forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Abbati monasterii Locidei Ripensis diocesis.

Dignum (arbitramur et congruum, ut illis se reddat sedes apostolica gratiosam, quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur).

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Andree Jacobi canonici ecclesie Slesvicensis petitio continebat, quod, olim prepositura in Wida in eadem ecclesia ex eo vacante, quod Johannes Petri rector parrochialis ecclesie in Bredenes Ripensis diocesis, eandem preposituram, que dignitas non tamen major post pontificalem in eadem Ripensi ecclesia existit, tunc obtinens, prefatam parrochialem ecclesiam tunc vacantem auctoritate ordinaria sibi collatam extitit pacifice assecutus, Ericus Dosenrade canonicus Slesvicensis vicarius in spiritualibus generalis Johannis episcopi Slesvicensis, habens super hoc ab eodem episcopo specialem potestatem, prefatam preposituram eidem Andree auctoritate predicta contulit et de illa etiam providit, dictusque Andreas vigore collationis et provisionis predictarum eandem preposituram extitit assecutus.

Cum autem dubitet collationem sibi factam et provisionem predictas viribus non subsistere, et dicta prepositura adhuc vacare noscatur, nos, volentes dictum Andream favore prosequi gratioso, discretioni tue mandamus, quatenus, si per diligentem examinationem eundem Andream ad hoc idoneum esse reppereris, preposituram predictam, que curata est et ad quam non consuevit quis per electionem assumi [fructus 6 mr.], eidem Andree auctoritate nostra conferas, non obstante ... quod idem Andreas in eadem Slesvicensi et Ripensi canonicatus et prebendas et quasdam perpetuam vicariam sine cura in Roskildensi ecclesiis et administrationem in hospitali pauperum Ripensi, clericis secularibus in titulum perpetui beneficii etiam sine cura assignari consuetam [omnium fructus 20 mr.], noscitur obtinere.

Datum Constantie id. jan. anno 5.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.