forrige næste

Tekst efter Aa:

Dilectis filiis .. preposito et .. decano ac .. cantori ecclesie Roskildensis salutem (et apostolicam benedictionem)

Frequentes hactenus (ymmo innumerose quodam modo de diuersis mundi partibus uenerabilium fratrum nostrorum .. episcoporum aliorumque superiorum prelatorum necnon dilectorum filiorum rectorum curatorum ac parrochialium sacerdotum querele contra dilectos filios predicatorum et minorum ordinum fratres apostolice sedis iam dudum excitarunt nostrumque clamosis insinuationibus excitare et fatigare non cessant auditum quod iidem fratres decretalem dudum editam a felicis recordationis Bonifatio papa VIII. predecessore nostro que incipit Super cathedram ac deinde per pie memorie Clementem papam V. predecessorem nostrum in Viennensi concilio innouatam temere obseruare non curant sed ipsam transgredi non uerentur in eiusdem sedis contemptum animarum suarum periculum et eorundem conquerentium et ecclesiarum parrochialium preiudicium et grauamen.

Intelleximus quoque quod plerumque prefatis dictorum predicatorum et minorum necnon heremitarum sancti Augustini et Carmelitarum ordinum fratribus in cuius ordinis dictorum heremitarum personis idem predecessor Bonifatius decretalem predictam in qua tantum de ipsis predicatorum et minorum cauetur ordinibus per omnia uoluit postmodum integraliter et inconcusse seruari quamque subsequenter felicis recordationis Iohannes papa XXII. predecessor noster ad dictorum Carmelitarum fratrum ordinem antedictum quo ad omnia in ea contenta extendit a predictis episcopis prelatis rectoribus curatis et sacerdotibus contra tenorem decretalis predicte graues iniurie atque molestie in diuersis partibus) inferuntur Nuper eciam pro parte dilecti filii Magni prepositi ecclesie Othoniensis nobis extitit intimatum quod predicti (eorundem predicatorum minorum heremitarum et Carmelitarum ordinum fratres contra tenorem decretalis eiusdem multa eidem grauamina et iniurias inferunt et iacturas.

Quia igitur parum esset iura concedere nisi qui ea tueatur existat nos dicti Iohannis predecessoris qui decretalem predictam de fratrum suorum consilio uoluit et mandauit integraliter obseruari uestigiis inherentes discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatenus uos uel duo aut unus uestrum per uos uel alium seu alios etiamsi sunt extra loca in quibus deputati) estis conseruatores et iudices tam eidem preposito aduersus fratres predictos quam e conuerso eisdem fratribus aduersus prepositum prefatum efficacis defensionis presidio assistentes ac facientes decretalem predictam quo ad omnia capitula firmiter obseruari non permittatis contra tenorem ipsius per memoratos fratres dictorum ordinum eidem preposito nec eciam per dictum prepositum eisdem fratribus grauamina aut iniurias irrogari facturi (ipsis hincinde de quibuscunque iniuriis molestationibus grauaminibus et damnis illatis hactenus et etiam imposterum inferendis eisdem contra tenorem decretalis eiusdem in illis uidelicet que iudicialem requirunt indaginem summarie simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii in aliis uero prout qualitas ipsorum exegerit iustitie complementum molestatores et iniuriatores huiusmodi necnon contradictores quoslibet et rebelles quandocunque et quotienscunque expedierit per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo non obstantibus quibuscunque exemptionibus specialibus uel generalibus tam fratribus et ordinibus predictis uel alicui seu aliquibus fratrum et) ordinum eorundem quam preposito prefato sub quacunque forma uel expressione uerborum ab eadem sede concessis (ac eiusdem Bonifatii qua cauetur ne aliquis extra suam ciuitatem et diocesim nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad iudicium euocetur seu ne iudices et conseruatores a sede deputati predicta extra ciuitatem et diocesim in quibus deputati fuerint contra quoscunque procedere siue alii uel aliis uices suas committere aut aliquos ultra unam dietam a fine diocesis eorundem trahere presumant dummodo ultra duas dietas aliquis auctoritate presentium non trahatur seu quod de aliis quam de manifestis iniuriis et uiolentiis et aliis que iudicialem requirunt indaginem penis in eos si secus egerint et in id procurantes adiectis conseruatores se nullatenus intromittant quam aliis quibuscunque constitutionibus a predecessoribus nostris Romanis pontificibus tam de iudicibus delegatis et conseruatoribus quam personis ultra certum numerum ad iudicium non uocandis aut aliis editis que uestre possent in hac parte iurisdictioni aut potestati eiusque libere exercitio quomodolibet obuiare) seu si tam eisdem fratribus uel eorum ordinibus aut alicui uel aliquibus fratrum et ordinum predictorum quam preposito predicto seu quibusuis aliis communiter uel diuisim (a predicta sit sede indultum quod excommunicari suspendi uel interdici seu extra uel ultra certa loca ad iudicium euocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi et eorum personis locis ordinibus et nominibus propriis mentionem et qualibet alia indulgentia dicte sedis generali uel speciali cuiuscunque tenoris existat per quam presentibus non expressam uel totaliter non insertam nostre iurisdictionis explicatio in hac parte ualeat quomodolibet impediri et de qua cuiusque toto tenore de uerbo ad uerbum oporteat in nostris litteris fieri mentionem)

