forrige næste

Tekst efter Aa:

Bonifacius (episcopus seruus seruorum dei) dilecto filio decano ecclesie beate Marie Erfordensis Maguntinensis diocesis salutem (et apostolicam benedictionem) ♦ Dignum arbitramur et congruum ut illis se reddat sedes apostolica graciosam quibus ad id propria uirtutum merita laudabiliter suffragantur ♦ Uolentes itaque dilectum filium Conradum Snabel canonicum Sleswicensem apud nos de uite ac morum honestate aliisque probitatis et uirtutum meritis multipliciter commendatum horum intuitu fauore prosequi gratioso discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus si post diligentem examinacionem dictum Conradum ad hoc ydoneum esse reppereris ei de uno in Lubicensi et de alio in Zwerinensi ecclesiis in quibus maiores medie et minores prebende existunt canonicatibus cum plenitudine iuris canonici auctoritate nostra prouideas faciens ipsum Conradum uel procuratorem suum eius nomine in eisdem ecclesiis auctoritate predicta in canonicum recipi et in fratrem stallo sibi in choro et loco in capitulo cuiuslibet ipsarum ecclesiarum cum dicti iuris plenitudine assignatis et si per examinacionem huiusmodi eundem Conradum bene legere bene construere et bene cantare ac congrue loqui Latinis uerbis et alias ydoneum ad obtinendum dignitatem uel personatum seu officium cum cura uel sine cura fore inueneris uel eciam si idem Conradus non bene cantet dummodo in tuis manibus iuret ad sancta dei euangelia quod infra annum a tempore examinationis huiusmodi computandum bene cantare addiscet/ in Lubicensi unam et in Zwerinensi ecclesiis predictis etiam unam ex huiusmodi maioribus prebendis necnon dignitatem uel personatum seu officium cum cura uel sine cura in altera earundem ecclesiarum etiam si ad dignitatem uel personatum seu officium huiusmodi consueuerit quis per electionem assumi et dignitas ipsa maior post pontificalem in altera ipsarum ecclesiarum fuerit et si forsan ita esse non inueneris dictusque Conradus non bene cantet et non iurauerit ut prefertur dummodo ipsum alias post examinacionem eandem ad obtinendum maiores prebendas et officium sine cura ydoneum esse reppereris super quibus tuam conscienciam oneramus in Lubicensi unam et in Zwerinensi ecclesiis predictis etiam unam ex maioribus prebendis huiusmodi et officium sine cura dumtaxat in altera ecclesiarum earundem si que uel si qui aut si qua uacant ad presens uel cum simul aut successiue uacauerint quas uel quos seu que idem Conradus per se uel procuratorem suum ad hoc legittime constitutum infra unius mensis spacium postquam sibi uel eidem procuratori uacatio illarum seu illorum innotuerit duxerit acceptandas uel acceptandos seu acceptanda conferendas uel conferendos seu conferenda eidem Conrado post acceptationem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinentiis suis donationi tue eadem auctoritate reserues districtius inhibendo. uenerabilibus fratribus nostris .. Lubicensi et .. Zwerinensi episcopis et dilectis filiis dictarum ecclesiarum capitulis ac illi uel illis ad quem uel ad quos in dictis ecclesiis maiorum prebendarum necnon dignitatum uel personatuum seu officiorum collatio prouisio presentatio electio seu queuis alia dispositio communiter uel diuisim pertinet ne de huiusmodi maioribus prebendis ac dignitate uel personatu seu officio interim eciam ante acceptationem eandem nisi postquam eis constiterit quod Conradus uel procurator predicti illas uel illos seu illa noluerint acceptare disponere quoquomodo presumant ac nichilominus huiusmodi maiores prebendas ac dignitatem uel personatum seu officium quas uel quos seu que reseruabis si ut premittitur uacant aut cum simul uel successiue uacauerint cum omnibus iuribus et pertinentiis suis eidem Conrado post acceptationem eandem auctoritate predicta conferas et assignes inducens per te uel alium seu alios eundem Conradum uel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem maiorum prebendarum ac dignitatis uel personatus seu officii iuriumque et pertinentiarum