Tekst efter A:
Omnibus presens scriptum cernentibus et specialiter honorabilibus dominis.
uidelicet proconsulibus et consulibus in Soist \ consules Flensburgenses in domino
salutem sempiternam. ♦ Notum uobis facimus. quod conciuis noster nomine
Johannes Willerif- apud nos in fama laudabilis. coram nobis edocuit et dixit.
qualiter sua uera soror nomine Grete Helkemans in uestra ciuitate moriebatur.
♦ Unde sciatis. quod nostra lex ciuilis exigit et est / talis. quod quandocumque aliquis nostrorum conciuium. uel
aliquis uirorum aliorum uel aliquis aliquorum extraneorum apud nos in nostra
ciuitate moritur. extunc ipsius bona omnia secundum consensum consulum sub
custodia fidedignorum ponuntur. et quando ueri heredes pro ipsis bonis ueniunt
extunc sine omni impungnacione et contradiccione ipsa bona possunt optinere.
♦ Quare rogamus vos amicabiliter quatenus conciui nostro antedicto Iohanni
Willerif/ hereditatem sibi iuste attinentem post mortem sue sororis nomine Grete
antedicte annuere velitis et fieri faciatis causa dei et peticionis nostre et
eundem in suis iustis negociis promouere. sicut nos uolumus uos et omnes uestros
in simili et in omnibus