Tekst efter Aa, for de forkortede formler se nr. 56
Bonifacius etcetera ad futuram rei memoriam/ ♦ Decens reputamus et debitum ut cum de gratiis apostolicis hesitatur oraculo summi pontificis declaretur/ ♦ Dudum siquidem dilecto filio Magno Braescheclerico Bremensis diocesis de uno uel duobus seu tribus aut pluribus beneficio seu beneficiis ecclesiastico uel ecclesiasticis eciam si ipsum unum uel ipsorum duorum seu trium aut plurium aliquod curatum aut dignitas uel personatus uel officium in metropolitana uel cathedrali et dignitas ipsa in metropolitana uel cathedrali maior post pontificalem uel in collegiata ecclesia huiusmodi principalis foret et ad illam illum uel illud consueuisset quis per electionem assumi quorum omnium fructus redditus et prouentus sexaginta marcharum argenti puri secundum taxacionem decime ualorem annuum non excederent ad cuiuscumque quorumqumque seu quarumcumque collacionem prouisionem presentacionem electionem seu quamuis aliam disposicionem communiter uel diuisim pertinente seu pertinentibus eciam si aliqua beneficiorum huiusmodi canonicatus et maiores prebende Bremensis Lubicensis Zwerinensis et Sleswicensis ecclesiarum in quibus maiores medie et minores chorales et non chorales capitulares et non capitulares ac distincte prebende fore noscebantur aut curata forent si quod uel si qua in Bremensi predicta et Lubicensi Zwerinensi et Sleswicensi ciuitatibus et diocesibus uacabat seu uacabant tunc uel cum uacaret aut simul uel successiue uacarent quod seu que dictus Magnus per se uel procuratorem suum ad hoc legitime constitutum infra unius mensis spacium postquam sibi uel eidem procuratori uacatio illius uel illorum innotesceret duceret acceptandum seu acceptanda conferendum seu conferenda eidem Magno post acceptacionem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis per nostras litteras mandauimus prouideri necnon eundem Magnum omnibus etiam auctoriate nostra huiusmodi beneficium seu beneficia etiam cum simili uel dissimili aut alia quauis antelacionis prerogatiua in genere uel in specie eciam sub quacumque facultate aut alia forma uel expressione uerborum eciam racione primariarum precum cuicumque seu quibuscumque concesse seu concedende expectantibus etiam illis quibus forsan concessissemus seu indulsissemus/ aut per nos concedi uel indulgeri contingeret quod gratie expectatiue cum antelacionis prerogatiua alicui seu aliquibus concesse uel concedende eis preiudicare non deberent/ ac etiam si de facultate primariis precibus concessionibus et indultis huiusmodi et quibuscumque aliis in eisdem litteris de uerbo ad uerbum ac ipsarum personarum nominibus et cognominibus propriis plena et expressa mencio esset habenda/ preterquam uenerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus et dilectis filiis familiaribus nostris domesticis continuis commensalibus nobis tunc actu commensaliter famulantibus in assecucione beneficii seu beneficiorum huiusmodi quibuscumque constitucionibus declaracionibus et ordinacionibus apostolicis/ et presertim declaracione per nos dudum edita uidelicet quod gracie expectatiue aliquibus per nos concesse uel imposterum concedende aliis similes gratias cum simili clausula primo habentibus et precedentibus eos in data non preiudicent/ sed secundum ordinem date eciam quo ad ipsas clausulas gracias ipsas debuisse et debere sortiri effectum/ ita quod prior in data in assecucione gracie ceteris preferretur et aliis contrariis nequaquam obstantibus uoluimus anteferri/ necnon reseruaciones deputaciones prouisiones concessiones gracias et mandata quecumque similes uel dissimiles similia uel dissimilia cum clausulis anteferri antelacionis