predictorum eadem auctoritate et defendens inductum ac faciens ipsum Conradum uel dictum procuratorem pro eo ad dignitatem uel personatum seu officium huiusmodi ut est moris admitti sibique de ipsorum canonicatuum et maiorum prebendarum ac dignitatis uel personatus seu officii fructibus redditibus prouentibus iuribus et obuentionibus uniuersis integre responderi contradictores auctoritate nostra (appellatione postposita compescendo) non obstantibus de certo canonicorum numero et aliis quibuscumque statutis et consuetudinibus ipsarum ecclesiarum presertim illis quibus caueri dicitur quod nullus inibi maiores prebendas assequi ualeat nisi de minoribus ad medias et de mediis prebendis ad maiores prebendas gradatim et per optionem ascendat contrariis iuramento confirmacione apostolica uel quacumque firmitate alia roboratis aut si aliqui apostolica uel alia quauis auctoritate in eisdem ecclesiis in canonicos sint recepti uel ut recipiantur insistant seu si super prouisionibus sibi faciendis de canonicatibus et maioribus prebendis aut dignitatibus personatibus uel officiis earundem ecclesiarum speciales uel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales predicte sedis uel legatorum eius litteras impetrarint eciam si per eas ad inhibicionem reseruacionem et decretum uel alias quomodolibet sit processum quibus omnibus etiam auctoritate nostra in ecclesiis ipsis receptis uel maiores prebendas aut dignitates personatus seu officia expectantibus in eisdem preterquam uenerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus et dilectis filiis familiaribus nostris domesticis continuis commensalibus prefatum Conradum in assecutione maiorum prebendarum necnon dignitatis uel personatus seu officii huiusmodi uolumus anteferri/ sed nullum per hoc eis quo ad assecutionem canonicatuum et maiorum prebendarum ac dignitatum personatuum uel officiorum aut beneficiorum aliorum preiudicium generari seu si eisdem episcopis et capitulis uel quibusuis aliis communiter uel diuisim ab eadem sit sede indultum quod ad recepcionem uel prouisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi uel excommunicari non possint quodque de canonicatibus et maioribus prebendis ac dignitatibus personatibus uel officiis dictarum ecclesiarum aut aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem prouisionem presentacionem electionem seu quamuis aliam dispositionem coniunctim uel separatim spectantibus nulli ualeat prouideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali uel speciali cuiuscumque tenoris existat per quam presentibus non expressam uel totaliter non insertam effectus earum impediri ualeat quomodolibet uel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis aut si prefatus Conradus presens non fuerit ad prestandum de obseruandis statutis et consuetudinibus ipsarum ecclesiarum solita iuramenta dummodo in absentia sua per procuratorem ydoneum et cum ad ecclesias ipsas accesserit corporaliter illa prestet seu quod idem Conradus ut asseritur canonicatum et prebendam Slewicensis ac preposituram in Burgsusal Sleswicensis diocesis que curata est obtinet et nuper sibi de canonicatu et prebenda beate Marie ad gradus Maguntinensis ecclesiarum auctoritate quarundam per quas nos ei de canonicatu sub expectatione prebende eiusdem ecclesie beate Marie necnon de quadam perpetua uicaria sine cura in ecclesia beate Marie Erfordensi Maguntinensis diocesis uigore quarundam aliarum litterarum nostrarum per quas nos sibi de beneficio ecclesiastico cum cura uel sine cura ad collacionem prouisionem presentacionem seu quamuis aliam dispositionem dilectorum filiorum prepositi decani scolastici cantoris custodis et capituli singulorumque canonicorum et personarum eiusdem ecclesie beate Marie Erfordensis communiter uel diuisim pertinente uacante uel uacaturo dudum gratiose mandaueramus prouideri dicitur fore prouisum ♦ Uolumus autem quod quamprimum dictus Conradus dignitatem uel personatum aut curatum officium presentium uigore fuerit