forrige næste

Tekst efter Aa:

Rotulus regis Dacie.

<1> Significat sanctitati uestre deuotus et humilis filius uester Waldemarus/ Da<n>orum Sclauorum et Gothorum rex/ quod recolende memorie quidam sancti uiri de suo regno Dacie oriundi/ adeo in exemplari et religiosa ac sancta uita in huiusmodi peregrinatione seculi eorum abiectis uoluptatibus/ carnisque illecebris procul pulsis per bonos mores et uirtutum placidos actus domino gratum impenderunt famulatum/ quod omnipotens deus uirtutis sue in eisdem opera manifestans per sancta sua merita in partibus in quibus corpora eorum requiescunt et alibi in dicto regno multa miracula operatur. ♦ Quare supplicat sanctitati uestre idem rex ut cum regnum predictum/ a Romana curia sit ualde remotum et propter gwerras illarum partium/ et uiarum et maris pericula/ et grauia expensarum onera presertim pro talium prosecutione negociorum ad ipsam curiam facilis haberi non possit accessus/ et cum non deceat eos apud homines sine ueneratione relinqui/ quos merita et miracula sanctos monstrant/ quatinus archiepiscopo Lundensi/ et Roskildensi/ et Othoniensi. episcopis de fratrum uestrorum consilio et apostolice potestatis plenitudine committere dignemini et mandare ut ipsi uel duo aut unus eorum de uita et meritis ipsorum ac eorum miraculis/ et ceteris circumstanciis uniuersis/ que in talibus fuerint attendende inquirant diligentius ueritatem/ cum omnibus non obstantibus et clausulis oportunis. ♦ Fiat B.

<2> Item supplicat quatinus ipsum et regnum suum et terras sue dicioni subiectas sub beati Petri et uestra ac sedis apostolice protectione perpetuo recipere dignemini. ♦ Fiat B.

<3> Item supplicat/ quatinus omnia et singula priuilegia indulgencias et gracias eidem regi seu suis predecessoribus regibus in regno Dacie per predecessores uestros Romanos pontifices concessa dignemini ex certa sciencia auctoritate apostolica confirmare tenores ipsorum in uestris litteris inseri faciendo cum executoribus et non obstantibus et clausulis necessariis. ♦ Fiat B.

<4> Item supplicat idem rex quatinus Nicolao Iacobi preposito ecclesie Lundensis consiliario suo/ qui in seruicio ipsorum regis et regni quamplures sustinuit labores et expensas/ specialem graciam facientes/ dignitatem eciam si curam habeat animarum et maior post episcopalem existat si que in ecclesia Roskildensi uacat ad presens uel cum uacauerit eidem Nicolao conferendam/ non obstantibus reseruacionibus quibuscumque factis uel faciendis dignemini collacioni apostolice reseruare/ ac cum eodem Nicolao ut dignitatem huiusmodi libere recipere et una cum prepositura ecclesie Lundensis licite in simul retinere ualeat de uberioris dono gracie dignemini dispensare. non obstante quod idem Nicolaus in Lundensi prefatam preposituram et Roskildensi ecclesiis predictis canonicatus et prebendas noscitur obtinere/ cum ceteris non obstantibus et clausulis oportunis/ et presertim cum fructus et redditus dictorum aliorum beneficiorum suorum sint adeo tenues et exiles. quod ex eis non potest tenere suum statum condecenter. ♦ Fiat et dispensamus etcetera .B.

<5> Item supplicat quatinus eidem regi ac .. omnium peccatorum suorum remissionem concedere dignemini de gracia speciali. ♦ Fiat de sexaginta personis honestis/ et bone uite .B.

<6> Item supplicat quatinus omnibus suis fidelibus/ et seruitoribus/ qui de sepulcro dominico/ ac beatorum Petri et Pauli et Iacobi apostolorum liminibus uisitandis/ seu super aliis quibuscunque uota emiserunt concedere dignemini ut confessores eorum seculares uel religiosi uota huiusmodi/ illorum presertim qui uota huiusmodi commode adimplere non possunt in alia ualeant pietatis opera commutare/ cum non obstantibus et clausulis ut supra. ♦ Fiat in forma B.

