forrige næste

Tekst efter Aa1.

Venerabili in Christo patri ac domino, domino Petro dei gratia archiepiscopo Lundensi, Sveciæ primati, et apostolicæ sedis legato, Johannes Duwa miles debitam in domino reverentiam et salutem.

Paternitati vestræ reverendæ ad altare beati Laurentii in ecclesia vestra Lundensi ad præsens de jure et facto vacans, in quo mihi merum jus competit patronatus, canonice obtinendum; latorem præsentium Petrum Johannis clericum præsento; per præsentes supplicans instanter, quatenus prædicto Petro sic paternitati vestræ infra tempus debitum per me præsentato, prænominatum altare sancti Laurentii, cum possessionibus suis cum plenitudine juris canonici, conferre ac ipsum investire dignemini cum eisdem.

Datum Flensburgis MCDtredecimo, die annunciationis dominicæ : meo sub sigillo præsentibus appenso

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.