forrige næste

Tekst efter Aa

Rex custodibus passagii in portu de Kyngestonia super Hullam/ salutem. ♦ Licet nuper per breue nostrum uobis preceperimus ne aliquam personam cuiuscumque status gradus seu condicionis foret officiariis uille nostre Cales ac castrorum et marchiarum nostrarum ibidem dumtaxat exceptis in portu predicto uersus partes exteras transire sine mandato nostro speciali permitteretis uobis tamen quibusdam certis de causis nos mouentibus precipimus firmiter iniungentes quod Iohannem Horymagistrum duarum nauium quarum una la Margarete et altera la Seyntmaryshippe de Hulla uocantur in portu predicto existentium una cum nauibus predictis ac marinariis earundem uersus partes de Scone libere et absque impedimento aliquo transire permittatis dicto breue nostro aut aliquo alio mandato nostro uobis prius in contrarium directo non obstante dumtamen aliqua nobis seu regno nostro Anglie preiudicialia secum non deferant quouis modo. ♦ Teste rege apud Westmonasterium. x. die augusti /Per ipsum regem