<7> Item supplicat quatinus sibi et incolis dicti regni concedere dignemini. ut nulla ecclesiastica seu secularis persona regni sui seu terrarum sibi subiectarum propter delictum seu debitum pecuniarium seu alias qua cumque occasione uel causa auctoritate litterarum apostolicarum coram quibuscumque iudicibus delegatis extra regnum seu terras predictas trahi possint/ cum non obstantibus et clausulis ac executoribus ut supra. ♦ Fiat ad octo annos in forma B.

<8> Item significat eidem sanctitati rex prefatus/ quod ipse dudum de bonis sibi a deo collatis quasdam capellas in uestra cancellaria exprimendas in diuersis locis regni sui construi fecit et eciam edificari et eas in perpetuis et annu<i>s redditibus fundauit pariter et dotauit et melius dotare proponit/ ♦ Quare supplicat sanctitati uestre quatinus constructionem fundationem et dotacionem predictas dignemini auctoritate apostolica ex certa sciencia confirmare/ cum non obstantibus et clausulis ut supra. ♦ Fiat in forma <B>.

<9> Item supplicat idem rex quatinus capellas alias quascunque uoluerit in regno suo in loco tamen congruo et honesto edificandi fundandi et dotandi concedere dignemini facultatem cum non obstantibus et clausulis ut supra ut in forma ♦ Fiat B.

<10> Item supplicat quod cum ipse monasterium alicuius ordinis approbati de bonis a deo collatis in aliquo loco regni sui ad hoc congruo et honesto construere fundare et decenter dotare proponat/ quatinus sibi construendi fundandi et dotandi monasterium huiusmodi concedere dignemini facultatem cum non obstantibus et clausulis ut supra. ♦ Fiat. B.

<11> Item supplicat quatinus omnibus Christi fidelibus/ qui capellas in quibus nonnulle sanctorum reliquie per ipsum seu predecessores suos reges Dacie posite fore noscuntur in cancellaria uestra nominandas seu aliquam ex eis in festiuitatibus et eorum octauis consuetis deuote uisitauerint annuatim unum annum/ et unam quadragenam de iniunctis eis penitenciis dignemini misericorditer relaxare cum clausulis ut supra. ♦ Fiat B.

<12> Item supplicat quatinus cum in dicto regno sint nonnulle ecclesie inuicem unite/ quedam uero quarum una dependet ab altera/ quatinus unam sic unitam uel dependentem quarumlibet ecclesiarum predictarum absque preiudicio tamen rectorum earundem in collegiatam erigere et eas pro seruitoribus earundem fundare et dotare ualeat cum non obstantibus et clausulis ut supra. ♦ Fiat. B.

<13> Item supplicat quatinus dicto archiepiscopo committere dignemini et mandare ut in sua metropolitana/ et singulis aliis cathedralibus ecclesiis dicti regni duabus personis ydoneis per dictum regem eidem archiepiscopo nominandis/ de canonicatibus ecclesiarum earundem prouideat/ ac prebendas dignitates personatus uel officia ecclesiarum ipsarum conferenda personis eisdem auctoritate apostolica donationi sue reseruet/ etiam si quelibet dictarum personarum unum uel duo beneficia ecclesiastica etiam si unum eorum dignitas uel personatus aut officium existat et curam habeat animarum obtineat/ cum omnibus non obstantibus et clausulis ut supra. ♦ Fiat de una .B. et nichilominus ad ipsius nominationem paratus sum prouidere personis ydoneis nominandis.

<14> Item supplicat. quatinus sibi concedere dignemini. ut decem sui capellani et clerici fructus redditus et prouentus omnium beneficiorum suorum ecclesiasticorum in absencia percipere ualeant ut in forma cum non obstantibus et clausulis ut supra. ♦ Fiat. B.

