forrige næste

Tekst efter Aa1

Petrus dei gratia archiepiscopus Lundensis, Sveciæ primas et apostolicæ sedis legatus, dilecto filio Petro Johannis nostræ Lundensis dioecesis clerico paternalem in domino dilectionem et salutem.

Virtutum tuarum merita quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt ut tibi reddamur ad gratiam liberales.

Volentes igitur hujusmodi meritorum tuorum intuitu personam tuam favore prosequi gratiæ specialis, altare B. Laurentii martyris in ecclesia nostra Lundensi per mortem cujusdam domini Laurentii Nicolai presbyteri immediati rectoris ejusdem, ad præsens de jure et facto vacans, ad præsentationem nobilis viri, domini Joannis Duwa militis, cui de ipso altari merum competit jus patronatus, tibi canonice conferimus, teque in persona domini Nicolai Trygge procuratoris tui investimus de eodem.

In quarum collationis et investituræ evidentiam, secretum nostrum præsentibus est appensum.

Datum Stockholmii anno domini MCDtredecimo : die B. Georgii martyris.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.