerit armis aut aliis rebus suis priuari. seu eciam quouismodo detalliari nequaquam uolumus illud firmiter prohibentes. ♦ <3> Preterea uobis concedimus quod uos et quilibet uestrum in nundinis nostris Skanor et Falsterbode uendere possitis libere pannos tam laneos quam lineos per ulnas eos incidendo in locis in quibus hoc fieri est consuetum. ♦ <4> Preterea bona quelibet que cum pundere uel cum besemer uel cum aliis ponderibus uendi debeant. et alia bona quelibet tam magna quam parua ibidem uendere liberam facultatem habeatis/ theolonio nostro solito nobis saluo/ ♦ Emere eciam poteritis quecunque uenalia reperiuntur ibidem et empta educere prohibicione contraria si qua fuerit uel alia causa qualibet non obstante. ♦ <5> Item concedimus uobis quod ibidem uestros proprios currus possitis habere et uecturam cum eisdem quandocunque uobis et uestris necesse fuerit libere exercere. prohibentes nostris aduocatis et eorum familiaribus uniuersis ne uos in huiusmodi quomodolibet impediant uel offendant/ cum huiusmodi currus eciam prius habueritis et uecturam. ♦ <6> Uolumus eciam quod bona uestra ibidem quamdiu in curribus remanserint eadem ad nauem deferre debentibus nec adhuc aquam contingentibus sint totaliter vnvorvaren. ita quod de bonis eisdem absque qualibet eorum impeticione arrestacione seu capcione adhuc theolonium dari possit. ♦ <7> Naues eciam uestras cum ibidem uenerint omni tempore et absque impedimento ex parte nostra ingerendo exonerare poteritis pro uestre libito uoluntatis. ♦ <8> Item concedimus quod die dominica proxima ante diem beati Michaelis et non prius uos et uestri noue monete denarios pro theoloneo in ipsis nundinis dent et soluant. ♦ <9> Item si aliquis mercator ibi adduxerit unum frustum pannorum quod duo equi trahere possunt de illo aduocatis nostris uel suis familiaribus aut eorum alicui dari penitus nichil debet. si uero non poterit nisi quatuor equis trahi. tunc inde dari debet aduocato nostro tantum dimidia marca denariorum Schanensium et non magis et pro eo ipse aduocatus noster portare debet omnem euentum illius frusti pannorum ut si quidquam periculi aduenerit illis pannis quod ipse periculum illud soluat. ♦ <10> Item uolumus quod promptuaria uidelicet naues que dicuntur pram habeatis ibidem et de qualibet dabitis tantum duas oras denariorum Schanensium et non magis prout ius et consuetudo fuit hactenus ab antiquo. ♦ <11> Preterea damus uobis quod vittam uestram cum campispatiis Kylrevelt et Reperbergh interclusis apud Danicam ecclesiam ubi crux nunc sita est inchoantem et ulterius usque ad unam aliam crucem inter Falsterbode et Skanore sitam procedentem et ex alio latere circumdatam crucibus usque ad Theutonicum cymiterium. in omnibus hiis et aliis suis .distinctionibus. sicut nunc comprehensa est in longum et latum cum omnibus et singulis plateis et uiis aggredientibus et transgredientibus eam pro omnibus uestris usibus profectibus et commodis habere debeatis et in perpetuum pacifice possidere et quod ibidem superedificare bodas libere possitis absque omni grauamine uel offensa per nostros aduocatos aut eorum familiares uel eorum aliquem uobis aut aliis uobiscum super eadem vitta uestra iacentibus quomodolibet inferenda. ♦ <12> Et specialiter approbamus quod platea seu uia inter campum Lubicensem. et campum Stetinensem pertransiens pertinet solummodo ad uestram vittam Lubicensem. et iterum una alia uia ante domum aduocati uestri Lubicensis pertransiens ad casas pannicidarum. nam alia uia ante domum fratrum minorum transiens est aliquando luto tam profunda quod cum bonis uestris non poteritis illa uti. et quod aqua ab ecclesia Danica usque ad bodas grumboden uocatas defluens ius Lubicense et Danicum separat seu distinguit prohibentes nichilominus