uel indulti et prerogatiue cuiuscumque per nos aut nostra aut litterarum nostrarum auctoritate de huiusmodi beneficiis eciam sub quacumque expressione uerborum in preiudicium dictarum litterarum per nos eidem Magno concessarum cuicumque seu quibuscumque persone uel personis cuiuscumque status gradus condicionis et preeminencie foret seu forent factas uel imposterum faciendas facta uel facienda et deinde secuta et subsequenda in quantum eisdem litteris dicto Magno concessis obuiarent per easdem litteras per nos ei concessas cassauimus irritauimus et annullauimus nulliusque decreuimus esse roboris uel momenti/ et eciam cum dicto Magno tunc in uicesimo uel circa etatis sue anno constituto ut beneficium curatum seu duo beneficia curata huiusmodi etiam incompatibilia si sibi earundem litterarum uigore aut alias canonice conferrentur libere recipere et quoaduiueret retinere illaque et quodlibet eorum simul uel successiue quociens uellet pro alio uel aliis similibus uel dissimilibus beneficio seu beneficiis duobus tantum incompatibilibus permutare ualeret auctoritate apostolica per easdem litteras per nos ei concessas dispensauimus/ certis etiam executoribus in eisdem litteris sibi concessis per nos deputatis prout in ipsis litteris plenius continetur/ ♦ Postmodum uero sicut exhibita nobis nuper pro parte dicti Magni peticio continebat parrochiali ecclesia in Kellinghusen dicte Bremensis diocesis primo/ et deinde Sleswicensis/ ac successiue Lubicensis canonicatibus et maioribus prebendis necnon cantoria Lubicensis ecclesiarum predictarum quequidem cantoria dignitas existat tunc certis modis uacantibus/ idem Magnus uigore dictarum litterarum prout ex earum forma poterat dudum ante reuocacionem graciarum expectatiuarum uidelicet vi. kalendas ianuarii proxime preteriti per nos factam infra tempora legitima acceptauit et de illis sibi prouideri fecit/ necnon parrochialis ecclesie possessionem adeptus extitit et ad canonicatus et prebende Lubicensis necnon cantorie predictorum possessionem per dilectos filios capitulum Lubicense fuit admissus ac canonicatum et prebendam prefatos Sleswicensis ecclesiarum predictarum nondum assecutus existit quorum omnium fructus redditus et prouentus triginta marcharum argenti puri secundum communem extimacionem ualorem annuum ut idem Magnus asserit non excedunt/ ♦ Cum autem nos etiam dudum ante reuocacionem predictam plerisque aliis personis preterquam cardinalibus et familiaribus ipsis diuersas gracias expectatiuas similes et etiam dissimiles sub diuersis datis et declaracionibus siue uerborum formis ad huiusmodi beneficia necnon sicut eadem peticio subiungebat canonicatus et maiores prebendas ac dignitates personatus et officia in eisdem Bremensi Lubicensi Zwerinensi necnon Sleswicensi ciuitatibus et diocesibus ac ecclesiis tunc uacancia seu uacatura eciam cum antelacionis prerogatiua fecerimus ipseque persone pretendentes parrochialem ecclesiam/ necnon canonicatus et prebendas ac cantoriam predictos qui tunc ut premittitur uacabant uigore dictarum aliarum litterarum per nos eis concessarum etiam ante reuocacionem predictam se infra tempora legitima diuisim acceptasse et de illis sibi prouisum fuisse canonice et propterea inter Magnum ex una et quosdam aduersarios eius etiam diuisim super parrochiali ecclesia et canonicatu et prebenda ecclesie Lubicensis ac cantoria prefatis ex altera partibus/ quedam orte sunt/ et dubitet etiam ipse Magnus quod plures exinde tractu temporis lites ei moueantur/ et etiam ex illis quas Magno et aliis litteris ipsis quas aduersariis siue aliis personis eisdem concessimus ut prefertur dubia uaria oriantur/ ipseque littere per nonnullos