forrige næste

Tekst efter Aa1:

Uniuersis quorum interest seu interesse poterit quomodolibet in futurum fratres Petrus in Esrom et Tidhemannus in Warnheem monasteriorum abbates ordinis Cysterciensis Roskildensis et Scarensis diocesium salutem in domino. cum noticia ueritatis ♦ Noueritis nos litteras infrascriptas reuerendissimi patris domini Stephani abbatis Clareuallis. non rasas non abolitas nec in aliqua sui parte uiciatas. saluo et uero sigillo suo sigillatas reuerencia qua decuit recepisse. tenores qui sequntur. continentes. ♦ Uenerabilibus in Christo carissimis coabbatibus suis de Nouaualle de Aluastro. (etc. = nr. 59). ♦ Uenerabilibus in Christo nobis carissimis coabbatibus nostris de Esrom (etc. = nr. 58). ♦ Uirtute quarum litterarum nos tamquam filii obediencie superiorum nostrorum mandata fideliter ut decet exequi uolentes. ad monasterium. Aluastrum dicti ordinis. sub anno domini mccclxxx primo. mensis aprilis. die secunda. personaliter accessimus citato prius legitime ad nostram presenciam personaliter et peremptorie. domino Matheo dicto Knopp. se gerente pro ipsius monasterii Aluastri abbate pro comparendo protunc ibidem coram nobis ad obicienda legitime responsurus. ♦ Qui tamen non comparuit. ultra prefixum sibi comparicionis terminum diucius expectatus. ♦ In quo quidem monasterio Aluastro. auctoritate nobis commissa. reformacionis et uisitacionis officium secundum debitam et consuetam ordinis nostri Cysterciensis formam. rite et canonice celebrauimus sub cuius reformacionis et uisitacionis actu inquisicionem. per examinacionem. testimonia et iuramenta. singularum dicti monasterii Aluastri personarum. et aliorum fidedignorum testium ad hoc productorum facientes quantam potuimus diligentem/ de et super iniuriis opposicionibus. resistenciis inobediencia et rebellione religioso uiro domino fratri Iohanni de Chassingnollis. monacho Clareuallis. dudum ordinis contribucionum collectori. et reuerendissimi patris domini Iohannis recolende memorie quondam abbatis Clareuallis. pro uisitando dictum monasterium Aluastrum ipsi domino abbati Clareuallensi immediate subiectum. commissario. in impediendo processus uisitacionis sue ac impedimenta prestando et procurando ne contribuciones ordinis soluerentur per predictum dominum Matheum Knopp ut idem dominus Iohannes de Chassingnollis asseruit. factis et illatis super quibus ipse dominus Iohannes reuerendissimo patri domino Stephano abbati Clareuallis. contra prenominatum dominum Matheum Knopp. graues querimonias proposuit et porrexit. audiuimus. intelleximus. ac coram nobis sufficienter probatum fuisse ueracius comperimus. examinatis diligentisime super premissis debite examinandis. quod supradictus dominus Matheus Knopp. protunc abbas monasterii Aluastri. prenominatum fratrem Iohannem de Chassingnollis uisitatorem suum/ dum in expediendis ordinis Cysterciensis commissis sibi negociis colligendo uidelicet contribuciones ordinis. et uisitacionis officium exequendo in Aluastro. agere uoluit ut debebat. a predicto monasterio Aluastro. tam per se et minas suas. quam per seculares personas quamplures. et ipsarum comminaciones asperas et irascibiles expulit et expelli procurauit et fecit indecenter/ ac abinde recedendum ipsum inuitum inexpeditis suis negociis perterruit et coegit eidem ausu temerario timore dei postposito resistere et se proterue opponere perperam attemptando in graue preiudicium ordinis et persone sue uerecundiam et derisum cui eciam uisitatori prefatus dominus Matheus Knopp. non solum contribuciones ordinis capitulo generali a dicto monasterio Aluastro debitas denegauit exsoluere uerum eciam quandam summam pecunie a