Ceterum iudicibus seu conseruatoribus quibuscunque per litteras apostolicas sub quacunque alia quam presenti uerborum forma uel expressione concessas (et tam) eisdem dictorum predicatorum minorum heremitarum et Carmelitarum ordinum fratribus seu ipsis ordinibus quam eidem preposito uel aliquibus seu alicui eorum communiter uel diuisim (super damnis et iniuriis et aliis quibuscunque rebus seu negotiis alias deputatis et subdelegatis eorum presentibus et futuris auctoritate presentium districtius inhibemus ne aliquem seu aliquos auctoritate litterarum ipsarum pretextu seu occasione quorumcunque damnorum uel iniuriarum siue grauaminum contra tenorem) predicte decretalis Super cathedram tam ipsis fratribus seu eorum ordinibus antedictis quam eidem preposito uel aliquibus seu alicui communiter uel diuisim a quibuscunque personis illatorum (hactenus et etiam inferendorum imposterum coram se alicubi deinceps adiudicium uel alias quoquo modo uocare seu in causam aliquatenus trahere presumant inhibitionem huiusmodi non solum ad futura sed etiam ad quouis modo adhuc pendentia et iam cepta negotia uolentes extendi ac decernentes prefatas litteras et processus earum auctoritate quomodocunque habitos et habendos ad dampna grauamina et iniurias huiusmodi contra tenorem dicte decretalis illata et inferenda ut dictum est deinceps aliquatenus non extendi ac etiam irritum et inane si secus super premissis per quoscunque scienter uel ignoranter contigerit attemptari uobis nichilominus iniungentes ut inhibitionem nostram huiusmodi ad dictorum iudicum seu conseruatorum et subdelegatorum notitiam de quibus uobis expedire uidebitur deducere procuretis.

Insuper uolumus et auctoritate apostolica decernimus quod quilibet uestrum prosequi ualeat articulum etiam per alium inchoatum quamuis idem inchoans nullo fuerit impedimento canonico prepeditus quodque a data presentium sit uobis et unicuique uestrum in premissis omnibus et eorum singulis ceptis et non ceptis presentibus et futuris perpetuata potestas et iurisdictio attributa ut eo uigore eaque firmitate possitis in premissis omnibus ceptis et non ceptis presentibus et futuris et pro predictis procedere ac si predicta omnia et singula coram uobis cepta fuissent et iurisdictio uestra et cuiuslibet uestrum in predictis omnibus et singulis per citationem uel modum alium perpetuata legitime extitisset constitutione predicta super conseruatoribus et alia qualibet in contrarium edita non obstante presentibus post quinquennium minime ualituris)

Datum Viterbii .x. kalendas octobris anno quinto.

4. = Iohanni — .. =Nicolao — ..=Olauo.

5 salutem (et apostolicam benedictionem)] salutem etcetera Aa. —

6-28 hactenus (ymmo indtil partibus)] hactenus etcetera ut in superiori que dirigitur .. abbati monasterii Sancte crucis Patauiensis usque Aa, formlerne her og i det følgende udfyldt — med forbehold over for sproglige enkeltheder — efter Tangl s. 324 f.

2-10 predicti (eorundem indtil deputati)] predicti etcetera usque Aa.

16-25 facturi (ipsis indtil et)] facturi etcetera usque Aa. —

27-side 78, lin. 11 concessis (ac eiusdem indtil obuiare)] concessis etcetera usque Aa.

13-22 diuisim (a predicta indtil mentionem)] diuisim etcetera usque Aa.

25 (et tam)] que Aa.

27 side 79, lin. 1, diuisim (super damnis indtil tenorem)] diuisim etcetera usque Aa.

3-27 illatorum (hactenus indtil ualituris)] illatorum etcetera usque Aa.

6: cf. c. 1 Extrav. com. de judiciis II 1.

12-14: c. 2. Clem. de sepulturis III 7.

27: c.11 in VI"? de rescriptis I 3.

