forrige næste

Rådmændene i staden Lubeck beder rådmændene i staden Münster om at foranledige ophævelse af en uretmæssig stævning af Lübeck gennem en gaugraf fra Stromberg efter klage af en Henrik v. Helmer, cum tamen eidem Hinrico numquam iusticiam denegauerimus, nec de spolio pecorum suorum sibi per nostros capitaneos alias ante castrum Helsingheborgh, sicuti conqueritur, facto quidquam nobis constat, nec aliquid de hoc exquirere scimus, nisi quod tempore illo, quo princeps et dominus necnon ciuitatenses preliarentur contra dominum regem Danorum et essent in Scania in obsidione dicti castri Helsingheborgh, fuit unum commune edictum statutum et publicatum per dominos et ciuitates, ne alicui liceret aliqua pecora de terra illa uersus partes theotonicas traducere sub pena perdicionis pecorum eorundem. Si igitur eidem Hinrico ex transgressione huiusmodi edicti forte aliqua pecora per dominos et ciuitates ablata sint, hec culpa suimet et non nostra nec nostrorum.

8 princeps et dominus] Lüb. UB. foreslår at læse principes et domini.