diuersimode interpretentur/ pro parte dicti Magni asserentis quod ipse propter interpretationes huiusmodi ei timet periculum seu dispendium imminere/ fuit nobis humiliter supplicatum ut de oportune declaracionis gracia in premissis sibi prouidere de speciali gracia dignaremur/ ♦ Nos igitur statum litium et etiam tenores omnium predictorum habentes presentibus pro expressis huiusmodi supplicacionibus inclinati auctoritate apostolica tenore presencium declaramus nostre intencionis etiam tempore date dictarum aliarum litterarum per nos eisdem aduersariis et aliis personis sub quibusuis tenoribus concessarum fuisse et adhuc esse quod per eas ipsi Magno quo ad effectum ex eisdem litteris per nos sibi concessis per ipsum consequendum non deberet neque debeat in aliquo derogari/ quodque ipse littere eidem Magno concesse ab earum data et quecumque inde secuta effectum perinde sortiri debuerint et debeant in omnibus et per omnia ac si predicte alie littere ipsis aduersariis et personis aliis ut premittitur concesse nullatenus emanassent non obstantibus eciam omnibus que in eisdem litteris dicto Magno concessis uoluimus non obstare/ decernentes prout est irritum et inane si secus super hiis a quoquam quauis auctoritate scienter uel ignoranter attemptatum forsan est hactenus uel imposterum contigerit attemptari/ ♦ Nulli ergo (---) nostre declaracionis et constitucionis infringere (---) ♦ Datum Rome apud sanctum Petrum sexto kalendas augusti anno quartodecimo/
Bonifacius o.s.v. til evig erindring om sagen. Vi anser det for sømmeligt og tilbørligt, at der, når man tøver med hensyn til apostoliske nådesbevisninger, afgives erklæring fra pavens mund. I sin tid har vi jo ved vort brev befalet, at man ved provision skulle give vor elskede søn Magnus Brasche, gejstlig i Bremen stift, eet eller to eller tre eller flere kirkelige beneficier, selv om dette ene eller et eller andet af disse to eller tre eller flere var forbundet med sjælesorg eller var en dignitet eller et personat eller et officium ved ærkebispe- eller domkirken, og denne dignitet var den største efter den biskoppelige ved ærkebispe- eller domkirken eller den vigtigste ved kollegiatkirken, og man ved valg plejede at antages til den eller det, og alle deres frugter, indtægter og indkomster ikke overstiger 60 mark lødigt sølv i årlig værdi ifølge indtægtsangivelsen, hvortil hvilken eller hvilke som helst i fællesskab eller hver for sig havde overdragelses-, provisions-, præsentations-, valg- eller al anden rådighedsret, selv om nogle af disse beneficier måtte være kanonikater og større præbender ved kirkerne i Bremen, Lübeck, Schwerin og Slesvig, i hvilke man vidste, der var større, middelstore og mindre præbender, hørende til koret og ikke til koret, til kapitlet og ikke til kapitlet, og udskilte præbender, eller forbundet med sjælesorg, hvis et sådant eller sådanne da var ledigt eller ledige i stæderne og stifterne Bremen som fornævnt og Lübeck, Schwerin og Slesvig, eller når det blev ledigt, eller de på een gang eller efter hinanden blev ledige, og nævnte Magnus personlig eller sin dertil lovformeligt indsatte befuldmægtigede inden en måneds forløb, efter at han eller samme befuldmægtigede måtte have fået kendskab til dets eller deres ledighed, besluttede at godtage det eller dem, at overdrage samme Magnus efter denne godtagelse med al ret og tilbehør. Desuden var det vor vilje, at samme Magnus frem for alle, der ligeledes med vor myndighed har ventebrev på dette beneficium eller disse beneficier ligeledes med en lignende eller ikke lignende eller enhver anden særlig foretrækkelse i almindelighed eller særdeleshed ligeledes under enhver fuldmagt eller