Johannes (episcopus servus servorum dei)
Johanni Rincobi rectori parrochialis ecclesie in
Schaghen Burglanensis diocesis
salutem (et apostolicam benedictionem) ♦
Sincere (devotionis affectus quem ad nos et Romanam geris ecclesiam non indigne
meretur ut petitionibus tuis illis presertim quas ex devotionis fervore prodire
conspicimus quantum cum deo possumus favorabiliter annuamus ♦ Hinc est quod nos tuis
devotis supplicationibus inclinati ut liceat tibi habere altare portabile cum debita
reverencia et honore super quo in locis ad hoc congruentibus et honestis possis per
proprium vel alium sacerdotem ydoneum missam et alia divina officia sine juris alieni
prejudicio in tua presencia facere celebrari devotioni tue tenore presentium
indulgemus ♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis
infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare
presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum
ejus se noverit incursurum) ♦
Datum Bononie 18. kal. oct. anno 5. ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde
tekster.