forrige næste

Tekst efter A.

Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes Johannis dictus Sosadhæl in Winninge armigero . salutem in domino ♦

Noverint universi presentes et futuri \ quod recognosco me viro honesto et discreto Nicolao Gødikini in Skorp armigero in triginta duobus marcis argenteis in albis denariis legalibus et dativis cum quibus mercator infra Selandiam satisfacere poterit mercatori teneri et esse veraciter obligatum sibi vel suis heredibus per me vel meos heredes festo sancti Dyonisii jam per annum proximum affuturo integraliter persolvendis ♦ Si autem in dicto termino in solucione dicte summe defecero quod absit extunx dicto Nicolao Gødikessøn curiam meam in Gerløue Slauloseheret sitam quam quidem Nicolaus Petri pronunc inhabitat cum singulis suis pertinenciis humidis et siccis nullis omnino demptis inpignero per presentes ♦ Ab ipso vel suis heredibus per me vel meos heredes in dicto termino pro prescripta summa integraliter resolvendam tali condicione quod idem Nicolaus fructus redditus et ceteras obvenciones de dicta curia sublevet annuatim in sortem principalem minime computandum donec ut pretactum est legaliter redimatur ♦ Insuper obligo me et meos heredes firmiter per hec scripta ad appropriandum ad dies meos dicto Nicolao et suis heredibus dictam curiam cum singulis suis pertinenciis videlicet in terris propriis suis ac eciam in terris conductive per me sibi appositis donec legaliter redimatur ♦ Si autem mori me contigerit antequam redempta fuerit curia prenotata exinde ipsi Nicolao et suis heredibus sepedictam curiam cum quinque oris terrarum in censu que michi in ipsa competent omni jure et non ultra appropriare et disbrigare una cum heredibus meis firmiter teneor per hec scripta ♦

In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis honestorum videlicet Johannis Petri in Kæthælstorp armigeri Nicolai Bossøn advocati in Slaulosia et domini Johannis Petri presbiteri presentibus est appensum ♦

Datum anno domini moquadringentesimotredecimo die sancti Olavi regis et martiris gloriosi ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.