pacifice assecutus preposituram predictam quam ut prefertur obtinet et quam extunc uacare decernimus omnino prout ad id se etiam sponte obtulit dimittere teneatur quodque predicte littere per quas nos sibi de huiusmodi beneficio cum cura uel sine cura prouideri mandauimus ut prefertur ac processus habiti per easdem/ et quecumque inde secuta si actu cassa non existant quo ad curatum beneficium dumtaxat sint cassa et irrita nulliusque roboris uel momenti ♦ Et insuper si dictus Conradus ad hoc repertus fuerit ydoneus ut prefertur exnunc perinde irritum decernimus et inane si secus super hiis a quoquam quauis auctoritate scienter uel ignoranter contigerit attemptari ac si die date presentium eidem Conrado canonicatus dictarum Lubicensis et Zwerinensis ecclesiarum contulissemus ac huiusmodi maiores prebendas necnon dignitatem uel personatum seu officium si que uel si qui aut si qua tunc uacabant uel cum simul uel successiue uacarent quas uel quos seu que idem Conradus ut premittitur duceret acceptandas uel acceptandos seu acceptanda conferendas uel conferendos seu conferenda eidem Conrado post acceptacionem huiusmodi donationi apostolice cum interpositione decreti duxissemus specialiter reseruandas uel reseruandos seu eciam reseruanda ♦ Datum Rome apud sanctum Petrum kalendas februarii anno nono/

2 Bonifacius (episcopus indtil dei)] Bonifacius etcetera Aa. 3-4 salutem (et apostolicam benedictionem)] salutem etcetera Aa. 18 cantet] rettet fra cantaret Aa. 26 cantet] rettet fra cantaret Aa.

5. = Everhardo –.. = Rudolfo. 23 nostra (appellatione postposita compescendo)] nostra etcetera Aa.

Bonifacius, biskop, Guds tjeneres tjener, til sin elskede søn dekanen ved sankt Marie kirke i Erfurt, Mainz stift, hilsen og apostolisk velsignelse.

Vi anser det for sømmeligt og passende, at det apostoliske sæde viser sig nådigt over for dem, hvem deres egne dyders fortjenester rosværdigt anbefaler dertil. Idet vi derfor ønsker at omfatte vor elskede søn Konrad Snabel, kannik i Slesvig, som er mangfoldigt anbefalet til os for sit liv, sin vandel i ærbarhed og gode sæder og sin retskaffenheds øvrige fortjenester og dyder, med nådig gunst i betragtning heraf, pålægger vi Dig, gode søn, ved apostolisk brev, at Du, hvis Du efter omhyggeligt at have prøvet ham finder nævnte Konrad egnet hertil, med vor myndighed ved provision giver ham et kanonikat ved kirken i Lübeck og et andet ved kirken i Schwerin, i hvilke der er større, middelstore og mindre præbender, med fuld kanonisk ret og skaffer denne Konrad eller hans befuldmægtigede i hans navn med fornævnte myndighed anerkendelse som kannik og broder i samme kirker efter at have anvist ham plads i hvert enkelt kor og sæde i hvert af disse kirkers kapitler med nævnte fulde ret, og at Du, hvis Du ved denne prøvelse finder, at samme Konrad læser godt, analyserer godt og synger godt og taler latin på passende måde og i øvrigt er egnet til at opnå en dignitet eller et personat eller et officium med eller uden sjælesorg, eller selv om samme Konrad ikke skulle synge godt, når blot han sværger i Dine hænder på Guds hellige evangelier, at han inden et år, at regne fra denne prøvelses tidspunkt, lærer at synge godt, med samme myndighed til Din overdragelse reserverer en af disse større præbender ved fornævnte kirke i Lübeck og ligeledes en af disse ved fornævnte kirke i Schwerin og desuden en dignitet eller et personat eller et officium med eller uden sjælesorg ved den ene af samme kirker, selv om man ved valg plejer at antages til denne dignitet eller dette personat eller officium, og denne dignitet måtte være den største efter den biskoppelige i den ene af disse kirker, og hvis Du muligvis finder, at det ikke forholder sig således, og nævnte Konrad ikke synger godt og ikke har svoret som fornævnt, når blot Du efter samme prøvelse i øvrigt finder ham egnet til at opnå større præbender og et officium uden sjælesorg — hvorom vi bebyrder Din samvittighed — med samme myndighed til Din overdragelse reserverer