forrige næste

Tekst efter A:

Bertrandus de Aruassano decretorum doctor domini nostri pape capellanus et ipsius sacri palatii apostolici causarum et cause ac partibus infrascriptis ab eodem domino nostro papa auditor specialiter deputatus uniuersis et singulis dominis abbatibus prioribus prepositis decanis archidiaconis cantoribus scolasticis thesaurariis sacristis succentoribus tam cathedralium quam collegiatarum canonicis parrochialiumque ecclesiarum rectoribus seu locatenentibus eorundem plebanis uiceplebanis capellanis presbiteris curatis et non curatis uicariis perpetuis altaristis clericis et notariis ac tabellionibus publicis quibuscumque per ciuitatem et diocesim Sleswicensem ac alias ubilibet constitutis et eorum cuilibet insolidum ad quem uel ad quos presentes nostre litere peruenerint salutem in domino et mandatis nostris ymmo uerius apostolicis firmiter obedire ♦ Nuper sanctissimus in Christo pater et dominus noster dominus Bonifacius diuina prouidentia papa nonus quandam commissionis siue supplicacionis cedulam nobis per certum suum cursorem presentari fecit quam nos cum ea qua decuit reuerencia recepisse noueritis tenorem qui sequitur continentem ♦ Dignetur sanctitas uestra causam et causas quam et quas mouet seu mouere intendit honorabilis uir Iohannes Odeslo rector parrochialis ecclesie in Calbu Sleswicensis diocesis contra et aduersus priorissam moniales et conuentum monialium in Holmis ordinis sancti Benedicti dicte diocesis omnesque alios et singulos sua interesse putantes communiter uel diuisim de et super dicta parrochiali ecclesia in Calbu et eius occasione committere alicui de uenerabilibus uiris dominis uestri sacri palatii apostolici causarum auditoribus audiendum cognoscendum decidendum et fine debito terminandum cum omnibus emergentibus incidentibus dependentibus et connexis et cum potestate citandi prefatos priorissam moniales et conuentum omnesque alios et singulos quorum interest uel qui sua interesse putauerint tam coniunectim quam diuisim in Romanam curiam extra et ad partes totiens quotiens opus erit non obstante quod causa et cause huiusmodi non sint forsan de sui natura in curia Romana tractande seu eciam finiende ♦ In fine uero dicte commissionis siue supplicacionis cedule scripta erant de alia manu et littera superiori littere ipsius cedule penitus et omnino dissimili et diuersa hec uerba uidelicet ♦ De mandato domini nostri pape audiat magister Bertrandus de Aruassano citet ut petitur et iustitiam faciat ♦ Post cuiusquidem commissionis siue supplicationis cedule presentacionem et recepcionem fuimus per discretum uirum dominum Iohannem Odeslo principalem in dicta commissione nobis facta principaliter nominatum coram nobis constitutum debita cum instantia requisiti quatenus sibi citacionem extra Romanam curiam et ad partes contra et aduersus religiosas dominas priorissam moniales et conuentum monialium in Holmis ordinis sancti Benedicti Sleswicensis diocesis ex aduerso principales etiam in dicta nobis facta ut premittitur et presentata commissione principaliter nominatas omnesque alios et singulos sua communiter uel diuisim interesse putantes iuxta et secundum uim formam et tenorem commissionis supradic- te in forma solita et consueta decernere et concedere dignaremur ♦ Nos igitur Bertrandus auditor prefatus attendentes requisitionem huiusmodi fore iustam et racioni consonam uolentesque in causa et causis huiusmodi rite et legitime procedere ac precibus ipsis dante domino iusticiam ministrare ut tenemur idcirco uos omnes et singulos supradictos et uestrum quemlibet insolidum quibus presentes nostre littere diriguntur auctoritate apostolica nobis in hac parte commissa tenore presentium requirimus et monemus primo secundo tertio et peremptorie