monasterio Saba. nomine dicti capituli generalis racione contribucionum per eundem uisitatorem collectam manu presumpsit subtrahere uiolenta contra papalia et nostri ordinis instituta. sentencias excommunicacionis et interdicti contra huiusmodi attemptantes. latas non formidans. in anime sue perniciem et sinistrum exemplar aliorum. ♦ Insuper sub eiusdem uisitacionis actu ex debito officii nostri de statu dicti monasterii Aluastri sepefati domini Mathei Knopp se gerentis pro eiusdem abbate regimine et conuersacione. ac sancte regule ordinis et eius statutorum obseruanciis. necnon de aliis ad ueros uisitatores spectantibus inquisicionis sollicitudini uacantes. et ipsam inquisicionem neccessario exercentes. audiuimus et uidimus et plenarie considerauimus dilapidacionem magnam. dicti monasterii Aluastri tempore regiminis supradicti domini Mathei Knopp in alienacione et dissipacione bonorum et rerum subtractione ipsius monasterii factam fuisse. cuius monasterii Aluastri sepedicti dilapidacionis causam et personam ream huiusmodi et culpabilem dum inuestigauimus. et de ipsiusmodi certificari et informari uoluimus. probatum coram nobis sufficienter inuenimus. quod memoratus dominus Matheus Knopp. eiusdem dilapidacionis supradicti monasterii Aluastri causa mouens. ac reus et culpabilis erat et est prout communitatis et circumuicinantis attestacio certificando experiencie realiter permaxima. et oculate fidei plenaria cognicio de premissis heu dolor docent uerum. ita quod nulla tergiuersacione de hiis poterit occultari siue quomodolibet reprobari. pro quibus quidem premissis causis ac aliis demeritis et excessibus per predictum dominum Matheum Knopp contra ordinis instituta attestantibus probacionibus legittimis commissis que quidem demerita et quos excessus ob reuerenciam et honestatem ordinis magis silere quam exprimere honestius reputamus ipse prenominatus dominus Matheus Knopp. deposicionem dictante iusticia et destitucionem meruerat status abbatialis et pretacti monasterii Aluastri abbatatus quapropter ne per impunitatem tante temeritatis ad premissa. presumptuosa audacia. aliis occasionem prebere habeat delinquendi. dum de pretactis pertransire aure surda. ausi non fuerimus nec de hiis dissimulare saluis conscienciis potuimus. sepenominatum dominum Matheum Knøpp. sub anno a natiuitate domini mccclxxx primo mensis aprilis. die septima in capitulo monachorum monasterii Aluastri prefati conuentu eiusdem ibidem presente una cum aliorum monasteriorum regularibus personis. exigentibus causis deposicionis prescriptis. et aliis presentibus ex caus<is> non insertis. inuocato dei nomine iuxta debitam et consuetam ordinis nostri Cysterciensis supradicti formam. ab abbatatu. cura. regimine et amministracione spiritualium et temporalium memorati monasterii Aluastri et conuentus ibidem rite et canonice iusticia dictante deposuimus absoluimus et totaliter destituimus. ac eundem Matheum Knopp/ ab abbatatu. cura. et regimine dicti monasterii Aluastri. et eiusdem regularium personarum debite ordinate et canonice depositum et destitutum pronunciamus in hiis scriptis. ♦ Insuper ipsum prenominatum Matheum Knopp quamuis propter premissa. ipsa excommunicacionis sentencia innodatum in nomine domini excommunicamus et excommunicatum propter premissa denunciamus per presentes citauimus eciam nichilominus et tenore presencium citamus eundem dominum Matheum Knopp. tamquam presentem. licet protunc absentem personaliter et peremptorie ad proxime celebrandum ordinis nostri capitulum generale. ut infra festum exaltacionis crucis proxime subsequens cuius termini seu temporis spacii primam porcionem pro primo. secundam