en af disse større præbender ved fornævnte kirke i Lübeck og ligeledes en af disse ved fornævnte kirke i Schwerin og blot et officium uden sjælesorg ved den ene af samme kirker, hvis sådanne for tiden er ledige, eller når de på én gang eller efter hinanden bliver ledige, og samme Konrad selv eller ved sin dertil lovformeligt indsatte befuldmægtigede inden en måneds forløb, efter at han eller samme befuldmægtige har fået kendskab til deres ledighed, beslutter at godtage dem, at overdrage samme Konrad efter denne godtagelse med al dens ret og tilbehør. Du skal strengt forbyde vore ærværdige brødre (Everhard), biskop af Lübeck, og (Rudolf), biskop af Schwerin, og vore elskede sønner kapitlerne ved nævnte kirker og den eller dem, under hvem overdragelsen, provisionen, præsentationen af, valget til eller al anden rådighed over de større præbender og desuden digniteterne eller personaterne eller officierne ved nævnte kirker i fællesskab eller hver for sig hører, at driste sig til også i tiden før samme godtagelse på nogen måde at træffe bestemmelse om disse større præbender og denne dignitet eller dette personat eller officium, undtagen efter at have bragt i sikker erfaring, at fornævnte Konrad eller hans befuldmægtigede ikke har villet godtage dem, og skal lige så vel med fornævnte myndighed efter samme godtagelse overdrage og anvise samme Konrad disse større præbender og denne dignitet eller dette personat eller officium, som Du reserverer, hvis de som ovenfor nævnt er ledige, eller når de på én gang eller efter hinanden bliver ledige, med al ret og tilbehør. Du skal personligt eller ved en eller flere andre med samme myndighed indføre samme Konrad eller hans befuldmægtigede i hans navn i faktisk besiddelse af fornævnte større præbender og fornævnte dignitet eller personat eller officium og deres omtalte rettigheder og tilbehør og forsvare ham efter indførelsen og sørge for, at denne Konrad eller nævnte befuldmægtigede for ham, som det er skik, antages til denne dignitet eller dette personat eller officium, og at der fuldt ud svares ham af samtlige afkastninger, afgifter, indkomster, rettigheder og oppebørsler af disse kanonikater og større præbender og denne dignitet eller dette personat eller officium, idet Du med vor myndighed tugter dem, der sætter sig op herimod, under udelukkelse af appel, uanset bestemmelsen om et vist antal kannikker og alle andre herimod stridende bestemmelser og sædvaner ved disse kirker, selv om de er bekræftede ved ed, apostolisk stadfæstelse eller hvilken som helst anden bekræftelse og især bestemmelser, som siges at fastsætte, at ingen sammesteds kan opnå større præbender, medmindre han gradvis og ved option stiger fra de mindre til de middelstore præbender og fra de middelstore til de større præbender, eller (uanset) om nogen med apostolisk eller hvilken som helst anden myndighed er anerkendt som kannikker i samme kirker eller arbejder på anerkendelser, eller med hensyn til provisioner, de skal have på kanonikater og større præbender eller digniteter, personater eller officier ved samme kirker, har fået særligt eller angående kirkelige beneficier i de egne har fået et almindeligt brev af fornævnte sæde eller dets legater, selv om man derved er skredet til forbud, reservation og afgørelse eller er gået frem på en hvilken som helst måde. Det er nemlig vor vilje, at fornævnte Konrad med hensyn til opnåelse af disse større præbender og desuden denne dignitet eller dette personat eller officium skal foretrækkes frem for alle disse, der ligeledes med vor myndighed har fået anerkendelse i disse kirker og har ventebrev på større præbender eller digniteter, personater eller officier sam mesteds, undtagen for vore ærværdige brødre, den hellige romerske kirkes kardinaler, og vore elskede sønner, vor husstand og vedvarende bordfæller, men at der ikke derved må gøres nogen indskrænkning i deres ret til at opnå andre kanonikater og større præbender og digniteter, personater eller officier eller