aduocatis nostris et eorum familiaribus uniuersis quod super vitta uestra predicta armata manu uel sine armis nullam omnino uiolenciam debeant perpetrare. ♦ <13> Ceterum uolumus quod uos et unusquisque mercator super uestra vitta uobiscum iacens debet emere pro regis moneta sub pena decem marcarum denariorum Schanensium. ♦ Uerumptamen si aliquis mercator bona uidelicet pannos laneos uel lineos aut alia quecumque fuerint pro regis moneta uendiderit et si tunc ille mercator qui bona huiusmodi uendidit aurum argentum aut alia bona qualiacumque sint uel eciam monetam aliam qualemcumque pro regis moneta accipere sponte uoluerit sicut ipsi ambo emptor scilicet et uenditor in unum concordauerint illud ex utraque parte uenditori scilicet et emptori sine excessu et sine culpa penitus esse debet dummodo per ulnam pannos non inciderit extra locum ad hoc specialiter deputatum. ♦ <14> Insuper damus uobis quod in nundinis nostris predictis Skanore et Falsterbode iudicem seu aduocatum uobis congruum ex uobismetipsis habeatis quem duxeritis eligendum qui omnes et singulos excessus et causas uestrorum burgensium et omnium super vitta uestra uobiscum iacencium ibidem emergentes uidelicet blaw et blot et omnia inferiora iudicia uestros burgenses et omnes super vitta uestra uobiscum iacentes tangencia ualeat plene congnoscere et terminare et secundum ius uestre ciuitatis Lubicensis finaliter iudicare iudicio tantum quod secundum ius Lubicense est in collum et in manum nobis reseruato. ♦ Nec aduocati nostri debent uos aut ex uestris aliquem seu eciam uobiscum super vitta uestra iacentes uel eorum aliquem ante castrum Falsterbode uel Skanore citare quod in Danico callen dicitur nam unicuique contra uos aut uestros aut uobiscum super vitta uestra iacentes seu ubicumque alias intra dictarum nostrarum nundinarum metas et terminos existentes agere uolenti aduocatus uester Lubicensis in causis ut premittitur. per ipsum iudicandis secundum ius uestrum Lubicense iudicare debet et efficere sibi iusticie complementum ita eciam quod cum iure Danico quod empt dicitur uos et uestri seu uobiscum super vitta uestra iacentes disponere non habebitis et cum eodem nequaquam debebitis occupari. ♦ <15> Preterea statuimus quod in vitta uestra ibidem nemo iacere debeat nisi aduocatus uester et uos ipsi et quos uobiscum ibi duxeritis admittendos in qua quidem vitta uestra quatuor communes tabernas habere poteritis et non plures. ♦ Damus eciam uobis nichilominus potestatem uendendi ibidem seruisiam et cum amphoris mensurandi. ♦ <16> Uolumus eciam ut cum aliquis uestrorum burgensium aut uobiscum super vitta uestra iacencium in nundinis decesserit supradictis aduocatus uester predictus seu ualenciores ex uobis tunc ibidem existentes bona huiusmodi defuncti proximioribus suis heredibus si ibi presentes fuerint assignabunt uel eis ibi non presentibus reddenda abinde portabunt in quo uos per aliquem ex cuiuscumque mandato uel nomine aliqualiter inpediri prohibemus. ♦ <17> Item quicunque ex uobis in Skanore aut Falsterbode bodam propriam habuerit suo proximiori heredi hereditario iure relinquet dummodo de loco sicut ius exigit satisfiat. ♦ <18> Ordinamus insuper et uolumus quod in nundinis sepedictis et extra tempore quolibet ubique in Schanea libere et pacifice fruamini uestris mercacionibus et bonis absque uiolencia et iniuria uobis inferenda. ♦ In hiis necnon omni iure et libertate in omnibus uestris negociis atque causis prout eisdem iuribus et libertatibus usi fueratis liberius ab antiquo uolentes omnia et singula premissa firmiter et inuiolabiliter obseruari. ♦ In quorum omnium robur perpetuum testimonium et euidenciam pleniorem nostrum sigillum presentibus est appensum. ♦ Datum anno domini mo. ccco l secundo.

