Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Cantori ecclesie Ripensis.
Ad ea, que divini cultus (augmentum et animarum salutem respiciunt, illorum presertim, quod manus domini tetigit, libenter intendimus illaque favoribus prosequimur oportunis).
Exhihita siquidem nobis pro parte Petri Magni rectoris parrochialis ecclesie Villes Korp (!) Ottoniensis diocesis petitio continebat, quod capella domus leprosorum prope opidum Swineburgense dicte diocesis pro animarum cura infirmorum seu morbo lepre divino judicio percussorum in eadem domo pro tempore degentium olim pro proprio sacerdote, qui missas et alia divina officia inibi celebraret atque ipsis infirmis sacramenta ecclesiastica ministraret, canonice fundata fuit, quodque dicti infirmi pro eo, quod eadem capella competentes redditus, de quibus idem sacerdos pro tempore sustentari deberet, non habet, celebratione missarum et aliorum officiorum predictorum ac etiam exhibitione sacramentorum hujusmodi non modicum defraudantur in animarum suarum periculum et predicti cultus diminutionem in capella memorata.
Nos igitur, ipsi Petro specialem gratiam facere volentes, discretioni tue mandamus, quatenus, si est ita, curam et administrationem in spiritualibus et temporalibus predicte capelle predicto Petro per eum, quoad vixerit, tenendas et diligenter exercendas, qui omnia, ad que dictus sacerdos, si esset in eadem capella, juxta fundationem predictam foret astrictus, exercere pro tempore fideliter teneatur, apostolica auctoritate committas, non obstante ... quod idem Petrus ecclesiam predictam [fructus 3 mr.] noscitur obtinere.
Datum apud s. Antonium extra muros Florentinos 15. kal. oct. anno 4.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.