beneficier; (Din overdragelse skal endvidere gælde), uanset om samme biskopper og kapitler eller hvilke som helst andre i fællesskab eller hver for sig har fået bevilget af samme sæde, at de ikke skal være pligtige til anerkendelse eller provision af nogen, og at de ikke skal kunne tvinges dertil eller rammes af interdikt, suspension eller bandlysning, og at kanonikater og større præbender og digniteter, personater eller officier i nævnte kirker eller andre kirkelige beneficier, hvortil de i fællesskab eller særskilt har ret til overdragelse, provision, præsentation, valg eller al anden rådighed af enhver art, ikke skal kunne tildeles nogen ved provision ved apostolisk brev, som ikke fuldstændigt, tydeligt og ord til andet omtaler denne bevilling; fremdeles uanset hvilken som helst anden begunstigelse fra nævnte sæde, almindelig eller særlig, hvilken ordlyd den så har, hvorved, når den ikke er tydeligt omtalt eller i fuld udstrækning optaget i dette brev, virkningen af denne nådesbevisning på nogen som helst måde kan hindres eller blot opsættes, og hvorom og om hvis fulde ordlyd der i vort brev skal finde særlig omtale sted; (Din overdragelse skal også gælde), hvis fornævnte Konrad ikke har været til stede for at aflægge den sædvanlige ed på at ville overholde disse kirkers bestemmelser og sædvaner, når blot han i sin fraværelse lader en egnet befuldmægtiget aflægge den, og når han kommer til disse kirker, gør det i egen person, eller (uanset) at samme Konrad, som det forsikres, besidder et kanonikat og en præbende ved kirken i Slesvig stift og provstiet i Barvid syssel, Slesvig stift, som er forbundet med sjælesorg, og at han siges for nylig ved provision at have fået et kanonikat og en præbende ved sankt Marie kirke ad gradus, Mainz stift, ifølge et brevs myndighed, hvorved vi i sin tid nådigt havde befalet, at man ved provision skulle give ham et kanonikat med ventebrev på en præbende ved samme sankt Marie kirke og desuden et evigt vikardømme uden sjælesorg ved sankt Marie kirke i Erfurt, Mainz stift, i kraft af et andet brev, hvorved vi i sin tid nådigt havde befalet, at man ved provision skulle give ham et kirkeligt beneficium med eller uden sjælesorg, hvortil vore elskede sønner provst, dekan, skolemester, kantor, klokker og kapitel og kannikkerne og præsterne enkeltvis ved samme sankt Marie kirke i Erfurt i fællesskab eller hver for sig har overdragelses-, provisions-, præsentations- eller al anden rådig hedsret, og som er eller bliver ledigt. Men det er vor vilje, at nævnte Konrad, så snart han i kraft af dette brev ukæret har opnået en dignitet eller et personat eller officium med sjælesorg, overhovedet, således som han af egen drift har erklæret sig villig til, skal afstå fornævnte provsti, som han som fornævnt besidder, og som vi fra da af erklærer er ledigt, og at fornævnte brev, hvorved vi har befalet, at man ved provision skulle give ham dette beneficium med eller uden sjælesorg, som fornævnt, og de skridt, der er foretaget i medfør heraf, og alt, hvad der er fulgt derefter, hvis det faktisk ikke er kasseret, blot skal være kasseret og ugyldigt og uden styrke eller betydning, for så vidt angår et beneficium med sjælesorg. Og hvis man desuden finder nævnte Konrad egnet hertil som fornævnt, erklærer vi det derefter fra nu af ugyldigt og magtesløst, om nogen med hvilken som helst myndighed med eller uden viden herom skulle forsøge at handle anderledes i denne sag, ganske som om vi på dette brevs udstedelsesdag havde overdraget samme Konrad kanonikater ved nævnte kirker i Lübeck og Schwerin, og hvis disse større præbender og desuden en dignitet eller et personat eller officium da var ledige, eller når de på én gang eller efter hinanden måtte være ledige, og samme Konrad som fornævnt ville godtage dem, ved en stedfunden afgørelse særligt havde ladet dem reservere til apostolisk overdragelse til samme Konrad efter denne godtagelse. Givet ved S. Pietro i Rom den 1. februar i vort niende (pontifikats)år.