pro secundo. et reliquam ac ultimam pro tercio et peremptorio termino. ac monicione canonica sibi adhuc prefiximus et prefigimus ac presentibus assignamus in ipso capitulo generali ordinis nostri compareat obiciendis legitime responsurus ac recepturus ibidem remissionem et ueniam siue pro demeritis talionem. ♦ Uobis igitur reuerendis presentibus. dominis de Aluastro. Nouaualle. et Saba. monasteriorum abbatibus in uirtute sancte obediencie et sub excommunicacionis et interdicti sentenciis. quas in uos et uestrum quemlibet et ecclesias uestras in nomine domini ferimus nisi feceritis quod mandamus. firmiter ammonendo precipimus ut sepedictum uocatum Matheum Knopp in monasteriis uestris in omnibus sollempnitatibus quibus sermones consueuerunt fieri. ac in ecclesiis cathedralibus et aliis apud uos in uicino situatis saltem in locis ubi eius sciueritis presenciam. uel per que uobis constiterit eum pertransire. excommunicatum publice denuncietis et denunciare facere ipsum excommunicatum nullatenus omittatis donec a dicto capitulo generali uel eius uices in hoc gerente absolucionis beneficium meruerit obtinere. et se docuerit debite absolutum ♦ Citetis eciam eundem uocatum Matheum Knopp. ad dictum futurum capitulum generale sicut nos eum citauimus ita quod de huius ignorancia nequeat se tueri. ♦ In signum autem huius mandati nostri fideliter exequti uos supradicti domini coabbates nostri de Aluastro Nouaualle et Saba. presentes litteras nobis remittite sigillis uestris sigillatis. ♦ Datum in Aluastro sub anno a natiuitate domini mo ccco lxxxo primo mensis aprilis. die septima sub sigillis nostris presentibus appositis in testimonium premissorum.

Brødrene Peder, abbed i Esrom, og Tideman, abbed i Varnhem klostre af cistercienserordenen, Roskilde og Skara stifter, til alle, hvem det vedkommer eller på enhver måde i fremtiden vil kunne vedkomme, hilsen med Gud og kundskab om sandheden.

I skal vide, at vi med den ærbødighed, som det sømmede sig, har modtaget nedenforanførte breve af den højærværdige fader herr Stephanus, abbed i Clairvaux, uskrabet, ustunget og ubeskadiget i enhver henseende, beseglet med hans hele og rette segl, indeholdende følgende ordlyd: Broder Stephanus, abbed i Clairvaux af cistercienserordenen (o.s.v. = nr. 59). Broder Stephanus, abbed i Clairvaux af cistercienserordenen (o.s.v. = nr. 58). Da vi i kraft af disse breve som lydige sønner trofast, som det sømmer sig, ønskede at udføre vore overordnedes befalinger, kom vi personligt til Alvastra kloster af nævnte orden i det Herrens år 1381 den 2. april, idet herr Mads, kaldet Knop, der udgiver sig for at være dette Alvastra klosters abbed, først lovformeligt, personligt og peremptorisk var stævnet til os personligt til da at give møde sammesteds for os for at svare på lovformelig vis til det, der bebrejdedes ham. Han gav dog ikke møde, skønt der blev ventet længe ud over den termin, der forud var fastsat for hans fremmøde. Vi har da med den myndighed, der er betroet os, rigtigt og kanonisk forrettet forbedrings- og visitatshvervet i dette Alvastra kloster i overensstemmelse med vor cistercienserordens tilbørlige og sædvanlige form, idet vi under denne forbedrings- og visitatshandling har anstillet så omhyggelig undersøgelse som muligt gennem prøvelse, vidnesbyrd og edsaflæggelser af hver enkelt person i nævnte Alvastra kloster og andre troværdige vidner, der blev fremført hertil, angående og om de uretfærdigheder, indsigelser, den modstand, ulydighed og opsætsighed, der blev udvist og begået mod den regelbundne mand den herre broder Johannes de Chassignolliis, munk i Clairvaux, i sin tid kollektor af bidrag til ordenen