<15> Item supplicat idem rex quatinus sibi in personam principum ducum et nobilium infrascriptorum/ uidelicet domini Haquini regis Norwegie et Margarite regine consortis sue/ Henrici ducis Magnopolensis et Ingheborgis consortis sue/ Erici ducis Saxonie/ et sue conthoralisy Waldemari ducis Slewicensis/ Barnim senioris ducis Stetinensis/ Bugzlai Barnim iunioris/ et Wartzislai fratrum ducum Stetinensium. Ludowici marchionis Brandenburgensis/ Stephani ducis Bauarie Frederici ducis de Tecke. Alberti burcgrauii de Nurenberg/ Frederici/ et Balthazar; marchionum Misenensium/ Ernesti/ et Henrici commitum de Glichen/ Gerardi/ et Iohannis/ commitum de Hoya/ et conthoralium/ ipsarum in cancellaria uestra nominandarum/ et cuilibet eorum specialem graciam facientes dignemini ipsis/ et eorum singulis concedere plenam remissionem omnium peccatorum suorum in mortis articulo ut in forma. ♦ Fiat .B.

<16> Item supplicat idem rex/ quatinus omnibus et singulis supra nomi natis/ et dictis eorum conthoralibus nominandis ut ipsi et eorum singuli/ in altari portatili/ missam per ydoneum presbiterum proprium seu alienum celebrari facere possint/ et quilibet eorum possit/ licenciam concedere dignemini graciose ut in forma. ♦ Fiat .B.

<17> Item supplicat quatinus omnibus et singulis supranominatis/ ut ipsi <et> eorum singuli quilibet cum uiginti personis per eos/ et eorum singulos assumend<i>s conthoralibus uero singulis/ omnium supranominatorum nominandis/ ut earum singule cum decem personis per eas et earum singulas assumend<i>s in locis ecclesiastico suppositis interdicto; dummodo/ ipsi aut alie persone huiusmodi assumende causam non dederint/ interdicto missam et alia diuina officia per ydoneum presbiterum proprium seu alienum coram se facere celebrari possint/ licenciam concedere dignemini graciose/ ut in forma. ♦ Fiat B.

<18> Item supplicat idem rex quatinus Frederico de Lochen militi/ Nicolo de Lembeke militi ipsius regis dapifero/ et <ipsorum> uxoribus/ concedere dignemini plenam remissionem omnium peccatorum suorum in mortis articulo ut in forma. ♦ Fiat .B.

<19> Item supplicat quatinus Frederico et Nicolao predictis etcetera concedere dignemini altare portatile prout supra. ♦ Fiat pro ipso Frederico et Nicolao B.

<20> Item supplicat. quatinus eisdem Frederico et Nicolao/ ac* dictis aliis quinquaginta personis/ nominandis militibus existentibus. et ipsorum militum uxoribus/ ut quilibet ipsorum militum et quelibet ipsorum uxorum cum quatuor personis per eos/ et eas* assumendis in locis ecclesiastico suppositis interdicto; dummodo ipsi ac alie huiusmodi persone assumende/ causam/ non dederint interdicto/ missam et alia diuina officia per ydoneum presbiterum coram se facere celebrari possint/ licenciam concedere dignemini graciose ut in forma ♦ Fiat pro ipso .N. et .F. non obstante cancellatione B.

Et quod transeat sine alia lectione ♦ Fiat B.

Datum Auinione tercio nonas marcii anno secundo.

7 Da<n>orum] Dauorum Aa.

8 adeo] a deo Aa.

19 merita] herefter slettet ipsorum i Aa.

19 Fiat] herefter slettet et dimitte unam prebendam; i mrg. tilf. dimitte etcetera correctum in originali, cf. nr. 27.

8 annu<i>s] annus Aa.

12 <B>] mgl. Aa.

28 Item] oprindelig stod der Item supplicat quatinus dicto archiepiscopo uel alteri prelato regni sui committere dignemini et man, men slettet, cf. nr. (13) ndf.

5 duabus] understreget i Aa.

14 supplikken nr. 14 står sidst i Aa, men med henvisningstegn henført hertil.

18-19 ducum et nobilium] tilf. 0.1. Aa.

26 commitum = comitum.

6 <et>] mgl. Aa.