29: c. 15 in VIto de officio et potestate iudicis delegati 146

2: c. 28 X de rescriptis I 3.

Til vore elskede sønner (Jens), provst, (Niels), dekan, og (Oluf), kantor ved kirken i Roskilde, hilsen o.s.v.

Hyppige, ja, utallige klager fra forskellige dele af verden, fremførte af vore ærværdige brødre, biskopperne, og af andre høje prælater, og desuden af vore elskede sønner, præsterne, sjælesørgerne og sognepræsterne, og rettet mod vore elskede sønner, brødrene i dominikaner- og franciskanerordenen, er allerede for længe siden kommet det apostoliske sæde for øre og har vakt uro, påkalder fortsat vor opmærksomhed og lader os ikke i ro med deres højlydte beklagelser over, at samme brødre dristigt undlader at overholde den forordning, som i sin tid blev givet af vor salige forgænger pave Bonifacius 8., som begynder »Super cathedram«, og som siden blev fornyet af vor salige forgænger pave Clemens 5. på konciliet i Vienne, idet disse ikke frygter for at overtræde denne bestemmelse til foragt for samme sæde, til fare for deres sjæle og til skade og belastning for dem, der klager, og for sognekirkerne. Vi har også forstået, at de fornævnte biskopper, prælater, sjælesørgere og præster ofte i modstrid med ordlyden af nævnte forordning i forskellige egne begår alvorlige uretfærdigheder og overgreb mod de fornævnte dominikaner- og franciskanerbrødre og tillige mod augustinereremitter- og karmeliterordenerne. Denne fornævnte forordning — hvori der blot fastsættes bestemmelser om de nævnte dominikaner- og franciskanerordener — ønskede vor nævnte forgænger Bonifacius senere fuldt ud, uanfægtet og på alle punkter skulde overholdes med hensyn til personer i nævnte eremitorden, medens vor salige forgænger pave Johannes 22. udvidede den til i hele sit indhold at gælde den fornævnte karmeliterorden. For nylig blev vi også på vor elskede søn Mogens', provst ved kirken i Odenses vegne underrettet om, at de fornævnte brødre i de nævnte dominikaner-, franciskaner-, eremit- og karmeliterordener i modstrid med ordlyden af den nævnte forordning påfører denne kirke mange tynger, megen uret og mange besværligheder. Eftersom det derfor vilde være til liden gavn at tilstå rettigheder, hvis der ikke er nogen til at varetage dem, træder vi i nævnte forgænger Johannes' fodspor, han, som på sine brødres råd ønskede og pålagde, at fornævnte forordning fuldt ud skulde overholdes, og pålægger Eder, gode sønner, ved apostolisk brev, at I alle tre eller to eller en af Eder personligt eller ved en eller flere andre, også hvis de er uden for det område, hvor I er udpeget som værneherrer og dommere, står såvel samme provst bi mod fornævnte brødre som omvendt står samme brødre bi mod fornævnte provst ved et virksomt og beskyttende værn og sørger for, at den fornævnte forordning ubrydeligt overholdes i alle dens kapitler, og ikke tillader, at der i modstrid med ordlyden af denne påføres samme provst tynger eller uret af omtalte brødre af nævnte ordener, ejheller samme brødre af nævnte provst, idet I lader dem vederfares fuld retfærdighed på begge sider med hensyn til al den uret, alle de krænkelser, tynger og tab, der hidtil er påført og ligeledes i fremtiden måtte blive påført dem i modstrid mod samme forordning, således at I i de tilfælde, som kræver retslig undersøgelse, går summarisk, enkelt og ligefremt til værks uden offentlighed og formelig rettergang, men i de øvrige tilfælde således som sagens art kræver det; og dem, som har begået sådanne krænkelser og forurettelser, samt alle lovovertrædere og genstridige skal I, når og hvor det er hensigtsmæssigt, tugte med kirkens straf under udelukkelse af appel, uanset alle særlige og almindelige eksimeringer, der under enhver ordlyd eller udtryksmåde er tilstået såvel fornævnte brødre og ordener eller en eller flere af disses ordensbrødre som også fornævnte provst af samme sæde, uanset samme Bonifacius' forordning, som fastsætter, at ingen må stævnes for en domstol uden for sin stad og sit stift undtagen i visse sager, og i disse ikke ud over en dagsrejse fra sit stifts grænse, og (hans forordning om), at dommere og værneherrer, — som er udpeget af fornævnte sæde, ikke må driste sig til at forfølge nogen som helst retsligt uden for den stad og det stift, i hvilke de er udpeget, eller betro deres myndighed til en eller flere andre eller drage nogen for retten ud over een dagsrejse fra samme stifts grænse — dog må ingen med dette brevs myndighed