forrige næste

Tekst efter mikrofilm:

Notandum quod apud librum constituti Iohannes Krowel Ludeke Horborch et Iohannes Brekewolt recongnouerunt quod domini Hinricus de Flandria et Wernerus Gruderuelt nuncii consulares de Gotlandia ipsis nomine ciuitatis Wisbu Gotlandie presentauerunt et quod ipsi ab eis nomine Margarete regine ac rengni Dacie perceperunt et ad sufficienciam subleuauerunt .lx. marcas argenti puri Lubicensis ponderis pactum uidelicet rengno Dacie debitum de anno domini mocccolxxxvii natiuitatis Marie tenentes se in hiis bene pagatos et solutos ♦ Unde dicti Iohannes Krowel Ludeke Horborch et Iohannes Brekewolt promiserunt coniuncta manu quod nulla noua monicio seu posterior inpeticio ipsos dominum Hinricum de Flandria et Wernerum Grůderuelt et ciuitatem Wysbu Gotlandie occasione huiusmodi pecunie subsequi debeat in futurum quouis modo ♦ Et super hoc ipsi Iohannes Krowel Ludeke Horborch et Iohannes Brekewolt dictis dominis Hinrico et Wernero presentauerunt litteras quitancie quas habuerunt a domino Olauo rege et Margareta regina Dacie sic tamen quod si predicti domini Hinricus et Wernerus aut ciuitas Wisbu Gotlandie aliquam monicionem sustinerent in futurum ex parte pecunie memorate tunc ipsi debent eis huiusmodi pecunias restituere et domini Hinricus et Wernerus debent ipsis restituere litteras quitancie memoratas.