communiter et diuisim uobisque nichilominus et uestrum cuilibet in uirtute sancte obedientie et sub excommunicationis pena quam in uos et uestrum quemlibet canonica monitione premissa ferimus in hiis scriptis nisi feceritis quod mandamus districte precipiendo mandantes quatenus infra sex dies post presentacionem seu notificationem presentium uobis seu alteri uestrum factam immediate sequentes quorum sex dierum duos pro primo duos pro secundo et reliquos duos dies uobis uniuersis et singulis supradictis pro tercio et peremptorio termino ac monitione canonica assignamus ita tamen quod in hiis exequendis unus uestrum alium non expectet nec unus pro alio se excuset prefatas dominas priorissam et moniales ex aduerso principales omnesque alios et singulos sua communiter uel diuisim interesse putantes in propriis eorum personis si ipsorum presentiam commode habere poteritis alioquin in hospitiis habitacionum suarum si ad ea tutus pateat accessus et in parrochiali ecclesia in Calbu dicte Sleswicensis diocesis sin autem in cathedrali Sleswicensi et dicta parrochiali in Calbu ecclesiis infra missarum solempnia dum ibidem populi multitudo conuenerit ad diuina conuentum uero monialium in Holmis in loco eius conuentuali dum dicte moniales ibidem ad sonum campane uel alias ut moris est congregate fuerint aliisque ecclesiis seu locis publicis et ydoneis ciuitatis et diocesis predictarum ubi quando et quotiens expediens fuerit et requisiti fueritis seu alter uestrum fuerit requisitus ita quod uerisimile sit citacionem nostram huiusmodi ad ipsorum et cuiuslibet eorum noticiam peruenisse ex parte nostra ymmo uerius apostolica publice alta et intelligibili uoce peremptorie citare curetis quos nos etiam et eorum quemlibet tenore presencium sic citamus quatinus quinquagesima die post citationem nostram huiusmodi per uos uel alterum uestrum eis uel eorum alteri factam immediate sequentes si dies ipsa quinquagesima iuridica fuerit et nos uel alius forsan loco nostri surrogandus auditor si quem in causa et causis huiusmodi interim surrogari contigerit Rome apud sanctum Petrum in palatio causarum apostolico in quo iura reddi solent uel alibi ub[i tunc forsan idem dominus noster papa cum sua curia residebit ad iura reddenda in loco nostro uel suo solitis pro tribunali sederimus uel sederit alioquin proxima die iuridica ex tu[nc ......] sequenti qua nos uel surrogandum predictum in dicto palatio causarum apostolico mane hora causarum ad iura reddenda pro tribunali sedere contigerit per se uel pro ..... suos ydoneos ad causam seu causas huiusmodi sufficienter institutos cum omnibus et singulis actis actitatis litteris scripturis processibus ..... priuilegiis [instru]mentis ad causam seu causas huiusmodi faciendis ac eam uel eas [quo]modolibet concernentibus compareant in iudicio legitime coram nobis uel surrogando predicto p[.....] principali seu eius ad hoc legitimo procuratori de et super omnibus et singulis in dicta nobis facta commissione contentis de iustitia responsuri aliasque in cau[.....] ad omnes et singulos actus gradatim et successiue et usque ad diffinitiuam sententiam inclusiue debitis et consuetis terminis seruatis et dilationibus precedentibus ..... processuri et procedi uisuri aliasque dicturi facturi audituri responsuri allegaturi et recepturi quod iustum fuerit et ordo dictauerit rationis certificantes nichilominus eosdem quod siue in dicto citacionis termino ut premissum est comparere curauerint siue non nos nichilominus uel surrogandus auditor prefatus in causa et causis huiusmodi una cum parte comparente et secum procedi petente prout iustum fuerit ulterius procedemus seu procedet dictorum citatorum absentia seu contumacia in aliquo non obstante ♦ Diem uero execucionis