drages for retten ud over to dagsrejser — eller at værneherrer på ingen måde må befatte sig med andet end åbenbar uret og vold og, hvad der ellers kræver retslig undersøgelse, idet der er fastsat straf for dem, der handler anderledes — og for deres hertil indsatte befuldmægtigede — fremdeles uanset alle andre bestemmelser af vore forgængere de romerske paver såvel om delegerede dommere og værneherrer som om, at der ikke må stævnes ud over et vist antal personer for retten, og uanset andre edikter, som på nogen måde kunde hindre Eders jurisdiktion og myndighed i denne sag og dens frie udøvelse, eller uanset om såvel samme brødre eller deres orde ner eller en eller flere af disses ordensbrødre som også fornævnte provst eller hvilke som helst andre i fællesskab eller hver for sig har fået bevilget af fornævnte sæde, at de ikke kan rammes af bandlysning, suspension eller interdikt eller stævnes for retten uden for og ud over visse steder ved et apostolisk brev som ikke fuldt ud og udtrykkeligt og ord til andet nævner den bevilling og deres personer, stiftelser, ordener og navne, og endelig uanset enhver anden almindelig eller særlig bevilling af nævnte sæde, hvilken ordlyd den så end har, hvorved opfyldelse af vor jurisdiktion i denne sag på nogen måde kan anfægtes, når den ikke udtrykkeligt og fuldstændigt er optaget i dette brev, og af hvilken og af hvis hele ordlyd der ord til andet skal ske omtale i vort brev. Og i kraft af dette brev forbyder vi strengt alle dommere eller værneherrer, som på anden måde ved apostoliske breve — tilståede under en hvilken som helst anden ordlyd eller med andre vendinger end nærværende — er indsat for såvel disse brødre af nævnte dominikaner-, franciskaner-, eremit- og karmelitordener som for ordenerne selv eller for samme provst, enten i fællesskab eller særskilt for en eller flere af dem i søgsmål om tab eller uret eller hvilke som helst andre sager eller anliggender, som vi også forbyder disses nuværende eller fremtidige subdelegerede at driste sig til at stævne een eller flere til dom et eller andet sted i deres nærværelse eller at stævne dem på nogen som helst anden måde eller under en eller anden form at drage dem til retsligt ansvar i kraft af nævnte breve og under påskud af eller i anledning af hvilke som helst tab eller uretfærdigheder eller tynger, som af hvem som helst indtil nu er påført og i fremtiden måtte blive påført såvel nævnte brødre eller deres fornævnte ordener som nævnte provst eller også en eller flere (af dem) i fællesskab eller særskilt i modstrid med ordlyden af fornævnte forordning »Super cathedram«, idet vi ønsker at udstrække dette forbud ikke blot til fremtidige, men også til de på enhver måde stadig verserende og allerede påbegyndte sager, og idet vi erklærer, at fornævnte breve og de forholdsregler, der er taget og på enhver måde måtte blive taget i kraft af dem, herefter på ingen måde må udstrækkes til at have gyldighed angående de tab, besværligheder og uretfærdigheder der, som det er sagt, er påført eller måtte blive påført i modstrid med ordlyden af nævnte forordning; og ligeledes erklærer vi det ugyldigt og magtesløst, om nogen med eller uden viden herom skulde forsøge at handle anderledes i fornævnte sag og pålægger Eder desuden at sørge for at bringe dette vort forbud til de nævnte dommeres eller værneherrers og underdelegerdes kendskab, hvor I finder det tjenligt. Det er desuden vor vilje og vi fastsætter med apostolisk myndighed, at enhver af Eder kan forfølge en sag, der er påbegyndt af en anden, selv om han, der har påbegyndt sagen, ikke er blevet afskåret ved en kanonisk hindring, og det er vor vilje at en varig fuldmagt og jurisdiktion fra dags dato er tildelt Eder og enhver af Eder i alle forudberørte sager og i hver enkelt af dem, påbegyndte eller ikke påbegyndte, øjeblikkelige eller fremtidige, for at I kan gå frem med en sådan styrke og fasthed i alle de foromtalte påbegyndte og ikke påbegyndte, øjeblikkelige eller fremtidige sager og til fordel for de forud omtalte, som om de fornævnte sager, alle som een, var påbegyndt af Eder, og som om det ved stævning eller på anden måde var udtrykt, at Eders jurisdiktion på lovlig vis havde varig gyldighed i alle fornævnte sager, uanset fornævnte forordning om værneherrer og enhver anden forordning, der strider herimod, dog at dette brev skal miste sin gyldighed efter fem års forløb. Givet i Viterbo den 22. september i vort femte år.