28 et] Ab7, in Aa.

17 eos] Ab], eas Aa.

27 huiusmodi] Ab7, cuius Aa.

14 Kylrevelt et Reperbergh] Ab7, Kyrlevelt et Repersbergh Aa.

30 ad] Aa, ab Ab7 — grumboden] Aa, gumboden AB7.

23 nam] Aa, sed Ab7.

24 aut uobiscum)] Aa, mgl. Ab].

24-25 seu ubicumque indtil existentes ] Ab], mgl. Aa.

28 quod cum] Ab7, mgl. Aa

— empt] Aa og nr. 529, mut Ab7.

20: cf. Dipl.Dan. 2. rk. XI nr. 316.

Magnus, af Guds nåde Sveriges, Norges og Skånes konge, til de vise og gode mænd, fogeder, rådmænd og alle borgerne i staden Lübeck, kærlighed med Gud og hilsen.

Vi imødekommer gunstigt Eders agtværdige bønner, og som tak for de tjenester, som I har beflittet Eder på at ære os og vore forgængere med, og som I indtil nu har sørget for at yde os, bevilger og tilstår vi Eder nådigt med dette brevs myndighed og med vore elskede råders samtykke, at <1> hvis nogen af Eders borgere lider skibbrud under vore landes Skånes og Hallands kyster — for så vidt disse hører under vort område og herredømme — og i vore andre omliggende lande, må ingen mand i disse lande fordriste sig til i vort eller nogen andens navn eller på vor eller nogen andens befaling at røve eller vove at bemægtige sig vedkommende skibbrudnes gods, når det på en eller anden måde kommer i land. Men det er vor vilje og vi anordner, at alt skibbrudent gods, hvad enten det betegnes som 'vrag' eller på anden måde, efter skibbrudet med rette skal tilhøre de personer, som samme gods tidligere tilhørte. Og hvis de omkommer ved skibbrudet eller på anden måde, skal det skibbrudne gods opbevares og udelt tilbagegives deres nærmeste arvinger; og vi forbyder alt misbrug i modstrid her med, dog således at der skal gives en rimelig arbejdsløn til dem, der arbejder på at redde dette skibbrudne gods. <2> Fremdeles vil vi på ingen måde tillade, at I eller nogen af Eders folk, så snart han kommer til Skanør eller Falsterbo, før han når sit herberg, berøves sine våben eller andre af sine ejendele eller beskattes på nogen som helst måde, og vi for byder det bestemt. <3> Desuden tilstår vi Eder, at I og enhver af Eder frit må sælge klæder, såvel uld som linned, i alenmål på vort marked i Skanør og Falsterbo på de steder, hvor det er sædvane at gøre det. <4> Desuden må I sammesteds frit sælge alt det gods, som skal sælges med skålvægt eller bismer eller med andre vægte, og alt andet gods, stort eller småt, under forbehold af vor sædvanlige told. I må også købe alt, hvad der er til salg der, og udføre det købte, uanset om der er forbud herimod og uanset enhver anden grund. <5> Fremdeles tilstår vi Eder, at I sammesteds kan have Eders egne vogne og frit foretage kørsel med dem, når som helst det måtte være nødvendigt for Eder og Eders folk, idet vi forbyder vore fogeder og alle deres tjenere, at de hindrer eller krænker Eder heri på nogen som helst måde, da I også tidligere har haft disse vogne og denne kørsel. <6> Det er tillige vor vilje, at så længe Eders gods ligger på vognene, som skal bringe det til skibene, og disse vogne endnu ikke rører vandet, er sådant gods at betragte som 'ikke kørt frem', således at der af dette gods endnu kan betales told uden noget krav, nogen arrest eller beslaglæggelse af godset. <7> Ligeledes skal I efter forgodtbefindende kunne losse Eders skibe, når som helst de ankommer sammesteds, uden at der fra vor side skal lægges hindringer i vejen. <8> Ligeledes tilstår vi Eder, at I og Eders (folk) om søndagen før St. Mikkels dag — og ikke tidligere — skal give og betale tolden på markederne i nye penge. <9> Hvis fremdeles en eller anden købmand fører en balle klæder dertil, som to heste kan trække, skal der overhovedet ikke gives noget heraf til vore fogeder eller deres tjenere eller nogen af dem; men hvis den kun kan trækkes af fire heste, da skal der blot gives en halv mark skånske penge heraf til vor foged — og ikke mere — og til gengæld skal vor foged bære ethvert ansvar for den balle klæder, således at han, hvis der sker nogen skade med de klæder, skal betale den skade. <10> Fremdeles er det vor vilje, at I sammesteds skal have lasteskibe, nemlig de skibe, som hedder 'pramme', og af hver skal I blot give to øre skånske penge — og ikke mere — således som det hidtil fra gammel tid har været ret og sædvane. <11> Desuden tilstår vi Eder, at I skal have og til evig tid ukæret besidde Eders fed, indbefattet tillige områderne 'Kylrevelt' og 'Reperberg', hvilket begynder ved den danske kirke, hvor korset nu står, og strækker sig videre til et andet kors mellem Falsterbo og Skanør og på den anden side omgivet med kors indtil den tyske kirkegård, og som ligger inden for alle disse og dets andre skel, således som nu afgrænset i længde og bredde med alle gader og veje, der