presentis nostri mandati atque formam et quidquid in premissis duxeritis faciendum seu alter uestrum fecerit nobis per uestras patentes litteras aut instrumentum publicum harum nostrarum litterarum seriem seu designacionem in se continentem seu continentes remissis presentibus quantocitius poteritis fideliter intimare curetis ♦ Absolutionem uero omnium et singulorum qui prefatas nostras sententias seu earum aliquam incurrerint uel incurrerit quoquomodo nobis uel superiori nostro aut surrogando predicto tantummodo reseruamus ♦ In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes nostras citacionis litteras seu presens publicum instrumentum huiusmodi nostram citacionem in se continentes seu continens exinde fieri et per Iohannem notarium publicum nostrumque et huiusmodi cause coram nobis scribam infrascriptum subscribi et publicari mandauimus nostrique sigilli fecimus appensione communiri ♦ Datum et actum Rome in hospicio habitacionis nostre sito prope montem Iordani in regione pontis sub anno a natiuitate domini millesimo trecentesimo nonagesimo septimo indictione quinta die uero lune quintadecima mensis octo- bris hora uesperorum uel quasi pontificatus dicti domini nostri domini Bonifatii pape noni anno octauo presentibus ibidem discretis uiris dominis Thoma quondam Angeli de Viterbio canonico ecclesie sancti Angeli Viterbiensis et Benesaco de Formentis de Argento clerico Ferrariensi testibus ad premissa uocatis specialiter et rogatis\

19 og 20 Calbu, 26 cuiuslibet] på rasur A.

2, 5, 6,9, 11 og 13 .....] hul i perg. på ca. 8, ca. 11, ca. 5, ca. 14, ca. 18, ca. 15 og ca. 9 bogstaver A. 18 absentia) absentiam A.

Bertrandus de Aruassano, doktor i kanonisk ret, vor herre pavens kapellan og apostolisk auditør og af samme vor herre paven særligt udpeget auditør til nedenfor anførte sag og parter, til alle og hver enkelt af de herrer abbeder, priorer, provster, dekaner, ærkedegne, kantorer, skolemestre, skatmestre, sakristaner, underkantorer, kannikker såvel ved domkirker som ved kollegiatkirker og præster ved sognekirker eller sammes stedfortrædere, præster, vicepræster, kapellaner, præster med sjælesorg og uden sjælesorg, evige vikarer, alterpræster, klerke, og til alle notarer og offentlige notarer i Slesvig stad og stift og i øvrigt hvor som helst og til hver enkelt af dem i fællesskab, til hvem eller til hvilke dette vort brev når, hilsen med Gud og urokkelig lydighed mod vore eller rettere de apostoliske befalinger. For nylig har den højhellige fader i Kristus og vor herre, Bonifacius 9., ved Guds forsyn pave, til os ved sin visse løber ladet overgive et skriftstykke med hverv og ansøgning, hvilket brev I skal vide, at vi har modtaget med den ærbødighed, som det sømmer sig, indeholdende følgende ordlyd: "I, hellige fader, skal værdiges at betro en eller anden af de ærværdige mænd, de herrer apostoliske auditører ved Eders hellige palads, at høre, undersøge og bringe den sag og de sager til tilbørlig afslutning, hvilken og hvilke den hæderværdige mand Jens Odeslo, sognepræst i Kalleby, Slesvig stift, rejser eller har i sinde at rejse mod priorinden, nonnerne og nonnekonventet i Holm af benediktinerordenen i nævnte stift og alle og hver enkelte andre, som er af den formening, at det vedkommer dem i fællesskab eller hver for sig, angående og om nævnte sognekirke i Kalleby og med anledning i den at betro en eller anden af de ærværdige mænd, de herrer auditører ved Eders hellige kurie, at høre, erfare, afgøre og føre til tilbørlig afslutning, med alt, hvad der hidrører, forefalder, afhænger af og er forbundet dermed, og med myndighed til at stævne fornævnte priorinde, nonner og konvent og alle andre, hvem det vedkommer, eller som mener, at det vedkommer dem i fællesskab eller