Tekst efter Aa1.
In nomine domini amen.
Ego Anders Jensson dictus Tangæbierth, licet corpore debilis, tamen mente sanus, attendens, quod breves dies hominis sunt et nihil certius morte, et ejus hora nihil incertius, ideo de bonis mihi a deo collatis testamentum facio et ordino in hunc modum.
Primo lego ecclesie beate Marie virginis in Hadersløff unam curiam in Fielstorp, in qua residet Johannes Petri, et nigrum equum meum Rawenwilde, cum armis meis.
Item domino Johanni Michaelis canonico Haderslevensi nigrum equum in valore XVI. marcarum Lubicensium.
Item parochiali ecclesie mee IIII. marcas Lubicenses.
Item ecclesie Fielstorp III. marcas Lubicenses.
Item ecclesie Odensbek I. marcam Lubicensem.
Item claustris in Hadersloff et in Koldingh, cuilibet I. marcam Lubicensem.
Item capelle beati Georgii in Hadersløff I. marcam Lubicensem.
Item ymagini beate virginis in claustro in Hadersløff I. oram annone.
Item pauperibus I. oram annone.
Item domino Andree in Heghels cappam meam nigram.
Item Erico Petri griseam equam.
Item Tostoni I. nigrum polidrum cum equicio eunte.
Item Mettæ Hennikes II. marcas Lubicenses.
Item Gretæ I. marcam Lubicensem.
Item Cristine I. marcam Lubicensem.
Item Esberno ɉ marcam Lubicensem.
Item Tostoni tunicam meam.
Item proprietatem possessionis in Beyerholm ad usum canonicorum Haderslevensium, si dominus Johannes Michaelis et alii canonici voluerint ipsa bona redimere.
Item Hinrico Scroder I. marcam Lubicensem.
Item Petro Land I. balistam.
Item Johanni Jepsson unam balistam.
Item Petro Hyrdhæ unum jumentum.
Item Johanni Nielsson VIII. solidos Lubicenses.
Item sorori mee in claustro I. marcam argenti.
Item sorori mee in Fyen pannum ad sufficienciam unius tunice.
Item Nicolao Deghen capucium meum.
Item Nicolao Andersson I. balistam, quam dedit mihi dominus Magnus Lawson, et I. par caligarum.
Item domino Magno Lawson militi unum annulum aureum.
Item Andree Knudsson I. oram annone.
Executores hujus testamenti constituo dominum Johannem Michaelis canonicum Haderslevensem et Ericum Peærson.
Scriptum anno domini MCDXIII. quarta feria ante festum nativitatis beate Marie virginis.
In cujus rei evidenciam sigillum meum una cum sigillis virorum discretorum domini Johannis Michaelis canonici Haderslevensis, Erici Petri armigeri predictorum, nec non Andree parochialis in Heyels, presentibus est appensum.
Item convivio beate Marie virginis in Hadersleff lego I. oram annone.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.