fører til og gennem det, til brug, tarv og gavn for alle Eders medborgere, og at I sammesteds frit kan bygge boder, uden at der påføres Eder eller andre, der ligger sammen med Eder på dette Eders fed, nogen tynge eller noget overgreb af vore fogeder eller deres tjenere eller nogen af dem. <12> Og særligt billiger vi, at den gade eller vej, der løber mellem den lybske mark og den stettinske mark, og dernæst en anden vej, der løber foran Eders lybske fogeds hus og til tøjhandlernes huse, kun hører til Eders lybske fed — thi en anden vej, der løber foran franciskanernes hus, er undertiden så bundløs af dynd, at I ikke vil kunne bruge den til transport af Eders gods — og at det vandløb, der strømmer fra den danske kirke indtil de boder, der hedder 'grumboderne', skiller eller afmærker lybsk og dansk ret; og vi forbyder ligeledes vore fogeder og alle deres tjenere med væbnet hånd eller ubevæbnet overhovedet at udøve nogen vold på Eders fornævnte fed. <13> Forøvrigt er det vor vilje, at I og enhver købmand, der ligger sammen med Eder på Edersfed, skal købe med kongens mønt under bøde på ti mark skånske penge. Men hvis nogen købmand sælger uldne klæder eller linned eller andet gods, hvad det end måtte være, for kongens mønt, og hvis da den købmand, som solgte dette gods, frivilligt vil modtage guld, sølv eller andet gods, hvad det end er, eller endog en anden mønt, hvilken det end er, i stedet for kongens mønt, — således som de begge, nemlig køber og sælger, kommer overens derom — skal begge parter, nemlig sælger og køber, fuldstændig være fri for forseelse og brøde, når blot han (sælgeren) ikke udskærer klæder i alenmål uden for det sted, der særligt er anvist hertil. <14> Ydermere tilstår vi Eder, at I på vort fornævnte marked Skanør og Falsterbo må vælge en egnet mand af Eders egne som dommer eller foged; han skal fuldt ud kunne undersøge og afslutte og i overenstemmelse med Eders stad Lübecks ret endeligt pådømme alle opstående forseelser og sager mellem Eders borgere og mellem alle, der opholder sig sammen med Eder på Eders fed, nemlig om 'blå og blod' og hele den lavere domsmyndighed, der angår Eders borgere og alle, der ligger sammen med Eder på Eders fed, blot med den domsmyndighed forbeholdt os, som ifølge lybsk ret angår hals og hånd. Og vore fogeder skal ikke stævne, hvilket på dansk hedder 'kalde', Eder eller nogen af Eders (folk), ej heller dem, der opholder sig sammen med Eder på Eders fed, eller nogen af dem, til borgen Falsterbo eller Skanør; thi over for enhver, der vil rejse klage mod Eder eller Eders (folk) eller dem, der ligger sammen med Eder på Eders fed, eller ellers befinder sig overalt inden for vort nævnte markeds grænsepæle eller skel, skal Eders lybske foged i de sager, der, som forudskikket, skal pådømmes af denne, afsige dom i overensstemmelse med lybsk ret, lige som han skal skaffe ham retslig fyldestgørelse, dog således at I og Eders medborgere eller de, der ligger sammen med Eder på Eders fed, ikke skal befatte Eder med den danske ret, som kaldes 'embed', og på ingen måde skal tiltage Eder samme. <15> Fremdeles fastsætter vi, at ingen må tage ophold på Eders fed undtagen Eders foged, I selv og de, som I måtte give tilladelse dertil; på dette fed må I have fire offentlige kroer og ikke flere. Ligeledes giver vi Eder ydermere tilladelse til sammesteds at sælge øl og udskænke det kandevis. <16> Ligeledes er det vor vilje, at Eders fornævnte foged eller de fremstående af Eder, som da opholder sig sammesteds, når en eller anden af Eders borgere eller af dem, der ligger sammen med Eder på Eders fed, afgår ved døden på ovennævnte marked, skal overgive den afdødes gods til hans nærmeste arvinger, hvis de er tilstede der, eller føre det bort, for at overgive det til dem, hvis de ikke er tilstede; og i denne sag forbyder vi, at der af en eller anden i følge nogens befaling eller i nogens navn lægges Eder hindringer i vejen på nogen måde. <17> Ligeledes kan enhver af Eder, som har egen bod i Skanør eller Falsterbo, lade den gå i arv til sin nærmeste arving, når der blot fyldestgøres for stedet, således som retten kræver. <18> Desuden vil og forordner vi, at I til enhver tid frit og uforstyrret må nyde Eders købmandsskab og gods på oftnævnte marked og også uden for dette overalt i Skåne, uden at nogen krænker eller foruretter Eder heri, og at I nyder enhver rettighed og frihed i alle Eders forretninger og sager, således som I fra arilds tid frit har nydt disse rettigheder og friheder, idet det er vor vilje, at alt det foranførte fast og ubrydeligt skal overholdes. Til bestyrkelse, evindeligt vidnesbyrd og fuldstændigt bevis for alt dette er vort segl hængt under dette brev. Givet i det herrens år 1352.