anden ordlyd eller udtryksmåde, der ligeledes er tilstået eller bliver tilstået nogen som helst eller alle på grund af primariernes bønner, ligeledes ferm for dem, hvem vi muligvis havde tilstået eller bevilget eller måtte tilstå eller bevilge, at nådesbevisninger om ventebrev med særlig foretrækkelse, der er tilstået eller skulle tilstås en eller nogle, ikke skulle være dem til skade, og selv om der i dette brev ord til andet skulle finde fuldstændig og udtrykkelig omtale sted af denne fuldmagt, disse primariers bønner, disse tilståelser og bevillinger og alt andet og af disse personers egne navne og tilnavne - dog med undtagelse af vore ærværdige brødre den hellige romerske kirkes kardinaler og vore elskede sønner vor husstand og vedvarende bordfæller, der da virkeligt tjente os ved bordet -, skal have fortrinsret til at opnå dette eller disse beneficier, uanset alle apostoliske bestemmelser, erklæringer og forordninger og særlig den erklæring, der i sin tid blev udstedt af os, nemlig at nådesbevisninger, der tilstået eller i fremtiden skal tilstås nogle af os, ikke skal være til skade for andre, der først har lignende nådesbevisninger med et lignende forbehold, og som, hvad angår dato, går forud for dem, men at disse nådesbevisninger i overensstemmelse med datoens rækkefølge skulle og skal have deres virkning ligeledes, hvad angår disse forbehold, således at den første med hensyn til dato skulle have fortrinsret for de øvrige til at opnå nådesbevisning, og uanset alt andet herimod stridende. Desuden kasserede, ugyldiggjorde, annullerede vi ved samme brev, der var tilstået ham af os, de reservationer, udpegelser, provisioner, tilståelser, nådesbevisninger og alle befalinger, lignende eller ikke lignende, med forbehold som "foretrækkes", fortrinsret eller bevilling og fordel af enhver art, der er foretaget eller skulle foretages af os eller med vor eller vore breves myndighed med hensyn til disse beneficier ligeledes under enhver udtryksmåde til skade for nævnte brev, der er tilstået samme Magnus af os, til fordel for enhver person eller alle personer, af hvilken stilling, grad, stand og fornemhed de end måtte være, og alt, hvad der dernæst fulgte eller skulle følge, for så vidt det modarbejdede samme brev, der var tilstået samme Magnus, og er erklærede det uden styrke eller betydning, og vi gav ligeledes med apostolisk myndighed ved samme brev, der var tilstået ham af os, nævnte Magnus, der da befandt sig i sin alders tyvende år eller deromkring, dispensation til, at han frit kunne modtage og, så længe han levede, beholde et beneficium eller to beneficier med sjælesorg, der ligeledes er uforenelige, hvis de i kraft af samme brev eller iøvrigt overdroges ham på kanonisk vis, og bytte dem og ethvert af dem på een gang eller efter hinanden, så ofte han ønskede, for et andet eller andre beneficier, lignende eller ikke lignende, blot to forenelige, idet ligeledes visse eksekutorer blev udpeget i samme brev, der er tilstået ham af os, således som det fuldstændigt indeholdes i dette brev.1) Men senere, således som en ansøgning, der for nylig er forelagt os på nævnte Magnus' vegne, indeholdt, først da sognekirken i Kellinghusen i nævnte Bremen stift og dernæst kanonikater og større præbender ved kirken i Slesvig og derefter ved kirken i Lübeck samt kantordømmet ved kirken i Lübeck, hvilket kantordømme er en dignitet, da på bestemte måder blev ledige, godtog samme Magnus dem inden de lovformelige tidspunkter og lod sig dem give ved provision i kraft af nævnte brev, således som han kunne efter dets ordlyd, i sin tid før den tilbagekaldelse af nådesbevisningerne om ventebreve, der blev foretaget af