7 assumend<i>s] assumendos Aa.

9 assumend<i>s] assumendas Aa.

15 <ipsorum>| eius Aa.

21 ac] ac de Aa.

24 eas] eas et eas Aa.

21: dictis cf. etcetera i (19).

Kongen af Danmarks rotulus.

Eders hengivne og ydmyge søn Valdemar, de Danskes, Venders og Goters konge, tilkendegiver Eder, hellige fader, at visse hellige mænd — salig ihukommelse — fra hans rige Danmark ved et forbilledligt, fromt og helligt liv under deres vandring i denne verden ved at kaste vrag på vellyst og støde kødets fristelser langt fra sig og ved gode sæder, dyder og sagtmodige handlinger i den grad har været Herren så kære tjenere, at den almægtige Gud, idet han åbenbarer sin krafts virken i disse hellige mænd, ved deres helgenagtige fortjenester udvirker mange mirakler i de egne, hvor deres legemer hviler, og andetsteds i nævnte rige. Af den grund ansøger samme konge Eder, hellige fader, om, at I, da fornævnte rige er meget fjernt beliggende fra den romerske kurie, og man ikke let — og navnlig ikke, når det drejer sig om at gennemføre sådanne sager — kan rejse til samme kurie på grund af krigene i disse egne og farerne på landevejene og på havet og de dermed forbundne tunge udgifter, og da det ikke sømmer sig, at de, som ved deres fortjenester og ved miraklerne bevises at være helgener, skal være uden tilbedelse hos menneskene, vil værdiges at betro og pålægge ærkebispen af Lund og bisperne af Roskilde og Odense med Eders brødres råd og med apostolisk magtfuldkommenhed, at disse eller to eller en af dem med omhu skal undersøge sandheden om disses liv og fortjenester og deres mirakler og alle de øvrige omstændigheder, der skal betænkes i sådanne sager, med alle 'uanset' og formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske. B.

<2> Fremdeles ansøger han om, at I vil værdiges at tage denne og hans rige og lande, der er underkastet hans herredømme, under St. Peters og Eders og det apostoliske sædes beskyttelse til evig tid. Lad det ske. B. .

<3> Fremdeles ansøger han om, at I vil værdiges fuldt vidende med apostolisk myndighed at stadfæste alle de privilegier, bevillinger og nådesbevisninger, der er tilstået samme konge eller hans forgængere som konger i Danmarks rige af Eders forgængere de romerske paver, og lade ordlyden af disse optage i Eders brev med (indsættelse af) eksekutorer og 'uanset' og nødvendige bestemmelser. Lad det ske. B.

<4> Fremdeles ansøger samme konge om, at I, idet I viser Niels Jakobsen, provst ved kirken i Lund og hans råd, som i kongens og rigets tjeneste har udstået mange anstrengelser og haft mange udgifter, en særlig nåde, vil værdiges at reservere en dignitet, selv om den er forbundet med sjælesorg og er den højeste efter den biskoppelige, og hvis den for tiden er ledig ved kirken i Roskilde, eller når den måtte blive ledig, til apostolisk overdragelse for samme Niels, uanset alle reservationer, som er gjort eller vil blive gjort, samt at I som yderligere nådegave vil værdiges at give samme Niels dispensation, så at han frit kan modtage denne dignitet og lovligt beholde den sammen med provstiet i Lund, uanset at samme Niels vides at have omtalte provsti ved kirken i Lund og kanonikater og præbender ved fornævnte kirker i Lund og Roskilde, med de øvrige 'uanset' og formålstjenlige bestemmelser, og særligt da frugterne og afgifterne af de andre af ham nævnte beneficier er så ringe og nødtørftige, at han ikke på sømmelig vis kan opretholde sin standsmæssige stilling. Lad det ske, og vi giver dispensation. B. .

<5> Fremdeles ansøger han om, at I af særlig nåde vil værdiges at bevilge samme konge og .. forladelse for alle deres synder. Lad det ske for 60 agtværdige personer af et godt levned. B.