og beskikket udsending fra den højærværdige fader herr Johannes — salig ihukommelse – fordum abbed i Clairvaux til at visitere nævnte Alvastra kloster, der umiddelbart er underkastet denne herre abbed i Clairvaux, ved at hindre forløbet af hans visitats og ved at lægge hindringer i vejen og sørge for, at ordensbidragene ikke blev betalt af fornævnte herr Mads Knop, således som samme herr Johannes de Chassignolliis forsikrede, hvorom denne herr Johannes har fremført og overrakt alvorlige klager til den højærværdige fader herr Stephanus, abbed i Clairvaux, mod fornævnte herr Mads Knop, og vi har hørt, forstået og i sandhed erfaret, at det blev fyldesgørende bevist for os, idet det, der såre omhyggeligt skulde prøves angående det fornævnte, tilbørligt er blevet prøvet, at ovennævnte herr Mads Knop, da abbed i Alvastra kloster, har fordrevet fornævnte broder Johannes de Chassignolliis, hans visitator, mens han under udførelsen af de ham betroede hverv for cistercienserordenen vilde foretage indsamling, nemlig af ordensbidragene, og udføre visitatspligten i Alvastra, som han skulde, såvel personligt og ved sine trusler som gennem adskillige verdslige personer og deres hårde og vrede trusler, og sørget for og ladet ham fordrive på usømmelig måde og derefter skræmt og tvunget ham mod sin vilje til at trække sig tilbage uden at have udført sine hverv, idet han urigtigt i ubesindig voven under tilsidesættelse af gudsfrygten forsøger at modstå og frækt sætter sig op mod samme til alvorlig skade for ordenen og til skam og forhånelse af hans person, hvilken visitator fornævnte herr Mads Knop ligeledes ikke alene nægtede at betale de ordensbidrag, der skyldtes generalkapitlet af nævnte Alvastra kloster, men også med voldelig hånd dristede sig til at fratage en sum penge, der af samme visitator var indsamlet fra Julita kloster i nævnte generalkapitels navn som bidrag, i modstrid med pavens og vor ordens bestemmelser, idet han ikke gyste tilbage for de bandlysnings- og interdiktdomme, der er fældet mod disse, der forsøger dette, til undergang for hans sjæl og til dårligt forbillede for andre. Idet vi desuden under samme visitatshandling ifølge vor embedspligt gav os tid til omsorgsfuld undersøgelse af nævnte Alvastra klosters tilstand under oftenævnte herr Mads Knops styre og levned, han, der udgiver sig for sammes abbed, og overholdelsen af ordenens hellige regel og dens bestemmelser samt andet, der angår rette visitatorer, og nødtvunget udførte denne undersøgelse, har vi hørt om, set og fuldstændigt overvejet den store forødelse af nævnte Alvastra kloster, der var sket i tidsrummet for ovennævnte herr Mads Knops styre ved afhændelse og adsplittelse af dette klosters gods og bortfjernelse af dets ejendele, og mens vi undersøgte årsagen til dette oftenævnte Alvastra klosters forødelse og den person, der var anklaget herfor og skyldig heri, og vilde være sikret og underrettet herom, fandt vi det fyldestgørende bevist for os, at omtalte herr Mads Knop var og er den bevægende årsag til samme forødelse af ovennævnte Alvastra kloster og anklaget og skyldig, eftersom samfundets og nabolagets såre store bevidnelse virkeligt bekræfter erfaringen, og den fuldstændige undersøgelse i årvågen troskab — o ve — viser sandheden om det fornævnte, således at man ikke ved nogen udflugt kan skjule eller på nogen måde modbevise noget angående dette, for hvilke fornævnte sager og andre brøder og forseelser, der er begået af fornævnte herr Mads Knop mod ordenens bestemmelser, idet lovformelige beviser bærer vidne herom, hvilke brøder og forseelser vi af hensyn til ordenens ærværdighed og anseelse anser for mere