forrige næste

Tekst efter Aa3:

Olaus, dei gratia Daciæ, Noruegiæ, Sclauorum, Gothorumque rex et uerus hæres regni Sueciæ, omnibus præsens scriptum cernentibus in domino salutem. ♦ Constare uolumus uniuersi, quod nos priuilegia et gratias uniuersas a progenitoribus nostris uillanis in Nachschov indultas ratificamus et approbamus et tenore præsentium confirmamus, sanctius per gratiam nostram prohibentes, ne quis, cuiuscunque status aut conditionis exsistat, prædictos uillanos nostros in Nachschow contra indultas eis gratias et priuilegia præsumat aliquatenus infestare, prout indignationem et ultionem nostram regiam duxerit euitandam. ♦ In cuius testimonium secretum nostrum præsentibus est appensum. ♦ Actum et datum Wortinborgh anno domini 1386 ipso die beati Michaelis archangeli.