<6> Fremdeles ansøger han om, at I vil værdiges at tilstå alle hans tro mænd og tjenere, som har afgivet løfte om at besøge Herrens grav og de hellige apostle Petrus', Paulus' og Jakobs grave eller hvad de iøvrigt måtte have afgivet løfte om, at deres verdensgejstlige eller regelbundne skriftefædre kan forandre disse løfter — særlig deres, som ikke bekvemt kan opfylde disse løfter — til andre fromhedens gerninger, med fuanset” og bestemmelser som ovenfor. Lad det ske som i formularerne. B.

<7> Fremdeles ansøger han om, at I vil værdiges at tilstå ham og indbyggerne i nævnte rige, at ingen gejstlig eller verdslig person fra hans rige eller fra lande, der er underkastet ham, i kraft af apostolisk brev skal kunne drages for nogle som helst delegerede dommere uden for fornævnte rige eller lande på grund af en forseelse eller en pengegæld eller på anden måde i nogen anledning eller af nogen årsag, med 'uanset', bestemmelser og (indsættelse af) eksekutorer som ovenfor. Lad det ske for et tidsrum af otte år efter formular. B.

<8> Fremdeles tilkendegiver fornævnte konge Eder ligeledes, hellige fader, at han i sin tid af det gods, Gud har forundt ham, har ladet opføre nogle kapeller, der skal specificeres i Eders kancelli, på forskellige steder i sit rige og også har fuldført deres bygninger og har indstiftet og doteret dem med stedsevarende og årlige afgifter og agter at dotere dem endnu bedre. Af den grund ansøger han Eder, hellige fader, om, at I med apostolisk myndighed vil værdiges fuldt vidende at stadfæste fornævnte opførelse, indstiftelse og dotering med 'uanset' og bestemmelser som ovenfor. Lad det ske i overensstemmelse med formular. B.

<9> Fremdeles ansøger samme konge om, at I vil værdiges at tilstå ham bemyndigelse til at opføre, indstifte og dotere andre kapeller, hvor han end ønsker det i sit rige, dog på passende og agtværdige steder, med 'uanset' og bestemmelser som ovenfor som i formular. Lad det ske. B.

<10> Fremdeles ansøger han om, at I, da han agter at opføre, indstifte og på passende måde dotere et kloster af en anerkendt orden på et hertil passende og agtværdigt sted i sit rige af det gods, Gud har forundt ham, vil værdiges at tilstå ham bemyndigelse til at opføre, indstifte og dotere dette kloster med 'uanset' og bestemmelser som ovenfor. Lad det ske. B.

<11> Fremdeles ansøger han om, at I vil værdiges barmhjertigt at eftergive alle troende kristne, som årligt på festdagene og deres tilhørende ottendedage fromt besøger et eller flere af de kapeller, der skal navngives i Eders kancelli, og i hvilke nogle helgenrelikvier vides at være anbragt af denne eller hans forgængere, Danmarks konger, eet år og en karene af den dem pålagte kirkebod med bestemmelser som ovenfor. Lad det ske. B.

<12> Fremdeles ansøger han om, at han, da der i nævnte rige er adskillige kirker, der indbyrdes er forbundne, men også nogle, af hvilke den ene er underordnet den anden, må ophøje en af disse fornævnte kirker, der således er forbundet med eller underordnet en hvilken som helst anden, til at være kollegiatkirke, dog uden skade for sognepræsterne ved samme kirker, og oprette og dotere dem til fordel for Guds tjenere ved samme kirker med 'uanset' og bestemmelser som ovenfor. Lad det ske. B.

<13> Fremdeles ansøger han om, at I vil værdiges at betro og pålægge nævnte ærkebiskop, at han i sit ærkestifts domkirke og i enhver anden domkirke i nævnte rige ved provision kan tildele to egnede personer, som nævnte konge skal navngive over for nævnte ærkebiskop, med kanonikater ved samme kirker og med apostolisk myndighed reservere præbender, digniteter, personater eller officier ved disse kirker til overdragelse til samme personer, selv om enhver af nævnte personer besidder eet eller to kirkelige beneficier, og selv om det ene af dem er en dignitet eller et personat eller et officium og er forbundet med sjælesorg, med alle 'uanset' og bestemmelser som ovenfor. Lad det ske med hensyn til en enkelt. B, og jeg er desuden efter kongens indstilling rede til at give provision til egnede personer, der navngives.