hver for sig, til den romerske kurie, udenfor og til hjemlandene så ofte som det bliver nødvendigt, uanset at denne og disse sager muligvis ikke efter deres natur skal behandles eller endog afsluttes ved den romerske kurie." Men i slutningen af det nævnte skriftstykke med hverv eller ansøgning var der skrevet med en anden hånd og skrift, fuldstændig og aldeles ulig og forskellig fra skriften ovenover i dette skriftstykke, følgende ord, nemlig: "Efter befaling fra vor herre paven, skal magister Bertrandus de Aruassano høre, stævne, som der ansøges, og øve retfærdighed." Efter overdragelsen og modtagelsen af dette skriftstykke med hverv eller ansøgning blev vi af den gode mand, hr. Jens Odeslo, særligt udpeget hovedperson i nævnte brev, udstedt til os, i vor nærværelse med tilbørlig indtrængende anmodning opfordret til, at vi på sædvanlig og tilvant måde over for ham skulle værdiges at tage stilling til og tilstå ham stævning uden for den romerske kurie og til hjemlandene mod de regelbundne fruer, priorinden, nonnerne og nonnekonventet på Holm af benediktiktinerordenen i Slesvig stift som hovedpersoner på modpartens side, ligeledes særligt udpeget i nævnte hverv, udstedt og overgivet til os, som fornævnt, og alle andre, som mener, at det vedkommer dem i fællesskab eller hver for sig i overensstemmelse med og ifølge kraften i, formen og ordlyden af ovennævnte hverv. Idet vi Bertrandus, fornævnte auditør, derfor tager i betragtning, at denne opfordring er retfærdig og stemmende med fornuften, og idet vi ønsker at skride retmæssigt og lovligt frem i denne sag og disse sager og — det give Gud — som vi er forpligtet til, yde retfærdighed mod disse bønner, opfordrer og påminder vi af den grund med dette brev Eder, alle I ovennævnte, og hvem som helst af Eder i fællesskab, til hvem dette vort brev rettes, med den apostoliske myndighed, der er betroet os i denne sag, første, anden, tredje gang og peremptorisk i fællesskab og hver for sig, og idet vi lige så vel som befaling strengt påbyder Eder og hvem som helst af Eder i den hellige lydigheds navn og under den bandlysnings straf, som vi med dette brev fælder mod Eder og hvem som helst af Eder med fornævnte kanoniske påmindelse, hvis I ikke gør, hvad vi befaler, at I inden for de umiddelbart følgende seks dage efter overgivelsen og vitterliggørelsen af dette brev, der er sket for Eder eller den ene af Eder, af hvilke seks dage vi anviser to som første, to som anden og de resterende to dage som tredje og peremptorisk termin og kanonisk påmindelse for Eder alle ovennævnte, dog således at ved fuldbyrdelsen af dette en af Eder ikke skal vente på en anden, og en ikke skal undskylde sig for en anden, skal sørge for på vore eller rettere på apostolisk vegne offentligt med høj og tydelig røst peremptorisk at stævne fornævnte fruer, priorinden og nonnerne, hovedpersoner på modpartens side, og alle andre og hver enkelte, der mener, at det i fællesskab eller hver for sig vedkommer dem i deres egen person, hvis I bekvemt kunne få deres tilstedeværelse, i modsat fald i deres gæsteboliger, hvis en sikker adgang dertil står åben, og i sognekirken i Kalleby i nævnte Slesvig stift, men hvis ikke da i Slesvig domkirke og nævnte sognekirke i Kalleby inden messehøjtiderne, når sammesteds folkemængden kommer sammen til gudstjeneste, men nonnekonventet på Holm i dets kloster, når de nævnte nonner ved klokkens klang eller i øvrigt, som skik er, forsamledes sammesteds, og i andre kirker eller offentlige og egnede steder i fornævnte stad og stift, hvor, når og så ofte det er til gavn og I anmodes om det, eller en af Eder anmodes om det, således at det er sandsynligt, at denne vor stævning er kommet til kundskab for disse eller enhver af dem, som vi ligeledes — og enhver af dem — med dette brev stævner således, at de på den umiddelbart følgende 50. dag efter denne vor stævning, foretaget af jer eller den ene af jer, mod dem eller den ene af dem, umiddelbart følgende, hvis denne 50. dag er rettergangsdag, og (hvis) vi eller muligvis en anden stedfortrædende auditør i vort sted, hvis nogen i mellemtiden måtte skulle træde i stedet i denne sag eller disse sager, ved S. Pietro i Rom i det apostoliske palads, hvor domme plejer at afsiges, eller andetsteds hvor muligvis samme vor herre paven da vil residere med sin kurie for at at afsige domme, i vort sted eller hans tilvante sted sidder på dommersædet, i modsat fald, på den første rettergangsdag, der umiddelbart følger derefter, hvor vi eller fornævnte stedfortræder i omtalte apostoliske palads i morgentimen måtte skulle sidde på dommersædet for at afsige domme personligt eller for ..... de for sagen og sådanne sager hertil egnede indsatte på fyldestgørende måde med alle og hver enkelte gerninger, protokoller, breve, skrivelser, skridt ..... privilegier ..... dokumenter til behandling af denne eller disse sager og som på enhver måde angår forhold, som angår den eller dem, lovformeligt skal give møde ved domstolen over for os eller fornævnte stedfortræder særligt hovedmanden eller hans hertil lovformelige befuldmægtigede for at kunne svare med retfærdighed angående og om alt, hvad der er indeholdt i nævnte hverv udstedt til os og i øvrigt sagen ..... med hensyn til alle og enkelte gerninger gradvis, i rækkefølge og med henblik på slutdommen at kunne skride frem og se til, at der skrides frem, idet de tilbørlige og sædvanlige frister er overholdt og forudgående forhalinger ..... og i øvrigt for at kunne afsige, gøre, høre, svare, nedlægge påstande og modtage, hvad der er retfærdigt, og hvad billighed og fornuft kræver, idet vi lige så vel underretter samme om, at hvad enten de sørger for at give møde på stævningens nævnte frist, som nævnt ovenfor, eller ikke, skal vi eller fornævnte stedfortrædende auditør i denne sag eller disse sager sammen med den part, der giver møde eller beder om, at der skrides frem sammen med ham, således som det er retfærdigt, lige så vel yderligere skride frem, uanset de nævnte stævnedes fravær eller genstridighed i nogen henseende. Men I skal sørge for med Eders åbne brev eller med et offentligt dokument, der i sig indeholder dette vort brev eller en angivelse af det, med tilbagesendelsen af dette brev så hurtigt som muligt trofast underrette os om dagen for udførelsen af denne vor befaling og formen og alt, hvad I mener skal gøres, eller den ene af Eder gør, med hensyn til det fornævnte. Men frigørelsen af alle og hver enkelt af dem, der pådrager sig vore fornævnte domme eller nogen af dem, forbeholder vi os på enhver måde kun for os eller vor overordnede eller fornævnte stedfortræder. Til bevis for alt dette og til vidnesbyrd om det fornævnte har vi befalet, at dette vort stævningsbrev eller dette offentlige dokument, der i sig indeholder denne vor stævning, som følge heraf skulle udfærdiges og underskrives og offentliggøres af Johannes, nedenfor anførte offentlige notar og vor og denne sags skriver, over for os, og vi har ladet det bestyrke med vedhængning af vort segl. Givet og handlet i Rom i vor boligs gæstehus nær Monte Giordano i Rione Ponte år 1397 efter Herrens fødsel i den 5. indiktion, mandag den 15. i oktober måned i vespertimen eller deromkring i vor nævnte herre, hr. pave Bonifacius 9.s ottende pontifikatsår, i nærværelse sammesteds af de gode mænd, de herrer Thomas, fordum Angeli fra Viterbo, kannik ved kirken S. Angeli i Viterbo, og Benesacus de Formentis de Argento, klerk i Ferrara, særligt tilkaldte og udbedte vidner til det fornævnte.