os, nemlig sidst forbigangne 27. december. Desuden opnåede han besiddelse af sognekirken og blev antaget af vore elskede sønner kapitlet i Lübeck til besiddelse af fornævnte kanonikat og præbende ved kirken i Lübeck samt fornævnte kantordømme, men har endnu ikke opnået fornævnte kanonikat og præbende ved fornævnte kirke i Slesvig, og alle deres frugter, indtægter og indkomster overstiger ikke, som samme Magnus forsikrer, 30 mark lødigt sølv i årlig værdi ifølge den almindelige indtægtsangivelse. Men da vi ligeledes i sin tid før fornævnte tilbagekaldelse har udstedt forskellige nådesbevisninger om ventebreve, lignende og ligeledes ikke lignende under forskellige datoer og erklæringer eller ordlyd til fordel for de fleste andre personer med undtagelse af disse kardinaler og denne husstand til disse beneficier samt, således som samme ansøgning tilføjede, til kanonikater og større præbender og digniteter, personater og officier i samme stæder og stifter og kirker Bremen, Lübeck, Schwerin og Slesvig, der da var ledige eller ville blive ledige, ligeledes med særlig foretrækkelse, og da disse personer foregav, de havde godtaget at fornævnte sognekirke samt fornævnte kanonikater og præbender samt kantordømmet, som da som fornævnt var ledige, hver for sig inden de lovformelige tidspunkter i kraft af nævnte andre breve, der var tilstået dem af os, ligeledes før fornævnte tilbagekaldelse, og at de havde fået dem ved provision på kanonisk vis, og der derfor er opstået visse stridigheder mellem Magnus på den ene side og nogle af hans modstandere ligeledes hver for sig på den anden om fornævnte sognekirke og kanonikat og præbende ved kirken i Lübeck og kantordømmet, og denne Magnus ligeledes er i tvivl om, at flere retssager som følge heraf kan rejses mod ham i tidens løb, og der ligeledes opstår forskellige tvivlsspørgsmål ud fra det brev, som vi har tilstået Magnus, og fra disse andre breve, som vi som fornævnt har tilstået samme modstandere eller andre personer, og disse breve fortolkes forskelligt af nogle, har man ydmygt på nævnte Magnus' vegne, der forsikrer, at han på grund af disse fortolkninger frygter, at fare eller skade truer ham, bønfaldet os om, at vi af særlig nåde ville værdiges at drage omsorg for ham med en gunstig erklærings nåde angående det fornævnte. Idet vi altså anser retssagernes stilling og ligeledes ordlyden af alt det fornævnte for udtrykt med dette brev, og idet vi bøjer os for disse bønner, erklærer vi med apostolisk myndighed ved dette brevs ordlyd, at det har været og stadig er vor hensigt ligeledes på tidspunktet for nævnte andre breves udstedelse, der under en vis ordlyd var tilstået samme modstandere og andre personer, at der ved dem ikke skulle og ikke skal tages noget fra denne Magnus, for så vidt angår den virkning, han skulle opnå ved samme brev, der er tilstået ham af os, og at dette brev, der er tilstået samme Magnus, der for har skullet og skal have sin virkning fra dets udstedelse, og alt hvad der er fulgt derefter, med hensyn til alt og gennem alt, som om fornævnte andre brev, der som fornævnt er tilstået disse modstandere og andre personer, på ingen måde var udstedt, ligeledes uanset alt, hvad det i samme brev, der er tilstået nævnte Magnus, var vor vilje ikke skulle være til hindring, idet vi erklærer det ugyldigt og magtesløst, hvad det også er i sig selv, om nogen med hvilken som helst myndighed med eller uden viden herom hidtil skulle have forsøgt eller i fremtiden skulle forsøge at handle anderledes i denne sag. Intet menneske må bryde dette vort erklærings- og bestemmelsesbrev (---)5). Givet ved S. Pietro i Rom den 27. juli i vort (pontifikats) fjortende år.