forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l., det her udeladte suppleret efter DD 1411. 1. jun., nr. 14110601001.

Archiepiscopo Lundensi, fructuum camere apostolice debitorum in regno Dacie ejusque civitatibus et diocesibus collectori ♦

Ex fideli et solicita ac diligenti providentia (quoque et probitate circumspecta aliisque virtutibus quibus fulgere dinosceris presumimus evidenter quod ea que tibi commiserimus sollerti et salubri studio fideliter exequeris ♦

Hinc est quod nos te de cujus circumspeccione plurimum confidimus in regno Dacie nuncium apostolicum ac fructuum proventuum jurium censuum et aliorum reddituum dicte camere debitorum et debendorum collectorem et receptorem usque ad nostrum et ejusdem sedis beneplacitum tenore presencium facimus constituimus et eciam deputamus omnes alios et singulos hujusmodi collectores et succollectores in prefato regno per nos aut quacumque alia auctoritate hactenus deputatos ac commissiones omnes super hujusmodi collectorum et succollectorum officiis aliis quam tibi sub quavis verborum forma per quoscumque et quavis auctoritate factas penitus revocando ac tibi per te vel alium seu alios clericos dumtaxat fide et facultatibus idoneos nostro et dicte camere nomine a quibuscumque prelatis capitulis collegiis conventibus ecclesiarum et monasteriorum quorumlibet aliisque ecclesiasticis secularibus et regularibus exemptis et non exemptis ordinum quorumlibet et eciam laicalibus personis omnes et singulas pecuniarum summas et quantitates nobis et prefate camere debitas debendas eciam si bona hujusmodi fuerint confiscata necnon omnes fructus primi anni beneficiorum in prefato regno ac civitatibus et diocesibus per nos seu auctoritate nostra collatorum et inantea conferendorum aliaque jura res bona census annuos nobis et camere predicte in predicto regno quacumque racione vel causa debita et debenda quecumque quotcumque et qualiacumque fuerint que in regno hujusmodi peti et exigi consveverunt communibus et minutis serviciis prelatorum per nos seu auctoritate quacumque ibidem ad quarumcumque ecclesiarum seu monasteriorum regimina promotorum eidem camere debitis dumtaxat exceptis petendi exigendi et recipiendi ac solventes de receptis dumtaxat quitandi liberandi et absolvendi racionesque et computa a quibuscumque collectoribus et succollectoribus inquisitoribus heretice pravitatis ac predicatoribus verbi crucis et aliis officialibus pro dicta camera in regno predicto aut provinciis civitatibus vel diocesibus in dicto regno situatis vel eorum aliquibus inibi hactenus deputatis ac deputandis seu personis aliis in quantum utilitatem et negocia dicte camere concernunt audiendi et examinandi ipsosque ad id auctoritate nostra si necesse fuerit appellacione postposita compellendi contradictores quoslibet et rebelles cujuscumque gradus ordinis status condicionis vel preeminencie fuerint eciam si pontificali vel alia quavis prefulgeant dignitate auctoritate prefata per censuram ecclesiasticam et bonorum ipsorum sequestracionem et arrestacionem personarum et alia juris remedia appellacione postposita compescendi necnon excommunicacionis et alias censuras et sentencias in non solventes tibi jura et debita ipsarum ecclesie et camere ut prefertur per te vel alium seu alios tuo et dicte camere nomine inflictas et promulgatas si eorum contumacia exigerit quociens opus fuerit aggravandi et alias contra eos sentencias promulgandi necnon in quoscumque tibi vel tuis officialibus injuriantes seu te vel dictos officiales impedientes aut negocia dicte camere in aliquo directe vel indirecte publice vel occulte perturbantes eadem auctoritate procedendi prout ordo juris exegerit et si necesse fuerit ipsos ad comparandum personaliter coram nobis vel camerario nostro infra certum competentem terminum per te illis prefigendum citandi ac eciam auxilium brachii secularis ac ordinum religiosiorum quorumcumque et personarum ecclesiasticarum exemptorum et non exemptorum invocandi sentencias quoque excommunicationis suspencionis et interdicti in inobedientes contumaces et rebelles tam per precessores seu predecessores tuos inibi collectores et eorum substitutos quam per te et a te deputatos et deputandos latas et ferendas cum ad obedienciam debitam venerint tollendi et suscipiendi ipsos ab ipsis absolvendi injunctis eis pro modo culpe penitencia salutari et aliis que de jure fuerint injungenda et cum ipsis super irregularitate si quam sic ligati non tamen in contemptum clavium celebrando divina vel immiscendo se illis contraxerint auctoritate prefata dispensandi non obstantibus tam felicis recordacionis Bonifacii pape viii predecessoris nostri ac de una et de duabus dietis in concilio generali quam aliis constitucionibus apostolicis contrariis quibuscumque eciam si de illis et totis earum tenoribus ac de verbo ad verbum esset in presentibus mencio specialis habenda seu si aliquibus et eorum ordinibus communiter vel divisim a sede apostolica sit indultum quod interdici suspendi vel excommunicari aut extra vel ultra certa loca ad judicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mencionem auctoritate nostra predicta facultatem et potestatem plenariam concedentes ita tamen quod in fructibus redditibus et proventibus ac aliis bonis quibuscumque ad dictam cameram spectantibus ipsi camere persolvendis ultra unius anni dilacionem dare nequeas et quod in singulis civitatibus et diocesibus dicti regni infra tuam collectoriam consistentibus si sint ample et diffuse ultra unum et si parve fuerint in duabus ultra unum eciam dumtaxat succollectorem non deputes et omnium et singulorum succollectorum quos te deputare contigerit nomina et cognomina statim cum illos deputaveris nobis seu dicto camerario nostro aut gentibus dicte camere clare et distincte transmittere quodque singulis annis de receptis et gestis per te in hujusmodi collectorie officio racionem et computum reddere necnon quicquid per te in premissis recipere contigerit per litteras cambii vel alium tutum modum nobis vel dicto camerario ac gentibus dicte camere quantocius commode poteris mittere non postponas ♦

Sic igitur in premissis prudenter sollicite et fideliter te habeas quod apud nos merito commendari possis nostramque et dicte sedis graciam consequi uberius merearis ♦)

Datum Bononie 6. id. sept. anno 5.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.