<14> Fremdeles ansøger han om, at I vil værdiges at tilstå ham, at ti af hans kapellaner og klerke in absentia må oppebære frugter, afgifter og indkomster af alle deres kirkelige beneficier i overensstemmelse med formular samt med 'uanset' og bestemmelser som ovenfor. Lad det ske. B.

<15> Fremdeles ansøger samme konge om, at I vil vise ham en særlig nåde med hensyn til enhver af de nedenfor anførte fyrster, hertuger og velbyrdige personer, nemlig herr Håkon, konge af Norge, og Margrethe, dronning, hans hustru, hertug Henrik af Mecklenburg og Ingeborg, hans hustru, hertug Erik af Sachsen og hans ægtefælle, hertug Valdemar af Slesvig, hertug Barnim den ældre af Stettin, brødrene Bugislav, Barnim den yngre og Vartislav, hertuger af Stettin, markgrev Ludvig af Brandenburg, Stefan, hertug af Bayern, hertug Frederik af Teck, Albrecht, borggreve af Nurnberg, Frederik og Balthasar, markgrever af Meissen, Ernst og Henrik, grever af Gleichen, Gerhard og Johan, grever af Hoya, og deres ægtefæller, der skal nævnes ved navn i Eders kancelli, og vil værdiges at tilstå disse og hver enkelt af dem fuld forladelse for deres synder i dødsstunden i overensstemmelse med formular. Lad det ske. B.

<16> Fremdeles ansøger samme konge om, at I nådigt vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå alle de ovenfornævnte og deres nævnte ægtefæller, som skal angives ved navn, tilladelse til, at disse og hver enkelt af dem ved en egnet præst, deres egen eller en fremmed, skal kunne lade holde messe ved et rejsealter. Lad det ske. B.

<17> Fremdeles ansøger han om, at I nådigt i overensstemmelse med formular vil værdiges at give tilladelse til, at hver enkelt af de ovenfornævnte sammen med 20 personer, som de hver for sig optager i deres følge, og at hver enkelt af disse ovennævntes ægtefæller, som skal angives nærmere, sammen med 10 personer, som de hver for sig optager i deres følge, kan lade en egnet præst, deres egen eller en fremmed, holde messe og andre gudstjenester i deres nærværelse, på steder, der er belagt med kirkeligt interdikt, når blot disse personer selv eller de andre, som de således har optaget i deres følge, ikke har været årsag til interdiktet. Lad det ske. B.

<18> Fremdeles ansøger samme konge om, at I vil værdiges at tilstå Frederik v. Lochen, ridder, Klaus Limbæk, ridder, denne konges drost, og deres hustruer fuld forladelse for alle deres synder i dødsstunden i overensstemmelse med formular. Lad det ske. B.

<19> Fremdeles ansøger han om, at I vil værdiges at tilstå fornævnte Frederik og Klaus o. s. v. at have et rejsealter som ovenfor. Lad det ske for denne Frederik og Klaus. B.

<20> Fremdeles ansøger han om, at I i overensstemmelse med bevillingsformular nådigt vil værdiges at give samme Frederik og Klaus samt de nævnte 50 andre personer, der skal angives med navns nævnelse og være riddere, og samme ridderes hustruer tilladelse til, at enhver af disse riddere og deres hustruer, ledsaget af fire personer, som de udpeger, må lade en egnet præst afholde messe og andre gudstjenstlige handlinger i deres nærværelse på steder, der er belagt med kirkeligt interdikt, når blot de selv og disse øvrige personer, som de udpeger, ikke har været årsag til interdiktet. Lad det ske for nævnte Frederik og Klaus uanset overstregningen . B.

Og at det må passere uden anden læsning. Lad det ske. B.

Givet i Avignon den 5. marts i det andet pontifikatsår.