forrige næste

Diplomatariske oplysninger efter SD l.l.; tekst efter Acta Pont l.l.:

Iohanni episcopo Slesuicensi in regno Dacie fructuum camere apostolice debitorum collectori ♦ Cum iuxta laudabilem apostolice camere consuetudinem et continentiam literarum quibus collector iurium et prouentuum dicte camere deputatus existis tenearis singulis annis rationes et computa de gestis per te in dicto collectorie oficio ad eandem cameram destinare tu tamen hoc facere neglexisti ♦ Putabamus equidem fraternitatem tuam incomprehensibilia onera prefate camere s<ane> considerationis intuitu prospectantem absque requisitione nostra quacunque nedum computa tua sed etiam fructus dicte camere per te uel alios uel predecessorum tuorum nomine perceptos ad nos et dictam cameram debuisse transmisisse ♦ Id enim et ratio euidens et urgens ac non dissimulanda necessitas exposcebant ♦ Quare cum multiplicibus et intollerabilibus expensarum oneribus camera nostra grauata sit et pro arduis oportunitatibus eiusdem camere opus existat ut ubicunque debita pecunia colligatur uolumus ac sub excommunicationis pena precipimus quatenus infra quindecim dierum spatium a die presentationis huiusmodi computandum rationes et computa de receptis et expositis per te in dicto officio cum omnibus pecuniis penes te ex dicto officio existentibus studeas ad eandem cameram destinare per cambium uel alium tutum modum omni tarditate et occasionibus quibuscunque sepositis cum tuis computis uniuersis ut calculus diligens uideri ualeat sicut decet et nichilominus omnes dicte camere debitores siue ex annatis beneficiorum seu ex quacunque alia conditione uel causa per censuram ecclesiasticam et alios grauiores processus indilate compellas tibi nomine camere recipienti debita ipsa persoluere ita quod de solicitudine tua ualeas merito commendari et ut aliter prouider<i> non oporteat ♦ Datum Rome quarto idus martii pontificatus nostri anno primo.