passende at fortie end at udtrykke, denne fornævnte herr Mads Knop, som retfærdigheden foreskriver, havde fortjent afsættelse og berøvelse af stillingen som abbed og abbedværdigheden i fornævnte Alvastra kloster, hvorfor vi, for at ikke den frække dristighed gennem så stor ubesindigheds ustraffethed vedrørende det fornævnte skal frem byde anledning for andre til at forse sig, når blot vi ikke har vovet at forbigå det fornævnte med døve øren og ikke kunnet ignorere dette med god samvittighed, i året 1381 efter Herrens fødsel den 7. april i munkekapitlet i fornævnte Alvastra kloster i nærværelse af sammes konvent sammesteds sammen med regelbundne personer fra andre klostre i medfør af fornævnte grunde til afsættelse og af andre grunde, der ikke er optaget i dette brev, under påkaldelse af Guds navn ifølge vor ovennævnte cistercienserordens tilbørlige og sædvanlige form har afsat, løst og fuldstændigt berøvet oftenævnte herr Mads Knop abbedværdigheden, omsorgen for, styret og forvaltningen af de åndelige og timelige anliggender i omtalte Alvastra kloster og konventet sammesteds på lovformelig og kanonisk vis, som retfærdigheden foreskriver, og vi forkynder med dette brev samme Mads Knop tilbørligt, ordensmæssigt og kanonisk afsat og frataget abbedværdigheden, omsorgen for og styret af nævnte Alvastra kloster og sammes regelbundne personer. Desuden bandlyser vii Herrens navn denne fornævnte Mads Knop, der så at sige på grund af det fornævnte er ramt af selve bandlysningsdommen, og erklærer ham med dette brev for bandlyst på grund af det fornævnte; lige så vel har vi også stævnet og stævner med dette brev samme herr Mads Knop, som om han er til stede, omend han da var fraværende, personligt og peremptorisk til vor ordens generalkapitel, der snart skal afholdes, at han inden næstkommende korsets ophøjelsesdag, hvilken termins eller hvilket tidsrums første del vi hidtil har fastsat og fastsætter og med dette brev anviser som første, anden del som anden og resterende og sidste som tredie og peremptorisk termin og kanonisk påmindelse, skal give møde på dette vor ordens generalkapitel for lovformeligt at svare på det, der bebrejdes ham, og sammesteds modtage forladelse og tilgivelse eller gengæld for sin brøde. Vi påbyder og formaner derfor Eder urokkeligt, ærværdige nærværende herrer abbeder fra Alvastra, Nydala og Julita klostre, i kraft af den hellige lydighed og under de bandlysnings- og interdiktdomme, som vi i Herrens navn fælder mod Eder og enhver af Eder og Eders kirker, hvis I ikke gør, hvad vi befaler, at I offentligt forkynder oftenævnte, kaldet Mads Knop, for bandlyst i Eders klostre under alle højtideligheder, ved hvilke der plejer at være prædikener, og i domkirkerne og i andre kirker, der findes i nabolaget hos Eder, i det mindste på de steder, hvor I kender hans nærværelse, eller de steder, hvor det står klart for Eder, at han drager igennem, og på ingen måde undlader at lade denne forkynde som bandlyst, indtil han fortjener at opnå befordrende syndsforladelse fra nævnte generalkapitel eller fra den, der optræder som dets stedfortræder i denne sag, og han beviser, at han er tilbørligt løst. I skal ligeledes stævne samme, kaldet Mads Knop, til nævnte kommende generalkapitel, således som vi har stævnet ham, således at han ikke kan dække sig med uvidenhed herom. Men til tegn på, at denne vor befaling trofast er udført, skal I ovennævnte herrer vore medabbeder i Alvastra, Nydala og Julita sende dette brev tilbage til os, beseglet med Eders segl. Givet i Alvastra år 1381 efter Herrens fødsel den 7. april under vore segl, der er hængt under dette brev til vidnesbyrd om det fornævnte.